11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

125 1545 AUGUST. * 126

de successore iudicium tibi meum indioarem. Id

quanquam sero me nunc facturum suspicor, quia

tarnen nihil nocet, praetermittere nolui. De Tossano,

si locum ilium relinquere coactus fuerit, tibi assentior.

Multae sunt causae cur Gaspar 8 ) placeat, si

in subrogando Tossano non successerit. Yerum

quum omnia diligenter expendi, mallem Iacobum

Sorelhvm, aut probum illum senem, eius conterraneum.

Quid me moTeat, coram melius exponam

quam per literas. Et minus laboro, quod supervacuam

hoc tempore deliberationem esse arbitror.

Scis nos optimo et fidelissimo fratre Genistone *)

esse orbatos, cuius mors duplici nomine mihi fuit

luctuosa. Nam sicut ecclesia boni pastoris iacturam

fecit, ita ego singularis amici. Amphimallum s )

frater nunc demum mittit. Moram excusabis fratri

tuo Claudio. Nunquam enim talem nunciorum penuriam

fuisse antehac memini. Saluta diligenter

totam familiam et symmystas, praesertim suavissimum

hospitem nostrum Fatonum et Thomam. Genevae

3. Nonas Augustas 1545.

Ioannes Oalvinus tuus.

Quum literas haberem paratas ad Tossanum

supervenit Nicolaus 6 ) fratris mei socer, qui iam

esse Basileae nunciavit. Tu tarnen literas ubi legeris

ad eum mittes. Perforant iidem a quibus eas

accipies.

673.

DRYANDER ») CALVINO.

Calvini amieitiam sibi gratulatus occasione dblata

Witehergensium animum inpraesenti rerum discrimine

déclarât, et Lutheri maxime vehementiam ipsi Melanchthoni

gravem.

(Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 67.)

Clarissimo viso D. Iohanrai Oalvino

Genevae.

S. D. Est illa quidem singularis humanitas

tua, Calvine, ut quod laude dignum non est officiose

praedices. Ego vero pulchre mihi felix videor cui

pro epistolio subrustico literae repositae sunt, et

ornatae et humanitatis plenae, et quidem (quod ego

permagni facio) addita quoque eius viri amicitia

quem ego semper impensissime amavi, perpetuo

pietatis foedere sic obsignata ut nisi una mors possit

dissolvere nemo. Imo vero optima mihi suboritur

spes, ut solutis huius corporis vinculis multo

suavius in futura vita quam in hac mortali carne

amicitia nostra perfruemur, ubi demum vitam vere

felicem vivemus, in conspectu Dei et sanctorum

angelorum societate aevo sempiterno duraturam.

Interim dum in hoc exsilio versamur, et vocationem

nostram quisque pro talento a Domino aeeepto sedulo

urgeamus, et amieitiam quibus possumus officiis

tueamur. Ego tibi, mi Calvine, pro humanitate

tuo gratiam habeo maximam, et qua potero sedulitate

dignum amicitia tua me praestare curabo.

Certe, quod unum de me polliceri possum, habebis

amicum minime fucatum, in quo quidvis potius

quam summam fidem, integritatem, diligentiam, ac

in amicitia semel suseepta et tuenda et augenda

constantiam queas desiderare.

Scriberem hoc tempore latius si per 'tempus

liceret, sed quum de hoc nuncio iamiam Argentinam

profecturo mihi nunciaretur, volui omnino aliquid

scribero, quanquam vix ullum spatium dabatur, ne

ullam omnino ad te scribendi occasionem praetermitterem,

quod ipsum abs te vicissim, pro meo in

te fraterno iure serio contendo. Ostendit mihi literas

tuas Philippus Mélanchthon, quas non sine

magno dolore legimus. 2 ). Agnosco verissima esse

quae dicis omnia. Agnoscit et ille quoque, sed tarnen

re tota diligenter considerata, ut nulla simulatio

in doctrina Christi probari debeat, ita non omnino

mihi improbandum esse videtur Philippi consilium,

qui sanare cupit, non dissolvere aut perturbare.

Neque hoc ego dico quasi privato quodam

affectu erga praeeeptorem, quem ego sane tanquam

3) N. 669 not. 10. — Sorellum ignoramus, pro quo Simlerus

male: Farellum. Senex anonymus infra recurret. (Cf. Jacobo qui a. 1546 Bomae martyrwm passus est, Lovanii

N. 707. 728.)

studns incubuerat ibique Hardenbergio et Lasco amicitia

4) Peste obiit, et quidem iam mense lulio ut ex hae ep. iunctus, ab iis a. 1541 Luthero et Melanchthoni commendatus

effieies, quamvis mors eius die demum 11. Aug. in commentafuit.

In Belgium reversus N. T. versionem hispanicam edirios

senatus relata sit. Alioquin oporteret ut dieamus Caldit Antw. 1543 propter quam im, vmcula coniectus post quinvinum

haue a. d. 3. Idus scriptum, lapsu calami Nonis tridecim menses fuga sibi consuluit, et primum Wittebergam,

buisse, quod parum vero simüe est.

deinde Argentoratum concessit, ubi etiam a. 1552 mortwus

•> 5) Amphimallum (seil. veUus quasi dicas utrinque hwest,

antea per aliquod tempus im, Helvetia et AngUa commosutum)

genus vestimenti erat, teste Flmio. Quod neseientes ratus. (MCrie, Bef. im Spanien p. 198 ss. Boehrich III. 130.

librarü in apographis nomen proprium fecerunt et Amphi- Boehmer, in sua edit. epp. Dryandri, de qua vide Prott.

nalbum scripserunt.

p. 24. Corp. Bef. V. 709.794.

6) Le Feri.

2) Eas innuere videtur quas sub N. 657 habuisti. Hague

673. 1) Franc, de Emmas Burgensis Hispanus, cum frafre dolor Me ex controversia sacramentaria.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!