11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

25 1545 IANUAR. 26

gare. Negatum est. Idem a Caesare postularunt:

respondit se non defuturum, modo officium suum

facerent. Palam Ulis concedere noluit. Verum ex

illis ambagibus divinare licet eum minime refragaturum,

si quid turbarum moverent: si ultra progressi

fuerint, certum bellum, quo totus Germaniae

status aut labefactabitur, aut graviter concutietur:

sed haec quoque viderit Dominus. Haec mihi unica

consolatio est, quod mors misera esse non potest

homini christiano. Interea gemam, ut debeo, ecclesiae

calamitates, et afficiar piorum sorte: sed ita ut

non exanimer. Si inter nos bene conveniret, minus

essem anxius: sed inter istos hostium apparatus,

satis ad insaniendum otii quibusdam esse portento

simile est.

Bcce ex altera parte, nescio quis elegia Osiandrum

6 ) lacessivit, parum et ipsum sani cerebri hominem.

Quum se purgaret, ita libellum inspersit

atra bile, ut me vehementer eius pudeat: sed nihil

me peius torquet, quam quod tertio quoque verbo

Zvinglianis insultât. Ita quasi impiis linguam et

manus locaverimus, ipsis praebemus iucundum suaveque

spectaculum, mutuo nos lacerando. Quis non

animum despondeat, inquies, tot obiectis offendiculis?

Fateor certe. nullum esse tarn ferreum animum,

qui non frangatur, nisi in Dominum respexerit.

Itaque sic interpretor, velle Dominum modis

omnibus experiri, num quid ab hominibus pendeamus:

sed tantum abest quin débiliter, ut non vulgaris

inde confirmatio mihi accédât. Nam dum

ecclesiam inter istos fluctus mirabiliter régi a Domino

video ne obruatur, dum ipsas tempestates,

quum omnia iamiam permixturae videntur, moment»

residere ac quiescere cerno: cur non bonam

inde spem concipiam? Pergamus igitur in vocationis

nostrae cursu, hac fiducia subnixi,' emersuram

ecclesiam, quae Deum habeat perpetuum salutis

suae custodem: sed quia non omnibus eadem est

animi fortitudo, quo familiarius omnia depono in

tuum sinum, eo paucioribus communicabis.

Quod postremis tuis litems postulabas, an exsequi

deberem, aliquantisper haesitavi. Longum

enim est iter, asperum et difficile. Non ante diem

vicesimum nuncius illuc equo perveniet. Quemlibet

autem mittere sine delectu, periculosum erat. Erronibus

aut levibus nulla fides, pauci autem alii reperiuntur.

Linguae imperito molestissima esset via,

summa etiam ubique propter anni sterilitatem Caritas.

Ego a pecunia nequaquam instructus. Etiam

quum tempus non est incommodum, oneribus quae

mihi incumbunt sustinçndis par esse nequeo, quin

totus exhauriar. In hac vero annonae penuria, cum

qua iam biennium conflictamur, me aere alieno im-

5) N. 606, not. 16.

plicari necesse fuit. Quanquam haec non dico conquerendi

causa. Benigne enim mecum agit Deus,

quod habeo quantum animo meo satis est. Sed ut

intelligas mihi hic non facile esse invenire, a quibus

pecuniam mutuo sumam. Sunt enim omnes mercatores,

et quidem famelici. Hue accedebat quod

iam dixi, tempus consulendi Lutheri esse adhuc alienum,

quia animus vixdum bene a contentionis fervore

resedisset. Verum quum tarn vehementer instares,

totque obtestationibus me urgeres ut facerem,

nihil mihi prius fuit quam votis tuis morem gerere.

Ab honesto et non indocto adolescente 6 ) impetravi,

ut hanc molestiam subiret mea causa. Libellos

meos 7 ) ad verbum in linguam latinam verti, quos

adiunxi meis uteris, ut inde iudicarent. Nee aliud

petii meis uteris, nisi ut libère simpliciterque quod

sentiant proférant: nisi quod adiunxi, nequaquam

mihi gralum facturos si quam mei haberent rationem.

Vix ante duos menses redibit nuncius. Quadraginta

enim dierum viam habet conficiendam.

Quatriduum ad interquiescendum assigno. Reliquum

temporis consultation! cedet. Vale. 8 )

61L

CALVINUS VIRETO.

Quae in causa CapuncuU nuper gesta sint, et i/n

Uteris ad Melanchthonem tractata paucis tangit.

(Ex apographo Ionvillaei Ood. Gener. Ill», fol. 38 v. Exstat

praeterea in Çod. Turretini Genev. Ill, fol. 102, in Arch. Bern.

Epp. Vu. 643 et ap. Simlerum Vol. 56.)

Libellum CapuncuU ') una cum responsione

misi nuper Neocomum ad Farellum et reliquos fratres.

Ex eorum manibus petere licebit si legere

volueris. Misi praeterea Farello Boberti 2 ) literas

quibus indicabat quid consilii attulisset ex aula

Oaesaris Tornonius, nempe ut ex nostris evocarentur

6) Senarcleo.

7) Contra Nicodemitas.

8) Beferimus hanc epistolam ad m. Ianuarium a. 1545,

turn propter ea quae de concüio indicto et de comitiis Imperii

instantibus, item de Osiandro dicit, tum maxime propter ea

quae sub finem leguntur et evidenter ad Senarclei missionem

spectant.

8U. 1) JV. 590, 607.

2) Quis hic fuerit dicere non ausimus. Fuerunt plures

huius nominis in hoc thesauro nobis obvii. Sic aliquis significari

videtur in Gallia degens. Caetera omnia in notis ad

Epist. N. 606 elucidavimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!