06.05.2014 Views

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

C:\Documents and Settings\Administrator\Desktop\Angelicum ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

FERIA V 575

Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *

et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *

in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius *

et præcéptum quod dedit illis.

Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †

Deus, tu propítius fuísti eis, *

ulcíscens autem adinventiónes eórum.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum, †

et adoráte ad montem sanctum eius, *

quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

PSALMODIA

Ad Horam mediam

Antiphona ut in Proprio temporis: tempus Adventus, p. 19.

Psalmus 118: 113–120 (Samech)

[Dúplices corde ódio hábui, *

et legem tuam diléxi.]

Tegmen et scutum meum es tu, *

et in verbum tuum supersperávi.

Declináte a me, malígni, *

et servábo præcépta Dei mei.

Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam; *

et non confúndas me ab exspectatióne mea.

Susténta me et salvus ero, *

et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.

Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, *

quia mendácium cogitátio eórum.

Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ; *

ídeo diléxi testimónia tua.

Hórruit a timóre tuo caro mea; *

a iudíciis enim tuis tímui.

Psalmus 78: 1–5, 8–11, 13

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, †

polluérunt templum sanctum tuum, *

posuérunt Ierúsalem in ruínas.

576

HEBDOMADA III

Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, *

carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

Effudérunt sánguinem eórum

tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, *

et non erat qui sepelíret.

Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, *

subsannátio et illúsio his qui in circúitu nostro sunt.

Usquequo, Dómine? †

Irascéris in finem? *

Accendétur velut ignis zelus tuus?

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, †

cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, *

quia páuperes facti sumus nimis.

Adiuva nos, Deus salutáris nostri, *

propter glóriam nóminis tui, et líbera nos;

et propítius esto peccátis nostris *

propter nomen tuum.

Quare dicent in géntibus: « Ubi est Deus eórum?». †

Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris *

úItio sánguinis servórum tuórum qui effúsus est.

Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; †

secúndum magnitúdinem brácchii tui *

supérstites relínque fílios mortis.

Nos autem pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, *

confitébimur tibi in sǽculum;

in generatiónem et generatiónem *

annuntiábimus laudem tuam.

Psalmus 79

Qui pascis, Israël, inténde, *

qui dedúcis velut ovem Ioseph.

Qui sedes super chérubim, effúlge *

coram Ephraim, Béniamin et Manásse.

Excita poténtiam tuam, et veni, *

ut salvos fácias nos.

Deus, convérte nos, *

illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Dómine Deus virtútum, *

quousque irascéris super oratiónem pópuli tui?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!