11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

269 1546 FEBRUAR. 270

760,

ZERKINTES CAL VINO.

Scribit de vidua quadam Neodunensi cuius causam

ipsi Calvinus commendaverat. Genevae nuper

eundem adiré non potuisse dolet, meliora in proximum

tempus sperans.

(Ex apographo satis recenti Ood. Paris. Dupuy 102, fol. 74.)

Excellenti eruditione et pietate ornatissimo viro Io.

Calvino Christi ministro Genevae, Domino et

amico honorando suo.

Nicolaus Zerchintes ad Io. Calvinum.

S. per Christum. Redit ad te vidua cuius mihi

causam uteris exposuisti. Effecit quod petebat quam

expeditissime. Nemo enim Neodunensium ignorât,

maritum eius ob furta et maleficia laqueo dignum,

mitiori senatus sententia virgis caesum in exsilium.

perpetuum fuisse relegatum, ac universa Bernensium

ditione illi inter dictum. Vivatne'an non, haud

satis constat, nee ubi agat. Quod nuper Genevae

non colloqui potuimus mihi perinde ac tibi fuit molestum.

Sed te valetudo, me vero partim negotia,

partim suspiciosi quidam homines distinebant. Neque

vero conquiescam donec libère tecum multis de

rebus serio contulero, idque brevi. Veniam enim

propediem asiatica oratione instruetus, quam fores

tuas pulsando meditabor, ne me putes domi conscriptam

ediscere. Yale et me ama: ego te certe

colère et observare nunquam desinam. Neoduni,

6. Febr. 1546.

76t

CALVINUS VIRETO.

Amicum videre cupit multis et gravibus de causis.

Cornerius tandem scholae praefectus. Syndici

novi creati.

(Autographon non exstat. Describimus exemplar Ionvillaei

Ood. Gen. 111», fol. 37, ex quo fluxernnt caetera, soil. Turretini

Cod. 111, fol. 138; Bernense Epp. Vu. 753, et Simleri

Vol. 59. In quibns omnibus inscriptio omissa est.)

Exspecto dum venias, quod propediem fore

confido. Cupio de te audire qua de causa Neocomum

tarn repente fueris accersitus. ') Denique ultro citroque

761. 1) Vide Vireti ep. prossime sequent em-

multa habemus de quibus necesse est coram inter

nos colloqui. Erasmus ea conditione reeeptus est

quam habuit Sebastianus. 2 ) Optima omnia de eo

spero. s ) Modestia praesertim mihi non parum pror

mittit. Hodie creati sunt syndici JRosetus, Corneus,

Lambertus, Claudius a Pane.*) Veni quum primum

expedire te poteris: nam ideo a scribendo supersedeo

ne te detineam. Vale cum uxore et familia.

Dominus vos simul omnes conservet. Genevae.

Io. Calvinus tuus.

Quia verebar ne diutius apud me iacerent literae

Claudii Fareili 6 ) ad fratrem, visum est tibi mittere,

ut eas prima quoque occasione perferendas eures. 6 )

762.

VIRETUS CALVINO.

Neocomum vocatus a ministris, quibus adver sa

factio Marcurtium obtrudere volebat in Capunculi locum

sufficiendum, fuse narrât in quo statu ibi res

invenerk et reliquerit, quidque ipse egerit. Calvinum

rogat ut ipse interveniat. Valerium munus adiisse

nunciat, diaconum obiisse; de Ferronio cogitat, Textorem

expetit.

(Ex autographo Cod. Genev. 111«, fol. 165)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino vigilantissimo

Genevensis ecclesiae pastori fratri et symmystae

plurimum observando.

Genevae.

S. Undecimo abhinc die, qui erat 29. Ianuarii,

ex improviso hue appulit Michael minister Sancto-

2) Cornerius per quadriennium scholae Genevensi praefuit.

Obiit a. 1550, mense Aprile. Caeterum non fuit GasteUionis

successor, sed Garoli Damont cui Stipendium 400 flor. dabatur

unde tarnen duos baccalaureos sustentare debebat. Carolo successor

datus fuit Francus qui tarnen non venisse videtur.

3) Quae spes eum fefellit. Cum suis baccalaureis non

bene convenu novo ludimagistro, neque disciplinae pueros

astringere valebat.

4) Claude Boset, Amblard Corne (Cornae), lean Lambert,

Cl. du Pan.

5) N. 767.

6) De anno ambigi nequit, sive ad nomina syndicorum

respexeris sive ad electionem Cornerii et Vireti responsum.

Diem ipsum fuisse primam dominicam Februarii (7) coUiges

ex comitiis eadem pro more factis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!