26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

3 ARGUMENTUM. 4

virtute et fructu, qui inde ad nos provenit, fere

totus est, quum illi in uno capite magis insistant,

Christum nostrum ilium esse Dei filium, qui promissus

erat mundo redemptor. Doctrinam quidem

interserunt de Christi officio, ut teneamus, qualis

sit eius gratia, et quorsum nobis datus: praecipue

tarnen quod dixi agunfc, impletum esse in Christi

Iesu persona quod Deus ab initio pollicitus fuerat.

Neque enim animus illis vel consilium fuit, legem

ac prophetas scriptis suis abolere, quemadmodum

fanatici quidam somniant, supervacuum nunc esse

vetus testamentum, ex quo per Christum et apostolus

patefacta nobis fuit coelestis sapientiae Veritas:

quin potius Christum digito monstrantes ab

eo petendum admonent, quidquid in lege et prophetis

illi tribuitur. Quare tunc demum utilis erit

et fructuosa evangelii lectio, si earn cum vetustis

promissionibus coniungere discamus.

Quantum ad très evangelicae historiae scriptores

attinet, quos enarrandos suscipio, Matthaeus

satis notus est: Marcum putant fuisse familiärem

Petri discipulum, atque etiam quod scripsit evangelium

a Petro fuisse ei dictatum, ut amanuensis

modo vel scribae operam praestiterit. Qua de re

non est anxie nobis laborandum, quia nostra parvi

refert, modo teneamus legitimum ac divinitus ordinatum

esse testem, qui nihil nisi praeeunte dictanteque

spiritu sancto prodiderit. Quod tarnen dicit

Hieronymus, ratione prorsus caret, epitomen esse

evangelii a Matthaeo scripti. Nam neque servatum

a Matthaeo ordinem ubique sequitur, et ab ipso

statim initio dissimilis est quantum ad tractandi

rationem, et quaedam refert ab altero illo omissa,

et in eiu8dem rei narratione interduin prolixior est.

Mihi certe magis probabile est, et ex re etiam ipsa

coniicere licet, nunquam librum Matthaei fuisse ab

eo inspectum, quum ipse suum scriberet: tantum

abest, ut in compendium ex professo redigere voluerit.

Idem et de Luca iudicium facio: nam quae

in tribus ipsis apparet diversitas, earn non dicemus

data opera fuisse affectatam, sed quum singulis propositum

esset bona fide mandare litteris, quod certum

compertumque habebant, rationem quisque tenuit,

quam optimam fore censebat. Quemadmodum

autem id non fortuito contigit, sed modérante Dei

Providentia, ita spiritus sanctus in diversa scribendi

forma mirabilem illis consensum suggessit, qui solus

fere ad fidem illis adstruendam sufficeret, si non

aliunde maior suppeteret auctoritas. Lucas vero

se individuum ilium esse Pauli comitem luculentus

est testis. Sed puerile est, quod ab Eusebio refertur,

evangelii quod eius nomine inscribitur, Paulum

esse auctorem, quia alicubi (II. Tim. 2, 8)

evangelii sui meminerit. Quasi vero ex eo, quod

mox subiieitur, non liquido pateat, de tota praedicatione,

non autem de libro uno loqui. Dicit enim,

pro quo laboro usque ad vincula. Atqui certum

est, non ideo actum fuisse reum, quod librum aliquem

scripsisset, verum quod vocalis fuisset doctrinae

Christi minister et praeco. Unde apparet,

laboriosum quidem hominem fuisse Eusebium, sed

iudicio parum valuisse, qui tarn insulsas naenias

sine delectu congerit. Cuius rei lectores ideo volui

monitos, ne quem offendant similes ineptiae, quae

passim apud ilium occurrunt.

Porro quia genus interpretationis mihi delegi,

quod forte multi primo adspectu non probabunt,

eius reddenda est ratio, qua pus et aequis lectoribus

8atisfiat. Hoc primo extra controversiam est,

non posse unum ex tribus evangelistis scite dextreque

exponi, nisi cum duobus reliquis conferatur.

Itaque fidi et periti interprètes hac maxime in parte

Budant, ut inter se concilient, quae a tribus dicta

sunt. Sed quia mediocribus ingénus saepe non facilis

est comparatio, ubi hue illuc subinde transeundum

est, hoc et gratum et utile fore compendium

putavi, si continua série, velut in una tabula, très

8imul historias digererem, in qua uno intuitu cernant

lectores, quid simile habeant vel diversum.

Ita nihil omittam, quod ab uno ex tribus scriptum

sit, et quidquid apud plures exstat uno contextu

exsequar. Yerum an operae pretium quale spero

fecerim necne, iudicium ex suo usu faciant lectores.

Certe adeo nullam ex novitate ipsa laudem captavi,

ut libenter profitear (sicut homine ingenuo dignum

est), hanc methodum ex aliorum imitatione sumptarn

esse. Bucerum praesertim sanctae memoriae

virum et eximium ecclesiae Dei doctorem sum imitatus,

qui prae aliis non poenitendam hac in re

operam meo iudicio navavit. Quemadmodum autem

ipse veterum labore adiutus fuit, qui in hoc stadio

eum praecesserant, ita mihi sua industria et sedulitate

non parum levationis attulit. Sicubi autem

ab eo dissentio (quod mihi libère, quoties necesso

erat, permisi), ne ipse quidem, si superstes ageret

in terra, moleste ferret.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!