11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

15 EPISTOLAE 607 16

etiam adiungit me facere quod soient rabulae foren-

868, qui pro asserenda mala causa contra conscientiam

leges ad falsos sensus detorquent. Àc tandem

astutam vulpeculam appellat. Taceo quod me in

Anticyras relegat, ac mille eiusmodi conviciis proscindit.

Hae sunt delitiae quibus mecum ludit

tanquam amicus. Ego vero neque ad istam vernilem

proterviam sum assuetus, neque me assuefieri

patitur natura. Animus etiam répugnât et a mea

persona nimis est alienum. At scriptum ad me

misit bene ac diligenter occlusum, ne famam apud

alios meam laederet. Quasi vero non passim iam

a toto triennio 10 ) iactaverit se in eo consarcinando

esse occupatum, quasi etiam non suis amieulis lectitaverit,

quasi non eo usque improbitatis sit progressus,

ut piis et doctis quibusdam viris aliquid ex

eo recitaret. Si voluit hoc omnibus passim notum

esse, non est quod vobis per me innotuisse conqueratur.

Nunc de scripto quod responsum illi volo breviter

dicam. Vehementer profecto me ipsius ' ') miseret,

dum reputo quantum se in opere tarn infelici

ac praepostero fatigaverit. Nam quum elegantiae

et nitoris cupidior esset, ac interim vera ratione

destitueretur, corrasit bine inde quidquid potuit proverbiorum,

quidquid tota vita legerat quod haberet

speciem facetiae coacervavit, mutuatus est hinc inde

verba quae vidébantur sonantia. Itaque diu multumque

sudavit ut putida affectatione magis corrumperet

suam orationem quam ornaret. Interea

vero sub pelle leonis apparent albae auriculae. Sed

hoc quoque omitto. Venio ad argumentum.

Multum de reduplicativis rixatur mecum.

Primo, quia vere reduplicativam esse hanc dixerim:

Christus, in quantum Deus, est a se ipso. Deinde,

quia non teneam ordinem reduplicativarum. Quasi

unquam ego in mentionem istarum rerum inciderim

nisi eius et Cortesii improbitate coactus, l2 ) quasi

mihi propositum aliud merit quam partim concedendo

quod petebant eorum tarnen calumnias diluere.

Si negassem reduplicativarum legibus subiacere

propositionem illam, clamitassent 1S ) ambo me

tergiversando lucem fugere. Nunc quia nimium

liberahs fuerim plus Ulis largiendo quam debui,

tanquam meum impugnat hie bonus vir quod

suum est. Multum exagitat quod dixi, secundum

quondam intellectum verum esse, licet non simpliciter,

Christum a se ipso esse. Quasi aliud voluerim

10) Si haec exacte ut sonant computanda sunt et non

xad-' vTttgßoXijv dicta, patet Capunculi in Calvinum declamationes

iam antea ineepisse quam id em thesawo epistolico superstite

discere et demonstrate possumus.

11) eins N.

12) Cf. N. 459, 472 etc.

13) clamassent T. B. S.

his verbis nisi adhibendum esse candorem, sicuti

soient dextri et ingenui interprètes, non autem barbara

ferocia, quod hie facit, quaerenda esse in syllabis

aucupia. Yalde invehitur in meam inscitiam,

quia, quum de affirmativa propositione quaestio esset,

negativas protulerim. Quasi vero in hac quaestione

affirmatio aut negatio spectanda sit, ac non

potius ilia particula: quatenus. Acerbe mihi irasoitur

quod rebus claris ubique tenebras obducam.

Quasi vero non omnes docti simul et indooti perspicuitatis

laudem mihi tribuant. Sed quid singula

persequor? Hie status est controversiae : Numquid

vere de Christo praedicari possit, ipsum, quatenus

Deus est, esse a se ipso? Negat hoc Capunmlus.

Cur? Quia Christi nomen secundam in

Deo personam designet cui relatio est ad patrem.

Fateor, si respeotus ad personam habetur,

non ita loquendum esse. Sed dico, hoc esse non

personae sed essentiae elogium. Habeo idoneum

huius loquutionis autorem spiritum sanctum, qui

sententias omnes, quibus amovota Dei praedicatur,

ad Christum refert, quum kliis locis turn primo ca- \

pite ad Hebraeos. Denique satis de ret ipsa inter

nos convenit, nisi insatiabilis rixandi libido vel potius

muliebris impotentia hominem abriperet. Contendit

Christum, quia sit ex substantia patris, non

a se ipso esse, quum aliunde principium habeat.

Haec Uli de persona confiteor. Quid amplius petit?

Et adhuc iactat hie nugator sibi pro sola veritate

certamen esse. Quasi vero quisquam magis strenuus

magisve animosus vel acer veritatis defensor unquam

exstiterit quam Paulus. At videmus quam

severe nobis logomachias interdicat. Unde autem

mihi controversial» movet, nisi quia ex eius praescripto

non loquar? In re enim, ut dixi, nihil est

diBsensionis. Quid si contigisset ilium esse disertum?

Qualem, Deus bone, tyrannidem exercuisset

in loquendi ratione, quum nunc balbus et prope infans

velit tarnen nos ad suas loquendi leges adigere?

Sed ad rem ipsam redeo. Fateor Dei tilium

esse a pâtre. Itaque quum personae ratio habetur,

fateor eum non esse a se ipso. Quum autem absque

personae intuitu de eius divinitate, vel simpliciter

de essentia, quod idem est, habetur sermo,

dico hoc vere de ipso praedicari quod sit a se ipso.

Quis enim hactenus sub nomine Iehovah contineri

expressionem avtovatag negavit? His verbis quum

nihil sit clarius, duplici obscuritate perplexa esse

queritur. Dubitat enim an essentiae vocabulo divinam

Christi naturam significem, an aliquid confuse

ex duabus naturis conflatum. Ita ingeniosus

artifex monstra ipsa sibi fingit ut aliquid perplexitatis

in rebus planis inveniat. Sed postea sui oblitus

relicta secunda obscuritate alio transsilit. Longo

verborum circuitu conficere hoc studet, Christum

non esse a se ipso. Plures in eius rei probationem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!