11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

371 EPISTOLAE 818—822 372

frustra responsum exspectabis. Quod si per hos

nebulones scripseris, metuo ne idem tibi contingat.

Velim tarnen te aliquid accepisse responsi, postquam

res nostrae nobis integrum manent. Tametsi non

decrevi negotium praecipitare, video tarnen instare

hyemem. Priusquam ergo quidquam çerto constitutum

sit p[aewe?] aderit hyems, s[#er]oque fore ut

aliquis sit huius motus germanici eventus. Nihildum

hie habeo quo valde inclinet animus meus.

Quo magis cogito, eo magis angor: quo fit ut statuerim

me totum aKis cogitationibus impendere, ne

frustra me commemoratione accepti vulneris cruciem.

Totum negotium Domino commendo. Qui

hie curet, perpaucos habeo, aut si qui sunt parum

valent in hac re. Libellum de quo ' ad te scripsi

mittam propediem. Sed nolo ut tu molestiam eius

legendi dévores. Satis erit si quis indicarit si quid

videbitur minus firmum, aut quod praestiterit silentio

premere. Sed de dicando" tu nihil respondisti.

Fortasse tuum differs iudicium donee intellexeris quid

contineat. Quod scribis de Petro libra[no], me arbitrer

coniicere quid velis. Ego qualis sit fa ... .

ingénia, aut quid [sit] sperandum, haud satis [novi.

Ojommitto omnia tuao j>[mdentiae] nosti

quid mihi ....':.. Saluta uxorem meo nomine.

Vale. Lausannae 14 546. 8 )

819.

Tuus P. Yiretus.

CALVINUS MYCONIO.

Negotium de pueris duöbus a parentibus mutuo

sibi trackndis denuo capessit. Nova referi ex Gallia

et Germania et vicissim talia sibi scribi petit.

(Ex apographo ooaevo Ood, Gen. 107», fol. 300. Eeoentins

Turretini habetur Ood. 108, fol. 160, unde manavit Bernense

Bpp. VII. 517, denique Simleri Vol. 61.)

Ornatissimo viro D. Osualdo Myconio Basiliensis

eeclesiae fido pastori symmystae et fratri colendissimo.

S. Ex postremis tuis Uteris intelligo eum cui

meas dederam fefellisse. Excusabam de puero l )

quod interea in morbum incidisset. Nunc convaluit.

-3) Ad mensem Augustum hanc pertinere ex proxime

praecedentibus apparet quae de libris et Uteris amissis et Petro

librario egerant.

819. 1) N. 796. 812.

Itaque decrevit pater oirca initium Septembris

eum mittere. Novi nihil hie habemus nisi quod

Sabaudi nova spe inflati sunt post allatum motus

germanici rumorem. Quid rex Gralliae habeat in

animo nescitur. Lugdunum tarnen propediem veniet.

Favere etiam Oaesari non est credibile. Curia

tarnen Parisiensis miro furore ardet ad pios trucidandos:

2 ) flammis scilicet Antichristo litant sicuti

Caesar gladiis. Delectus habiti sunt in Italia tanto

studio ut Caesar parte aliqua praesidii arcem Mediolanensem

exuerit. Si nostri cessant male agitur.

Multum enim in festinatione positum est, ut ante

opprimatur hostis quam spatium habeat viribus

colligendis. Nos precibus militamus ut Dominus se

illis ducem ostendat suisque auspiciis gubernet totum

bellum. Amen.

Rogo, si quid habebis quod mea scire referat

aut scitu dignum sit, non graveris scribere. Non

diu Argentinae morabitur nuncius. Diem tibi indioabit

quo sint paratae literae. Yale, frater in

Domino plurimum observande. Dominus te cum

uxore et familia conservet. Genevae 17. August

Ioannes Calvinus tuus.

820.

CALYINUS VIRETO.

Sulserum salutari iubet cuius epistolam sibi placuisse

testatur. Petit ut opus amid, antequam excudi

incipiat, integrum typographo tradatur. Macrini filia

morte absumpta.

(Ex autographo Ood. Genev. 106, fol. 171. — Reperies Apographa

Ionvillaei Cod. Ill », fol. 7 T., Turretini Ood. Ill, fol.

147, Bernense Epp. VII. 773 et Simleri Vol. 61.)

Fideli Domini nostri Iesu Christi servo Petro Yireto

Lausannensis eeclesiae pastori fratri et symmystae

carissimo.

S. Suleeri epistola, quod non speraveram, mihi

placuit. Sic enim penitus a se alienavit animum

meum, ut statuerem ingratum mihi esse debere

quidquid ab eo exiret. Nunc gaudeo me fuisse falsum

in hac epistola. Quum ad ilium scribes, velim

nomine meo salutem adscribas: quanquam, ut

verum fatear, multum abest quin illi sim plane reconciliatus.

Opus, cuius initium misisti, totum

2) N. 817, not 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!