05.06.2013 Views

STUDI E RICERCHE UMANISTICHE ITALO-UNGHERESI I. - DEA

STUDI E RICERCHE UMANISTICHE ITALO-UNGHERESI I. - DEA

STUDI E RICERCHE UMANISTICHE ITALO-UNGHERESI I. - DEA

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

totius regni viribus, inaudito variarum numéro gencium, sumis laboribus, impensis

presentanea solicitudine iugum Venetorum, quo diu pressus oppressusque

gemuerat, detraxit et restitutum libertati omni cumulo graciarum favorisque

prosecutus est, defuncto sic parentavit, ut ultro, quem supra memoravimus,

Karolum ad invadendum occupandumque Ludovici regnum nefariis

studiis accenderit, classe, opibus, comeatu iuverit, ut ducibus ac ducentibus

Jadrie presciis in regni fines Karolus penetravit. Quantum in Jadriensibus fuit,

non solum regnum de manu heredum sanctissimi atque optime de se meriti

régis aufferre, sed sacrum nomen exstinguere moliti sunt, tam iniquo digni

scelere libertate regia, quam ingratitudinis noxa demeruerunt, privari et sub

tiranide sevitatis perpetuo iugo servire.

De superbia. 54b

Nunc superbie pestis ultro cumfodienda tello naracionis in médium protrahatur.

Nimirum impaciens, comparissimos calcans, superiores negligens,

quam sit odiri prona et amari difficilis, Caloiannes Constantinopolitanus imperator

legentes conmonuerit. Bello namque urgentissimo Teucrorum cum ad

extrema usque rerum desperacione propriis defectus viribus externa mendicare

suffragia cogeretur, regem Hunnorum Ludovicum ad opem copiasque impetrandas

adit. Rex munificentissimus amplissima procerum pompa regalique

magnificencia Caloianni ultro se obvium obtulit. Comspectoque caput aperuit,

equo descendit regiaque honorificencia salutavit. Contra Caloiannes non acclinavit,

non caput nudavit, verum equo sedere perstitit et augustissimam Ludovici

maiestatem fastu pertinax excepit. Qua insolenti adeo arrogancie temeritate

offensus rex imperatorem deinceps non conspectu, nec auxiliis, que magnificentissime

tributurus fuerat, dignatus est. Ita fructus beneficentissimi régis, qui

humilitate fuerat interpretare portandus, estu vesane elacionis exaruit.

44

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!