26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

19 HARMONIA EVANGELIC A. 20

eius prae se ferant, atque ideo in ipsum excanduit,

quod promissam sibi gratiam diffidentia repelleret.

Non est quidem nostrum, legem Deo praescribere,

quin liberum ei sit, in uno punire quod aliis ignoscit

delictum. Sed facile apparet diversam fuisse

Zachariae causam, quam fuerit Abrahae, Gideonis,

vel Mariae. Id in verbis non perspicitur. Cognitio

igitur Deo relinquenda, cuius oculi ad fontem

usque cordis penetrant. Sic Deus inter Sarae risum

et Abrahae discernit, quum tarnen alter ab

altero in speciem non différât (Gen. 17,17 et 18,10).

Porro causa diffidentiae in Zacharia fuit, quod in

ordine naturae subsistons Dei potentiae minus tribuit

quam decebat. Nimium enim restricte et maligne

sentiunt de operibus Dei, qui non plus facturum

credunt quam secundum naturam credibile

est, quasi eius manus vel sensui nostro subiecta,

vel terrenis mediis inclnsa esset. Atqui fidei proprium

est, longe plus credere quam fieri posse carnis

ratio dictet. Non dubitavit Zacharias, esset vox

Dei necne, sed quum nimis defixus esset in mundo,

obrepsit in eius mentem obliqua dubitatio, futurumne

esset quod audierat. Ac ea in re non levem

Deo fecit iniuriam, quia perinde erat ao si secum

disputaret, veraxne habendus esset Deus, quem

constabat loquutum esse. Quanquam sciendum est,

non ita incredulum fuisse Zachariam, ut prorsus a

fide desci8Ceret. Est enim generalis fides, quae

promissionem aeternae salutis amplectitur et gratuitae

adoptionis testimonium. Quemadmodum autem,

postquam nos semel recepit Deus in gratiam,

specialiter multa promittit, quod nos pascet, eripiet

ex periculis, erit vindex innocentiae nostrae, vitam

tuebitur, ita specialis quaedam est fides, quae singulis

huiusmodi promissionibus respondet. Fiet

igitur interdum ut quispiam de peccatorum remissions

et salute sua Deo fidens in parte aliqua vacillet:

nam vel nimium trepidabit in mortis periculo,

vel de victu quotidiano nimium erit anxius,

vel nimium perplexus erit in suis consiliis. Talis

fuit Zachariae incredulitas, quia scilicet fidei radicem

ac fundamentum tenens tantum una in parte

haesitavit, an Deus filium illi daturus esset. Quare

sciamus non protinus a fide excidere vel deficere,

quos sua infirmitas in aliquo particulari negotio

turbat vel concutit, nee fidem a radice labefactari,

quoties eius rami ad varios impetus titubant. Adde

quod nihil minus voluit Zacharias quam in examen

vocare fidem divinae promissionis, sed quum in

genere persuasus esset, veracem esse Deum, astu

et insidiis Satanae furtim in pravam distinctionem

tractus est. Quo magis nos ad agendas excubias

intentos esse decet. Quis enim nostrum a Satanae

decipulis securus erit, in quas cernimus tarn rarae

sanctitatis virum, qui tota vita sedulo sibi caverat,

delapsum esse?

19. Ego sum Gabriel. His verbis significat

angélus, non sibi, sed Deo a quo missus est, et

cuius mandatum pertulit, abrogatam esse fidem, atque

ita Zachariae exprobrat, quod in Deum contumeliosus

fuerit. Adstare coram Deo perinde valet

ac praesto esse ad obsequium, ac si diceret, se non

hominem esse mortalem, sed coelestem spiritum,

nee temere advolasse, sed ut decet ministrum Dèi

fideliter defunctum esse suo officio: undo sequitur,

Deum promissionis autorem in persona sui nuntii

indigne laesum et contemptum esse. Eodem tendit

ilia Christi sententia (Luc. 10,16), Qui vos spernit,

me 6pernit, etc. Quanquam enim non e coelo ad

nos defertur evangelii praedicatio per angelos, quia

tarnen earn a se profectam tot miraculis testatus

est Deus, et Christus, princeps angelorum ac caput,

earn semel ore suo publicavit, ut in perpetuum sanciret,

non minor illi constare debet maiestas, quam

si testes haberet omnes angelos palam e coelo clamantes.

Imo apostolus in epistola ad Hebraeos vocem

evangelii, quae in ore hominum personat, legi

per angelos latae aequare non contentus argumentum

a minori ad maius deducit: Si sermo, inquit,

per angelos allatus non impune reiectus fuit, multo

minus vindictam effugient, qui spernunt hodie Christi

vocem, cuius est coelum et terram concutere (Hebr.

10, 28. 12, 25). Discamus ergo fidei obedientiam

praestare Deo, quam pluris facit omnibus victimis.

Gabriel sonat robur, aut fortitudinem, vel principatum

Dei, ac nomen hoc angelo nostra causa fuit

inditum, ut discamus nihil angelis proprium affingere,

quum divinum sit quidquid habent virtutis.

Participium Tiapeaxrjxwc temporis quidem est praeteriti,

sed in eiusmodi verbis satis notum est praeteritum

sumi praesentis loco, praesertim ubi actus

continuus notatur. Porro angelus, ut nuper dictum

est, perpetuum se Dei ministrum his verbis esse

a8serit. Evangelizandi verbum crimen Zachariae

amplificat, quod Deo rem laetam et optabilem benigne

pollicenti ingratus fuerit.

20. Et ecce eris taeitus. Genus hoc poenae

consentaneum fuit Zachariae infligi, ut inutus promissionis

eventum exspectet, quam, quum silentio

audire deberet, obstrepero suo murmure quasi abruperat.

Fides suum silentiuin habet, ut Dei verbo

audientiam faciat. Deinde suas quoque habet loquendi

vices, ut respondeat, Amen, secundum illud

(Hos. 2, 23), Dicam illis: Populus meus vos: et

ipsi dicent mihi, Tu Deus noster. Quia vero Dei

verbo temere obloquutus erat Zacharias, haec ei

gratia non conceditur, ut statim prorumpat in gratiarum

actionem, sed illi ad tempus eripitur linguae

usus, quae nimium festinaverat. Clementer tarnen

Deus poenam mitigat. Primum, quia earn decern

mensibus finit: deinde, quia Zachariam beneficio,

quo indignus erat, privari tarnen non patitur. Ea-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!