22.10.2013 Views

Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie Christiaan Huygens ...

Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie Christiaan Huygens ...

Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie Christiaan Huygens ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

227

transmissam, etiamsi pari quantitate accipiat, minus tamen diffundet, longiusque

proinde ejaculabitur.

Quantum igitur ad haec attinet, nihil admodum referre liquet quaenam fuerit

telescopii longitudo, sed aeque facile qualiacunque in usum deduci. Aliquod tantum

discrimen in varia mali altitudine positum esse. Cujus quidem parandae plures modi

suppetunt. Possumus enim, uno statuto malo, alium ejus opera duplo altiorem juxta

attollere, ac simul firmiorem reddere, transversis fibulis utrumque conserendo. Ac

firmissima quidem fuerit compages hujusmodi, si duo mali humiliores, cum tertio

duplae altitudinis, binis ternisve pedibus inter se distent, in triangulum dispositi,

atque uti diximus religati. Qua ratione facile ad centum pedum altitudinem

perveniemus. Ad multo majores vero, vel validiori malorum ac trabium substructione

utendo, vel ad turrim aut aedificii altioris angulum inferiora ligna applicando; ita ut

nihil tamen obstet, quo minus, ab imo ad summum, lens primaria adducatur, per

continuum canaliculum, uti diximus, ascendens. Sed & super turri aut domus culmine

erigi malus potest, ut ibi adstet is cui funis cura demandata est, ad evehendam

demittendamve lentem.

Nec vero praepropera aut supervacua cura haec à nobis agitari quis putet, quod

verisimile non sit his altitudinibus opus fore. Ecce enim, dum haec scribo, Cassini

literis certior fio, lentes quatuor, quarum maxima telescopio pedum centum

quadraginta destinata sit, à Josepho Campano, easque praestantissimas Romae esse

perfectas, & ad magnum Galliae Regem missas. Etsi enim ad caelestium

observationem nondum fuere admotae, non dubitandum tamen interdiu institutum

fuisse earum examen, in atriis porticibusve praelongis unde lux exclusa esset. Nunc

vero, hoc nostro invento, utilitas sua tum his lentibus, tum si quae has longitudine

excedentes prodeant, constabit.

Quod si cogitemus quibus modis telescopiorum efficaciam alii augere studuerint;

quae frustra illi quaesiverunt, ea nos levi hac opera consecutos esse videri possit.

Sive enim figuris lentium hyperbolicis ellipticisve, ut Cartesius, sive speculis cavis,

ut Neutonus, sive alia quavis ratione id aggressi sint, huc omnia redibant ut brevioribus

telescopiis, ac minori molimine usurpandis, multum amplificarentur res visae. Nam

neque accurata illa ac scrupulosa superficierum formatio devitari poterat, neque etiam

lentium speculorumve magnitudo. quoniam obscuritate nimia, quicquid machinati

fuerimus, inutile reddi necesse est, nisi pro ratione percepti augmenti crescant aper-

Christiaan Huygens, Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!