11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

69 1545 APRIL.

Integerrimo pastori D. Ioanni Oalvino viro

piis omnibus observando fratri et amioo oarissimo.

Gebennae.

S. P. Quod tuis serius respondeo, pastor fidissime

et mihi carissime, in causa fuit morbus quo

superiore mense laboravi. Quo quidem nondum

plane liberatus sum : sunt enim adhuc quaedam reliquiae

illius, quibus liberarer procul dubio si a

lectione mihi temperare possem. Sed in eo non

possum mihi ipsi imperare. Dum semel suscepi

aliquid legendum, non possum illud relinquere, nisi

satisfactum sit animo meo. Meam ad vos profectionem

remoratur partim valetudo, partim etiam

hebraicarum literarum Studium. Non quod sperem

me otiam vel mediocrem huius sanctao linguae

cognitionem assequuturum, sed optarim saltern, si

possem, illius prima rudimenta assequi et a limine

salutare, dum multa ad manum nobis habemus.

De uteris quod scribis tibi fidem habeo, eas

scilicet non fuisse tibi redditas. Rogo te, si quae

ad te perveniant eas ne graveris ad nos perferendas.

Ecclesiae nostrae dissensio ita me male habuit, ut

non semel poenituerit me reditus mei hue, quin

maluissem recta ad vos instituisse. Nunquam in

has turbas ineidissemus, si primo nos aequiores

praestitissemus, et nisi aliqui sibi nimium placuissent.

Sed Domini gratia omnia sunt nunc sedata, et

magis tranquilla erunt omnia quum pastorem certum

habebimus. Nam de pastore nostro D. Petro-)

constans fama est constanter pro Christi nomine

mortuum esse Tornaci et duos alios cum eo exustos

esse. Episcopus Tornacensis magna in eum usus

est inhumanitate, biduo antequam moreretur. De

eo nihil praeteroa scribo, quia te puto certiora et

veriora ex uteris D. JBuceri et aliorum scire quam

ex meis. Hoc tamon addam, me plurimum gratulari

pastori Petro, et Deo opt. max. gratias ago per

Iesum Christum, qui tanta constantia et animi fortitudine

eum donarit, quam etiam nobis omnibus

non denegabit si res ita postulet. Ego D. Petrum

familiariu8 novi et vidi in eo magnam in retinenda

sana doctrina constantiam, et non vulgarem in

pauperes caritatem, non mediocrem modestiam.

Antequam a nobis discederet, magno affectu et

ardore concionabatur : suspiria etiam illi incauto in

ipsa concione erumpebant: ita Dominus ilium selegerat.

Certe nobis erit exemplo et aliis, quod

utinam sequamur, si modo ad hoc a Domino vooati

fuerimus. Dei enim est singularis vocatio, qui eos

novit quos tanto honore dignos existimat. Eadem

etiam constantia mortuus est secretarius s ) cardinalis

2) Vide PoUani epp. N. 604 et 620.

3) Cuius nomen etiam Coquerel, hist, de l'Egl. de Paris

(Revue de Thiol. 111. 143.) non sttppeditat.

Bellaii Lutetiae, qui hie nobiscum vixit aliquot

menses. Fuit illi lingua abscissa antequam igni

admoveretur. Nunquam satiata erit sanguine piorum

meretrix impura, donee sibi iudicium horrendum

acceleret, quod semel experietur.

Oonveni Egidium uxoris tuae cognatum, quern

obnixe rogavi ut tibi satisfaceret. Sed nihil ab eo

impetrare potui. Is promittit se brevi satisfacturum.

Urgebo hominem etiam ad molestiam usque. Petrus

Teschius*) promisit se ad tuam uxorem scripturum

de filio suo. Quantum vero ad commutationem

attinet, non potest hoc praesertim tempore earn

prosequi : filius enim illius est in Hessia. Franciscus

nondum hinc abivit: brevi tarnen est abiturus.

Tantum exspectat doctoris Brunonis reditum ex

Gallia. Is te plurimum salutat. Salutat te etiam

Petrus Duthon qui proximo rediit ex Italia. Is non

vulgarem fecit iacturam ex incendio urbis suae.

Mihi videtur ecclesiae nostrae consultum si

Ioannes Garnerius in pastorem eligatur. Nam praeter

id • quod magna diligentia et dexteritate docet, est

vir modestus et pius quantum iudicare possum.

Sed de eo prudentius iudicare possunt alii quibus

hoc relinquo. Is etiam te plurimum salutat et

mittit responsionem ad tuas literas nomine totius

ecclesiae Tu boni consules nostras infirmitates :

certe a multis in eo peccatum est, nee ipse a culpa

absum. Dominus sua bonitate ignoscet. Quern

pro nobis omnibus, candide pastor, rogabis, et pro

me praesertim, ut in confessione fideli et sanctissima

sui nominis ad finem usque permanere possimus.

Salutat te hospes meus D. Emmanuel 6 ) et illius

uxor. Saluta meo nomine fratrem tuum Antonium,

uxorem tuam et Petrum Stampeum, si ad te redierit,

Dominus Iesus te, pastor optime, servet et perpetuo

soletur et fortificet in sanctissimo tuo munere.

xxviij" Aprilis. 6 )

n

Tuus Hilarius Guymonneus.

636.

CALVINUS LD3ERTETO.

In ipsa amici absentis domo scribit, lautas dominae

epulas extollit, et nova quaedam ab exteris

dilata tradit.

4) Hunc eundem esse suspieamur atque P. Ooriarium

de quo Calvinus ad Hubertum pridie Cal. Sept. 1545. Caeteri

quorum nomina sequuntur nobis aliunde non cogniti.

5) Tremettius.

6) Annum 1545 certo certius indicant Brulii mors et

Oarnerii accessio.

5*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!