26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

51 HARMONIA EVANGELICA. 52

76. Et tu, puer. Iterum redit Zacharias ad

commendationem gratiae Christi, sed hoc facit quasi

sub filii sui persona, officium docendi, cui destinatus

erat, breviter definiens. Tametsi autem in parvulo

octo dierum infante nondum cernit propheticas dotes,

oculos tarnen convertens ad Dei consilium quasi

de re nota loquitur. Vocari Dei prophetam hic pro

censeri et palam eognosci accipitur. Iam praecesserat

occulta Dei yocatio: restabat tan tum, ut

patefieret hominibus, qualis esset. Quia vero generale

est prophetae nomen, ex revelatione sibi per

angelum allata illum Christo apparitorem statuit.

Praeibis ante faciem Domini, inquit: hoc est,

hanc provinciam obibis, ut tuo praeconio convertas

homines ad audiendum Dominum. Cur autem se

prophetam Dei prope confecto suo cursu Ioannes

esse negaverit, dictum est suo loco in Ioannem.

Qualis autem sit ista viae praeparatio, postea videbimus.

77. Ad dandam scientiam salutis. Praecipuum

evangelii caput nunc attingit Zacharias, dum scientiam

salutis in remissione peccatorum positam esse

docet. Nam quum nascamur omnes filii irae, sequitur,

natura damnatos esse ac perditos: haëc porro

damnationis causa, quod iniustitiae rei sumus. Qu are

non aliud effugiendae mortis remedium est, nisi ut

nos sibi Deus reconciliet peccata nobis non imputando,

atque hanc unicam nobis coram Deo iustitiam

restare, ex Zachariae verbis colligere promptum est.

Unde enim salus nisi ex iustitia? Quod si filiis Dei

aliam cognoscere salutem quam ex remissione peccatorum

fas non est, sequitur, non alibi quaerendam

esse iustitiam. Ita iustitia, quam superbi homines

ex operum meritis confiant ac fabricant, nihil aliud

est quam iustitiae imputatio, dum nos gratis a reatu

Deus absolvit. Ad haec notandum est, Zachariam

non de extraneis, sed de populo Dei habere sermonem.

Unde sequitur, non modo iustitiae principium

ex peccatorum remissione pendere, sed imputative

(ut ita loquar) iustos coram Deo in finem

usque esse fidèles, quia aliter coram eins tribunali

consistere nequeant, nisi quotidie ad gratuitam reconciliationem

se conférant.

78. Per viscera misericordiae. In hoc tanto

beneficio misericordiam Dei, ut par est, Zacharias

praedicat, nee contentus earn simpliciter nominare,

salutem, quae a Christo allata est, prodiisse dicit

ex ipsis misericordiae Dei visceribus, quod est magie

emphaticum. Postea metaphorice subiicit, factum

esse ingenti Dei misericordia, ut dies sedentibus in

tenebris illucesceret. Oriens hic non est participium:

nam graece est dcvaxoXr), hoc est, regio orientalis,

cui oceasus opponitur. In hoc extollit Zacharias

Dei misericordiam, quod diseussis mortis tenebris

lux vitae fuerit restituta populo Dei. In hunc modum,

quoties de salute nostra agitur, mentes ad

Dei misericordiam erigere convenit. Videtur autem

allusio esse ad cap. 4 v. 2 Malachiae, ubi Christus

sol iustitiae vocatur, sanitatem in alis, hoc est, radiis

suis portans. Quantum ad lucem et tenébras,

similes sunt loquutiones apud Iesaiam 9,1, Populus,

qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam,

incolis umbrae mortis lux orta est: et pluribus aliis

locis. Caeterum his verbis docemur, nihil esse

vivificae lucis in mundo extra Christum, sed omnia

horribili mortis caligine occupari: ideo alibi Iesaias

beneficium hoc soli ecclesiae proprium esse testatur,

Ecce, inquit, tenebrae operient terram, et oaligo

populos: super te autem orietur Dominus, et gloria

eius in te videbitur (cap. 60, 1). Quaeritur tarnen,

quomodo sederint in umbra mortis Israelitae, quorum

cordibus semper Dominus per fidem illuxit. Respondeo,

pios, qui sub lege vixerunt, quum undique

oincti essent mortis tenebris, lucem in Christi adventu

procul intuitos, qua fuerunt recreati, ne praesenti

morte obruerentur. Fieri etiam potest, ut

Zacharias ad miserum temporis sui statum respexerit.

Sed hoc generaliter verum est, Christi adventu

lucem piis omnibus, qui prius fuerant et deinde

futuri erant, esse exortam, quae eos vivificet: quia

vitam in mortuos quoque diffudit. Sedere tantundem

valet ac iacere. Ideo Iesaias ecclesiam surgere

iubet, ubi affulget dies.

79. Ad dirigendos pedes. Hac particula docet

Zacharias, perfectionem omnis boni et felicitatis

summam in solo Christo esse. Posset quidem in

proprio sensu accipi nomen pacis, nee male conveniret:

quia illuminatio Christi ad pacandas hominum

mentes valet. Sed quia Hebraeis pax beatum

omnium rerum successum significat, non dubito

quin Zacharias Christum hie facere velit perfectae

beatitudinis autorem, ne quam boni partem alibi

quaeramus, sed omni ex parte ac solide beatos esse

nos in Christo persuasi in eo solo acquiescamus.

Quo spectant ilia Iesaiae verba, Non lucebit tibi

ampliu8 sol interdiu, neque luna per noctem: sed

erit tibi Dominus in lucem perpetuam (les. 60,19).

Quod si Zacharias solo filii sui adhuc infantis conspectu

inductu8 fuit, ut de Christi gratia et virtute,

priusquam nasceretur, tarn magnifiée dissereret, annon

ter et quater ingrati sunt, qui de Christo postquam

mortuus est, resurrexit, et adscendit in coelum,

ut ad dexteram patris sedeat, minus honorifice

sentiunt ac eius virtutem exténuant, cuius elogio

ornatus fait a spiritu adhuc utero matris inclusus?

Tenendum enim memoria est quod prius attigi, non

a se ipso loquutum esse Zachariam, sed spiritu Dei

linguam eius gubernante.

80. Puer autem erescebat. Hoc ad texendum

historiae filium addidit Lucas. Primo narrât roboratum

fuisse Ioannem spiritu, quo significat, raram

et insolitam exstitisse in puero indolem, quae sigbum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!