11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

29 1545 FEBRUAR. 30

quem valde cuperet a me et abs te emendari, ut

excuderetur aut supprimeretur si nobis ita visum

esset. At id a neutro audet postulare, quod satis

intelligat quibus negotiis uterque obruatur, tu praesertim.

Ego quidem perlegi quantum licuit per

otium. Quid autem profecerit mea lectio satis coniicere

potes. Non sum enim eo iudioio qui ausim

quidquam in censuram eius cuius velim censuram

subire. Nam quid de idiomate iudioare possum eius

ignarus? Porro quam temerarium esset sententias

invertere ut bene dicta depravarem. Legendo notavi

duntaxat minio quae aliunde requirenda erant,

in marginibus quae videbantur inventu difficilia,

qua in re oculatos typographos esse oportet. Proinde

huius admonebis Girardum, ubi liber ad manus

tuas pervencrit, si dignum iudicas qui excudatur.

Nam plus fidit FareUus nostro quam suo iudioio.

Vix tibi legere vacabit, sat scio. Poteris

tarnen gustum aliquem capere. Ex titulo coniicies

argumentum et rationem tractandi. Farellus sui

semper similis est, gravis et plenus affectuum, quos

potissimum exserit in suis ad Dominum precibus,

in quibus totus iste liber versatur. Scripsit Augustinus

olim libros confessionum, cum quibus aliquid

simile habet Farellus, quamvis aliud agat et

in persona loquatur omnium qui famelici suspirant

ad evangelium. Non dubito quin a piis cum fructu

legatur. Ita confitetur populi peccata ut simul abusus

et blasphemias indicet quibus vera religio obruta

est, quas apud Dominum velut confitens recenset.

Pauca haec tibi aperire volui, si forte non

vacat legere. MM libellum ad Christqphorum, ut

ad te ac deinde ad Girardum typographum perferendum

curaret, si tibi consilium de excudendo probatur.

Idque feci ocyus, quod audiam isthic esse

fratres qui exspectent ut secum abituri in patriam

comportent. Girardus non ita dudum petiit a me

ut ad se mitterem meam Necromantiam *) excudendam,

postquam absolutae erant tuae Institu-

Vix enim autor secundum aliquam editionem opusculi pridem

editi amicorum cenmrae quasi novum opus submisisset. Prior

Me liber: Forme d'oraison, recusus est in Hist, des martyrs

1619 fol. 169 et in eollectione Fiekii: Du vray usage de la

croix 1865 p. 278. Exstant praeterea alia duo Farelli opuscula

eiusdem generis, olim separatim édita, postea itidem cum

Mo récusa in Hist, des Martyrs fol. 164 et 166 v. et apud

Fickium p. 242 ss. et 272 ss. scilicet: A tous cueurs affamez

du désir de la predication du sainct Evangile et du vray usage

des sacremens, et: Aux Eglises de nostre Seigneur et a tous

Chrestiens pour avoir aide et confort eu la nécessité et famine

de la parole de Dieu. Utrumque primum Metensi eeclesiae

destination fuerat.

5) La necromance papale faite par dialogue en manière

de devis 1553. Annum adscribimus ex autoritate Schmidtii

et Haagii, et facile nobis persuademus eo usque editionem dilaiam

fuisse, guum ipse autor h. I. librum nondum paratum

dicat.

tiones 6 ) et liber in Libertinos. At malo ilium libellum

Fareïli praecedere. Interea parabo dialogos

aliquot, 7 ) quos Girardus si volet excudet, donec

Necromantia paratior sit. Nam occupatior fui quam

ut ei operam quam constitueram impendere potuerim.

Oui accedit quod nisi urgear non tam ardeo

ad opus.

Duae illae legationes Bernam, 8) quas me cum

Tornaco 9 ) obire oportuit, hac tota hyeme a studiis

paene avocarunt. Scis praeterea quem comitem

babeain. 10 ) Nusquam, omnium iudicio, graviorem

aut nocentiorem inflixit plagam eeclesiae. Sed de

his alias. Nolo enim hoc ingredi pelagus, nec iusto

meo dolori nunc indulgere. Exitus tandem acta

probabit. Praeterea constituimus circa Aprilem aut

Maium, aut si se prius obtulerit commoda occasio,

isthuc ad te proficisci, ego, Franciscus Bivius 11 ) et

Tornacensis, de multis tecum collaturi. Bed dices

te adhuc exspectare quid nostris legationibus effectum

sit. Tum plenius omnia intelliges. Sed ne te

diutius suspendam, in praesentia pauca adiieiam ex

quibus reliqua facile coniicies. Effecimus quod illic

solet. Porcelletus a ministerio abdicatus est. Scriptum

est ad praefectos super articulis quos proposueramus.

Quid profectum sit nondum apparet.

Quid autem postulaverimus alias fusius audies. De

synodo quid responsum sit, arbitror te a Christophoro

rescivisse. Nec concessa est hoc tempore, nec

in posterum negata. Non puto tarnen nostram illic

aliquot dierum consuetudinem obfuisse controversiae

quae illic adeo fervet. I2 ) Sensimus nonnihil utrinque

emollescere animos, quamvis non magna spes

sit diuturnae concordiae. Bed ista in nostrum ad

te adventum differantur. Nos enim oportet aliquam

excogitare viam qua his morbis mederi possimus.

Id autem quo modo fieri commodius possit, melius

intelligemus ubi sententias contulerimus. Nam nobis

6) gaïlicae scilicet, a. 1545 apud Girardum emeusae, quarum

iam exemplar nacti sumus et quidem solum quod integrum

superesse videtur.

7) Continuatio eius libri qui a. 1544 prodierat: Seconde

et troisième partie des disputations chrestienues. Dialogues

du desordre qui est a present au monde. Geneve. Girard 1545.

8) Ex sequentibus apparet de disciplina maxime agendum

fuisse.

9) lean de Tonrnay dit de la Tonr ayant presche purement

l'Evangile en habit d'Augustin dans Alençon et depuis

exercé le ministère avec grande reputation de doctrine et de

zèle es terres des Srs. de Berne avoit este finalement accordé

a l'Eglise de Chinon 1559 et fut l'un des depntez pour la conference

de Poissy {Hist. eccl. II. 589). Pro tempore erat minister

verbi in agro Vadensi.

10) Ludit in nomine Beati Comilis collegae.

11) Franc. Martoret du Bivier olim monachus, V. D.

M. in Moudon 1537 postea in S. Biaise et alibi (Hermj. passim).

12) Inter Lutheranieantes et Zwinglianos, quibus senatus^

mense Décembre Silentium imposuit, ita ut aliquamdiu lassati

magis quam satiati utrique quiescerent (Hundesh. p. 190 seqq.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!