06.05.2014 Views

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

et cibárem eos ex ádipe fruménti, *

et de petra melle saturárem eos.

PSALMODIA

FERIA V 459

Ad Horam mediam

Antiphona ut in Proprio temporis: tempus Adventus, p. 19;

tempus Nativitatis, p. 90, 109, vel tempus Epiphaniæ, p. 219, 240.

Psalmus 118: 65–72 (Teth)

[Bonitátem fécisti cum servo tuo, Dómine, *

† secúndum verbum tuum.

Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, *

quia præcéptis tuis crédidi.]

Priúsquam humiliárer ego errávi; *

nunc autem elóquium tuum custódiam.

Bonus es tu et benefáciens, *

doce me iustificatiónes tuas.

Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, *

ego autem in tbto corde meo servábo mandáta tua.

Incrassátum est sicut adeps cor eórum, *

ego vero in legé tua delectátus sum.

Bonum mihi quia humiliátus sum, *

ut discam iustificatiónes tuas.

Bonum mihi lex oris tui, *

super mília auri et argénti.

Psalmus 55: 2–7b, 9–14

Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, *

tota die impúgnans oppréssit me.

Conculcavérunt me inimíci mei tota die, *

quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.

In quacúmque die timébo, *

ego in te sperábo.

In Deo, cuius laudábo sermónem, †

in Deo sperávi; *

non timébo: quid fáciet mihi caro?

Tota die rem meam perturbábant, *

advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.

460

HEBDOMADA II

Concitábant iúrgia, insidiabántur, *

ipsi calcáneum meum observábant.

Peregrinatiónes meas tu numerásti: †

pone lácrimas meas in utre tuo; *

nonne in supputatióne tua?

Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, †

in quacúmque die invocávero: *

ecce cognóvi quóniam Deus meus es.

In Deo, cuius laudábo sermónem, *

in Dómino, cuius laudábo sermónem,

in Deo sperávi, *

non timébo: quid fáciet mihi homo?

Super me sunt, Deus, vota tua; *

reddam laudatiónes tibi;

quóniam eripuísti ánimam meam de morte, †

et pedes meos de lapsu, *

ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.

Psalmus 56

Miserére mei, Deus, miserére mei, *

† quóniam in te cónfugit ánima mea;

et in umbra alárum tuárum confúgiam, *

donec tránseant insídiæ.

Clamábo ad Deum altíssimum, *

Deum qui benefécit mihi.

Mittet de cælo, et liberábit me; †

dabit in oppróbrium conculcántes me. *

Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.

Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum, *

devorántium fílios hóminum.

Dentes eorum arma et sagíttæ, *

et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus, *

super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis, *

et incurvávit se ánima mea;

fodérunt ante fáciem meam fóveam, *

et ipsi incidérunt in eam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!