11.06.2013 Views

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

45 1545 MART. 46

ne redeat quin nos invisat, si velit haberi qualis

mihi semper habitus est. Hector tibi narrabit quid

scripserit Capunculus ad cla'ssem Piiterniacensem

de tuis Institutionibus : proinde non scribo ea de

re copiosius. Saluta uxorem et amicos. Vale. Lausannae

11 Martii 1545.

Tuus P. Viretus.

622.

BÜLLINGERUS MINISTRIS NEOCOMEN-

SIBUS.

Gratiam et vitae innocentiam a Domino. Vestras,

fratres carissimi, scriptas 22. Fobruarii circa

Martii principium accepimus, ac ingenue fatemur

nos eadem de re et ante mensem alteras a vobis

missas récépissé. Quod vero ad priores illas non

respondimus, non aliud fuit in causa quam quod

sero nimis nobis essent redditae, ut suspicaremur

totum negotium apud vos confectum esse prius quam

nostrae ad vos perferrentur. Nunc vero, quum audimus

nostram sententiam etiamnum exspectari,

paucula haec damus. Neque enim pluribus in re

tantula opus esse arbitramur. Non alium modum,

non aliam rationem servamus in censendis doctrinis

et moribus ministrorum, quam illam ipsam quam

vos quoque exercetis. Quotannis semel et iterum

ex agro et urbe in synodum coeunt ecclesiarum

ministri omnes. Praesident coetui sacro delecti ex

ministris et magistratibus. Initium fit ab invocatione

numinis. Deinde recitatur catalogus fratrum

omnium ac quaestio fit de absentibus. Hinc obstringunt

se dato sacramento ad praedicationem evangelii

sinceram, si qui nuper ad ministerium sacrum

vocati sunt. Postea dissent praecipuus ecclesiae

minister de doctrina et vita episcoporum sive ministrorum,

qualis esse debeat. Hortatur, quisque in

censendis fratribus iudicium sequatur, non affectum,

primusque omnium egreditur finite sermone. Quo

egresso mox praesidum unus vicinos interrogat quid

norint in fratre quod offendat aut unde impediatur

aedificatio ecclesiae? Hic ergo vita et doctrina eius

discutitur. Quod si laude dignum aliquid gessit,

revocatur et instigatur ut pergat. Sin peccavit in

aliquo, auditur an peccatum agnoscat, quomodo excuset,

aut quid respondeat. Deinde consultatur,

audita illius responsione, illoque rursus egresso, quid

Uli nomine coetus iniungatur. Ita fit inquisitio viritim

etc. Hune morem habuit ecclesia nostra iam

multis ab annis, suffulta in hoc certis scripturae

locis et veterum exemplis. In usu enim ante mille

annos fuisse coetus huiusmodi sacros et censuras ministrorum

ecclesiasticas ipsa satis arguunt Iustiniani

Caesaris scripta, ut nihil aliud dicamus. Sed et

fructus et utilitatis indo plurimum dimanat et ad

ecclesiam nostram, ut non dubitemus Deum huic

instituto nostro benigne favere, ac quod bonum est

a fonte omnis boni manare.

Cur prius non respondent ad quaestionem pridem

propositam: tum Turicensium methodum in censura Bonus ille frater qui conclusiones collegit multa

fraterna exercenda exponit, Gapunculi obiectiones di- de caritate dissent. Efficiat ergo ut valeat apud

luit. Mittit responsum contra Lutherum nuper editum. ipsum Caritas, et hactenus sese fratribus omnibus,

censendi modum in omnibus ecclesiis approbantibus,

(Ex autographo Bibl. pastorum Neocomensium Vol. A. N. 21. impendat ipsiusque censurae subiaceat. Si causam

Versio Gallioa manu Farelli scripta cxatat in Vol. B.) habet bonam, laudem feret a fratribus. Sin malam,

amicam audiat admonitionem et fraternam correptionem.

De qua sapiens, vulnera, inquit, amici sua-

Fidelibus Christi et ecclesiae Neocomensis pastoriviora

sunt osculis hypocritae. Videmus optimos

bus et ministris, dileetis et colendis fratribus. quosque non raro iuri suo cessisse, saltern ut sese

impenderent fratribus iisque inservirent. Ergo ut

donemus ilium ius habere sui consilii, talem tarnen

se exhibeat nobis omnibus, quales sese fratribus dédisse

sanctissimos legimus viros. Imo oramus bonum

illum fratrem, ne valeat apud ilium nostra

admonitio et postulatio fidelis. Omnia inter sanctos

ad aedificationem ordine fiunt iusto et decoro.

Oommendamus nos et nostras ecclesias vestris

pus precibus, et oramus ut semper nos caritate sincera

complecti pergatis. Nam diligimus vos dilectione

vera et ex animo. Dominus Iesus servet vos.

Adiecimus his quae praeteritis diebus scripsimus

contra Lutheri contumelias, calumnias, convicia et

condemnationem. Germanice scripsimus, Guaïtherus

fecit latina '). Valete, fratres dilecti et colendi.

Tigurii XH. Martii 1545.

Vestri ex animo

pastores, lectores ac ministri omnes

Tigurinae ecclesiae.

622. 1) ad haec cf. N. 609 Porro Hess, Buîlinger I. 445.

Pestalozzi p. 229 ss.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!