11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

73 1545 APRIL.—MAL 74

te contenderem et tibi pro summa ilia animi

pietate atque humanitate, quam insignem mihi

exhibuisti, gratias agerem: verum, ut tu ipse

modum supervacaneis laudibus et illis gratiarum

actionibus praescripsisti, tecum in praesentia agam

(quod non tantum iubeoat lex ilia Atheniensis, verum

etiam Christiana hodie admittit) uvtv TIOOO^MV

«ai ita&üv dicere. Noyisti arcanos nostros affectus

atque interiora animi, s ) desiderio vestrae consuetudinis

iam penitus accensi, suspiria. Quod itaque

instat potius perficiam. Dominus, spero, ingratas

compedes disrumpet. Interim commendamus Sanctis

precibus vestris dispersiones Israelis, praecipue vero

infirma Domini vascula, uxores nostras. Vix enim

crederes quam totus saeviat et crudelius magis atque

magis insurgat noster Antiochus. 4 ) Publicata sunt

edicto etiam ipsius publico certa quaedam dogmata

atque articuli doctorum Lovanensium multo magis

blasphemi quam illi Sorbonici. s ) Misissem ad te,

sed non fuit otium eos vertendi, nam flandrica lingua

scripti sunt. Dominus Falesius heri hue venit.

6 ) Ilium convenire atque alloqui vix potui, turn

ob discessum, turn etiam quia is, utmibi renunciatum

est, de itineris molestia lassus dubia valetudine

decumbebat. Quare ego nos ipsos, maxime vero

etiam ilia infirmiora vascula, ut dixi, ex animo tibi

commendo. Nos etiam interim in nostris gemitibus

et lacrymis (adhuc enim in illis acquiescimus et

dum nobis Dominus aliam consolationem ostendat

ad eas recurrimus) Domino commendabimus vestrum

certamen sanctumque ministerium. Hie dabit

vires et sufficiet animos pares tantae molis operi.

Maior est Dominus quam ille hostis communis:

maior, inquam, est Christus cuius auspicia sequimini

et classicum iam toti orbi intonatis. Necdum

tot annis luctati estis quot prophetae, qui in simili

arena sunt versati. Ventum est ad summum et

spes bona fovet nos. Iam enim Satan atque eius

ministri exhausti malorum videntur omnes nocendi

artes adhibuisse atque etiam profudisse. Fuit Baal

in populo Israelitico multis annis antequam insurgèrent

prophetae. Ubi vero Hieroboam hanc dâmlo(iav(av

tueri coepit, tum velut agmine facto eruperunt

prophetae a Deo exciti, et paulatim coepit

concidere idolum, quod in populo Dei principem

locum habebat. Luctati sunt prophetae annis plus

quam quingentis adversus hoc malum, nee tantum

3) Utrum haec significent Crispum nondum publice

evangelicis sacris fidem dédisse, an aliud quidpiam sibi velint,

tu videas.

4) De Caesaris in Belgio saevitia in evangelieos patrata,

audias Melanchthonem ad Camerarium scribentem d. 17.

Mart. 1545 (Corp. Ref. F. 705) ubi etiam Petri Busly meminit.

5) Cf. N. 729 not. 1 et Sleidan. 11. 372.

6) Qui d. 24. Mart, adhuc Coloniae fuerat (N. 624).

Mense Maio Calvinus eum Argentorati invisit (N. 651).

profecerunt quantum vos annis viginti, si rem propius

conferamus. Ita Dominus per vestram infirmitatem

totum orbem paulatim concutit: ultro iam

corruunt moenia inimicae urbis Hiericho, ultro dissiliunt

altaria Hieroboam, contra surgit opus vestrum.

Atque utinam cognosceres totum vestrae

sementis fructum, qui si nunc latet, certe bona spes

est, aliquando erumpet ex suis sulcis. Quare lubet

etiam in mediis iam bacchantis mundi furoribus

certo sperare, brevi Dominum Deum nova facturum

omnia. In melius omnia referet suosque fovebit.

Verum quid audio de Martino? 1 ) Profecto, nisi

adfuerit Dominus, vereor ne det turbas ut ille Davu8.

Utinam .... sed desino plura scribere. Sum

enim longior et in publica commoda pecco qui te

detineo. Etiam ego institutum iter ac reditum interea

remoror. Bene vale itaque, vir praestantissime,

et amicos omnes meo nomine saluta, praecipue

Nicolaum cognatum 8 ) cum tota familia, Henricum

ilium nostrum cum uxore, Dominos Davidem,

de Sancto Andrea, Magdonade, Dessauchz atque illos

duos itineris Parisiensis comités.

Tuus ex animo Ioannes Crispus. 9 )

638,

CALVINUS VIRETO.

Duos fratres commendat, alterum, ut videtur, in

agro Vadensi ministerio ecclesiastico functurum, alterum

qui relictis sacerdotii lautitiis nuper ad castra

piorum transierat.

(Ex autographo Ood. Genev. 107a, fol. 298. Exstant exemplaria

Ionvillaei Ood. Ill", fol. 37, Turretini Cod. 108, fol.

184, Bernense Epp. VII. p. 43, Simleri Vol. 57.)

Eximio Christi Domini nostri servo Petro Vireto

Lausannensis ecclesiae pastori fratri et amico carissimo.

S. Huno fratrem publice vobis commendamus

7) Luthero?

8) ipsius an Calvini? Gaüasium crediderimus innui

nisi hie fortasse in ultimo nomine, evidenter corrupto, (de

Saules) laieat. Etiam in Maldonato peeeatum. Hie ut S,

Andreas et David Busanton Belga fuit.

9) Autor epistolae ipse Belga fuisse videtur, iam olim

Genevae Calvini familiaritate usus. Fortassis idem ac lo.

Crispinus Atrebas, qui Lovanii et Parisiis studiis iuridicis

incubuerat, Balduini amicus, qui passim in suis epp. et Burgundi

et Crispini meminit. Quod ad tempus scriptae ep. attinet

turn ex mentione articulorum Lovanensium definiendum

est quos Caesar pridie Id. Mart. 1545 sanxit, turn maxime ex

reditu, Senarclei cum Uteris Melanchthonis et adventu Falesii.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!