29.01.2013 Views

rA'NT kt exi'[;A\avervnt l OANNES ])EPROTTL - JScholarship

rA'NT kt exi'[;A\avervnt l OANNES ])EPROTTL - JScholarship

rA'NT kt exi'[;A\avervnt l OANNES ])EPROTTL - JScholarship

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PRAEFATIO.

Inter loannem de Prott et me, cum leges sacras Graecorum e

titulis coUigendas atque explanandas suscepissemus, convenerat, ut

ille fastos sacros et titulos ad cultum Alexandri eiusque successorum

pertinentes sumeret, ego leges sacras ceteras. Fastos ille edidit anno

1896, regum divinos honores priusquam ederet, acerbo fato abreptus

est. Sane schedis, quas mihi reliquit, continetur etiam de Alexandri

eiusque successorim cultu commentatio epigraphica, quae tamen non ita

perfecta et absoluta est, ut sine longinqua rectractandi et addendi

opera edi possit, vel ideo quia commentatio ante annum 1898 scripta

videtur neque eorum, quae postea de hac quaestione viri docti disputaverunt,

uUa fere ratio habita est, ne eorum quidem, quae ille

ipse de cultu Ptolemaeorum (Ehein. Mus. LIII 1898 p. 460sqq.) et

Attalidarum (MAI XXVII 1902 p. 161 sqq.) docte et feliciter docuit.

Quare non dubito, quin Prott ne ipse quidem commentationem illam

ita ut scripta est hodie edi vellet. Deliberabam, nonne meum esset

aut eam retractare aut ipsos certe titulos inter meas leges recipere.

Sed abstinui cum aliis de causis tum quia interim Guilelmus Dittenberger

longe plurimos ac gravissimos eius generis titulos in egregio

et utilissimo libro, qui inscribitur Orientis Graeci Inscriptiones Selectae

collegit, ut facilius haec operis nostri pars desiderari possit.

lam meam legum sacrarum partem edituro pauca de operis consilio

praefanda sunt, praecipue de ratione, quam in eligendis titulis

secutus sum. Etenim quid fasti essent, clarum erat, multo incertiores

eius quam ego mihi sumpseram provinciae fines. Permulti enim erant

tituli ad externam rerum sacrarum partem pertinentes velut de donariis,

de supelleetile sacra administranda, de sacerdotum anagraphis

etc. decreta, quae utrum reciperem necne, dubitari poterat et

dubitavi. In universum nimium quam parum praeberi philologis

gratius fore iudicabam, unum tamen genus exclusi fere totum, leges

dico de pecuniis fundisque templorum administrandis, quia e singulis

earum praeceptis nullum fere ipsas res sacras tangebat, cavendum

autem erat, ne ambitus operis vel per se ipsum satis magnus nimis

augeretur. IUis autem quos modo dixi titulis permultum spatii occupatum

esset, si quidem, iit exempla afferam, et tabulas Heracleenses

et multos illos de locandis fundis sacris titulos Mylasenses recipere

debiiissem. Attamen leguntur apud me decretiim de fano Nelei lo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!