11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

601. 1) Iam supra vidimus in hoc controversia non omnia

et singula citra d/uhiwm, suo unumquodque tempori et mensi

assignari posse, et fortasse unum et alterum doewmenUm deperditum

esse wide caetera aliquid lueis accepissent. Interea

quas hie Propositiones elicit, eae fuisse videntur quae alibi

sub nomme Libelli Capunculi notantur, supra N. 590.

2) De hoc itinere nihil alibi legisse memminms,si

quidem in defmiendo tempore istius libelli nos non toto coélo

errasse dixeris.

3) Tribus verbis respondere malui: Sunt verba ipsius

Calvmi infra N. 607. Verum haec epistola non exstat.

Calvmi opera. Vol. XII.

MDXLY.

601,

CAPÜNCULUS CALVINO.

Aegre fert a Calvino tale responsum ad suas propositiones

accepisse quale non exspectaverat, nempe

magis uTtarôfitog scriptum quam decebat, et contemptum

adversarii prae se ferens. At iam ne speret iUe sic

rem confectam esse.

(Ex apographo Bibl. pastorum NeocomenBium Toi. lie. A.

N. 13.)

Ioanni Calvino ecclesiae G-enevensis ministro

Genevae.

Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo

Io. Capunculus gratiam et pacem in Christo.

Aliquot propositiones ! ) tibi e Berna redeunti 2 )

et apud nostros Neocomenses pro sedentaria fatigatione

levanda diversanti obtuleram, vir erudite, de

quibus pendulus satisfactionem hactenus exspectavi:

redditaque tandem mihi est, sed non qualis a me

sperabatur. 8 operam ut illos tuos theologiae candidates, quibus

tua scribitur Institutio, antevertamus, ne ad hos

impingant scopulos, neve ecclesia tuae Institutionis

assidua lectione periclitetur inescata. Scripsisti

praeterea quid ecclesiae Genevensi (vel tibi potius)

de his rebus, pro quibus controversamur, servata

unitate spiritus in vinculo pacis videbatur. Ubi

mihi duo fecisse videris: primummodum exercendae

censurae miro verborum artificio, quo vales, niteris

asserere, et mihi (cum venia loquar) fecisse videris

quod Hieronymus in Vigilantium, qui quum non

haberet firma scripturae testimonia, quibus hominis

sententiam convelleret, miro coepit ludere artificio

omnemque dicendi vim exserere. Verum ego his

non moveor. Aliud sane solidius a te, quum

apud nos esses et mecum pro ea ipsa re confligeres,

exigebatur testimonium. Alterum quod attexis

est de oblatis propositionibus, quas dissimulate

ex industria autoris nomine niteris convellere.

De utroque autem quid sentiam brevi intelliges.

Vale. Dominus te ecclesiae suae servet incolumem.

) Verum qua tandem id ratione factum

sit non assequor, nisi quod Capunculum pro homine

nihili ducis. Quare non aegre feres si eas cum tuis

assertionibüs, quas his per lusum intexuisti, visus

fuero eludere. Zelus quippe domus Dei ad hoc nos

impellit, quo acti, si Dominus donaverit, dabimus

4 )

602.

SÜLZERUS CALVINO.

Per Viretum rerum Bernensium datum eognovisse

Calvinum arbüratur. De quo ergo pro tempore

nihil amplius. Concilium futurum non sine spe salutat.

Lutheri libellus novas commotiones minatur.

(Ex autographo Ood. Gen. 109, fol. 174.)

4) Quum Libellus Capunculi mense Décembre 1544

scriptus mdeatwr, quern sequuta est brevis ilia Calvmi epistola,

longior autem dissertatio eiusdem ad Neocomenses (N. 607)

ad d. 21. lanuarii referatur, hanc Capunculi amte medium

huius mensis scriptum fuisse coniicimus.

1

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!