26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

39 HARMONIA E VANGELIOA. 40

praeposteraa et adulterinas esse Mariae laudes, quibOB

non in solidum extollitur Dei potentia et gratuitus

favor.

49. Et sanctum nomen eius. Haec est secunda

pars cantici, in qua generalibus sententiis sancta

virgo Dei virtutem, iudicia et misericordiam commendat.

Neque enim uno contextu hoc Inembrum

cum supëriore, sed seorsum legi debet. Extulerat

Maria, quam in se experta eïat, Dei gratiam. Hinc

sumpta occasione exclamât, sanctum esse eius nomen,

et misericordiam eius omnibus saeculis vigere.

Porro sanctum vacatur Dei nomen, quia reverentiam

summam meretur: ut quoties Dei fit mentio,

siimil veneranda eius maiestas in medium prodeat.

Proxima sententia, ubi laudator perpetuitas misericordiae

Dei, ex solenni pacti formula sumpta est,

Ero Deus tuus, et seminis tui in saeculum. Item,

Ego sum Deus faciens misericordiam in mille generations

(Gen. 17, 7; Deut. 7, 9). Quibus verbis

non modo testatur, se perpetuo fore sui similem,

sed continuum favorem exprimit, quern erga suos

prosequitur, ut post eorum mortem alios et nepotes,

totàmque sobolem diligat. Sic continuo amoris teuere

prosequutu8 est Abrahae posteros, quoniam,

patrem Abraham semel in gratiam complexus, aeternum

cum ipso foedus pepigerat. Sed quia non

omnes, qui descendant ex Abraham secundum carnem,

genuini sunt Abraha« filii, promissionis effectum

restringit Maria ad veros Dei cultures, quemadmodum

et David Psal. 103, 17, Misericordia Domini

a saeculo usque in saeculum super timentes

eum : et iustitia eius in filios filiorum iis, qui custodiunt

foedus eius, etc. Sic ergo Deus sanctorum

filiis misericordem se per omnes aétates fore promittit,

ut nullam tarnen hypocritis vanae fiduciae

materiam praebeat, quoniam frustra et temere Deum

sibi esse patrem gloriantur, qui dégénères sunt

sanctorum filii et ab eorum pietate fideque desciverunt.

Quare hac exceptione refellitur eorum vanitas

et iactantia, qui falso gratiae Dei praetextu sine

fide inflati sunt. Universale quidem salutis foedus

pepigit Deus cum genere Abrahae, sed quemadmodum

lapides pluvia irrigati non mollescunt, ita incredulis

obstitit sua durities, ne ad eos penetraret

promissa iustitia et salus. Interim Deus, ut stabilis

rataque esset sua promissio, semen aliquod servavit.

Sub timoré Domini comprehenditur tota pietas et

religio, quae sine fide constare non potest. Verum

hic poterit obiici quaestio, Quorsum attinet vocari

Deum misericordem, si talem nemo eum sentit, nisi

qni eius gratiam promeretur? Nam si Dei misericordia

est super timentes eum, pietas et bona con-

Bcientia gratiam hominibus apud eum conciliant,

hoc autem modo eius gratiam suis meritis homines

praevenient. Respondeo, hanc quoque esse misericordiae

partem, quod timorem sui et reverentiam

piorum filiis Deus inspirât. Neque enim hic notatur

gratiae initium, quasi Deus e coelo otiosus

8peculetur, quinam ea digni sint, sed tantum hypocritis

excutitur perversa securitas, ne Deum sibi

ob8trictum esse putent, quia carnales sunt sanctorum

filii: quum divini foederis longe alius sit finis et

diversa conditio, nempe ut aliquem semper in mundo

populum habeat, a quo pure colatur.

LUC. I. 51. Fecit potentiam in brachio suo:

dispersit superbos cogitatione cordis ipsorum. 52. Retraxit

primates ex soliis, et exaltavit humiles. 53. Esurientes

implevit bonis, et divites dimisit manes.

54. Suscepit Israel puerum suum, ut memor esset

misericordiae: 55. Quemadmodum loquuUts est ad

patres nostros, Abrahae et semini eius in saeculum.

51. Fecit potentiam. Perinde valet ac si dixisset,

potenter operatus est: brachium autem Dei omnibus

aliis adminiculis opponitur, sicuti apud Iesaiam,

cap. 59, 16, Respexit Deus, et nemo fuit adiutor:

itaque salutem illi peperit brachium eius, et iustitiam

8uam pro fultura habuit. Intelligit ergo Maria,

Deum sua unius virtute contentum nullos adhibuisse

operis socios, nullos vocasse ad opem sibi

ferendam. Quod continuo post sequitur de superbis,

videri potest additum ob duas causas: tum quia

nihil profioiunt superbi, qui gigantum more Deo

resistere conantur, turn quia non explicat Deus

brachii sui potentiam nisi in salutem humilium,

superbos vero, qui sibi multum arrogant, deiicit:

quo pertinet ilia Petri exhortatio, Humiliamini sub

potenti Dei manu, etc. (1. Petr. 5, 6). Est autem

notatu digna loquutio, dispergi superbos cogitatione

cordis. Nam, ut immanis est eorum superbia et

ambitio, ut est cupiditas insatiabilis, in capiendis

consiliis quasi immensam molem coagmentant, atque,

ut uno verbo dicam, aedificant turrem Babel. Nam

minime contenu stulte hoc vel illud supra vires

tentasse, novas subinde insanae audaciae consultationes

prioribas accumulant. Postquam Deus aliquamdiu

tacitus e coelo derisit praeclaros eorum

apparatus, totam illam congeriem repente dissipât:

quemadmodum si quis, diruto aedificio, quae prius

firma solidaque commissura inter se compacta erant,

in plagas diversas longe dispergat.

52. Detraxit primates. Ita vertere placuit, ut

tollatur ambiguitas. Nam etsi dynastae Graecis

vocantur a potentia, sunt tarnen praefecti et summi

magi8tratus. Potentes vero multi participium esse

putant. Eos detrahi e soliis praedioat Maria, ut in

eorum locum evehantur obscuri et ignobiles: ita

Dei providentiae et iudiciis tribuit, quod profani

homines vooant ludum fortunae. Soiamus tarnen,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!