07.11.2013 Views

скачать сборник в формате *.pdf

скачать сборник в формате *.pdf

скачать сборник в формате *.pdf

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

momenti contendebant? Idem cadit in ea, quae Augustinus de bello iusto

docuerat, quae et ii, qui bella Christiana susceperunt gerenda, et ii, qui

contra disputabant, sibi vindicarunt. Sed quid haec omnia ad nos?

Primum pacem, non bellum finem rei publicae esse hodieque etiam

atque etiam dicere debemus. Deinde populum multitudinem rationalem

esse magni refert (nam ii populi, qui cogitare didicerunt et mea quidem

sententia ii qui Latine didicerunt – a tyrannis minus decipi possunt). Tum

Augustinus nos docet (id quod philosophi medii aevi optime

intellexerunt) certos gradus esse bonorum; inter quae res publica medium

quendam locum obtinet; non enim per se expetitur, neque in se posita est,

sed adiumento, subsidio, instrumento est, quippe quae non dea sed

administra consiliorum divinorum sit. Qua re nomine iuris naturalis atque

divini nobis iniustis magistratibus resistere licet. Quam doctrinam

Calvinus et Hugo Grotius suam fecerunt. Denique paene omnia, quae

Americani iustissime de iure naturae humanae sanxerunt, ab Augustino

et a Cicerone posteris tradita sunt. Quodsi Augustinus non unam sed

multas civitates temporales esse docuit, hoc quoque nobis adiumento esse

potest contra eos, qui id student, ut omnia rei publicae subiecta sint. Est

igitur res publica magnum bonum, non summum. Quod superest, re

publicâ inter bona temporalia numeratâ etiam Romanorum res publica

eorumque virtutes ab Augustino denuo aestimari poterant; quo factum

est, ut illo tempore studia humanitatis renascerentur. Quod ut hodie

quoque fiat, non philologorum tantum, sed omnium hominum salutis

causa optare licet.

~ 17 ~

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!