26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

43 HARMONIA EVANGELICA. 44

sunt a domo Abrahae, ita nos, qui extranei eramus,

fide insiti censemur verum Abrahae semen. Teneamus

ergo, sic loquutum esse olim Deum patribus,

ut ad posteros quoque pertineat oblata illis gratia:

deinde fide gentium omnium factam esse adoptionem,

ut spirituales sint Abrahae filii, qui natura

non erant.

LUC. I. 56. Mansit autem Maria cum ilia circiter

tnensibus tribus, et reversa est in domum suam.

57. Ipsi autem Elisabeth impletum est tempus'pariendi,

et peperit filium. 58. Et audierunt vicini et

cognati eius, quod magnifiée Dominus sua misericordia

usus esset erga iïlam, et gratuldbantur ei.

59. Et factum est in die octavo, ut venerint ad circumcidendum

puerum, et vocàbant eum nomine patris

sui Zachariam. 60. Et respondens mater eius dixit:

Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. 61. Et dixerunt

ad illam, Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc

nomine. 62. Innuébant autem patri eius, quid vellet

vocari eum. 63. Et postulatis tabellis scripsit, dicens:

Ioannes est nomen eius: et mirati sunt universi.

64. Apèrtum est autem os eius illico et lingua eius,

et loquebatur benedicens Deum. 65. Et accidit timor

super omnes vicinos eorum, et in Ma montana regione

Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66. Et posuerunt

omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes:

Quidnam puer hic erit? Et manus Domini erat

cum ipso.

Summa huius historiae est, insignem fuisse

Ioannis nativitatem varus Dei miraculis, quae magnum

aliquid et singulare de infante ipso in futurum

tempus promitterent. Voluit enim eum Dominus

ab utero raris insignibus ornare, ne obscurus

postea et tanquam unus quilibet ex vulgo ad exsequendum

prophetae munus prodiret. Primo narrât

Lucas, Mariam fuisse ad très fere menses cum

sua cognata, nempe usque ad diem partus: probabile

enim est, non aliam fuisse tantae morae causam,

nisi ut divinae gratiae spectaculo frueretur,

quae illi proposita ab angelo fuerat in fidei confirmationem.

58. Audierunt vicini et cognati. Dubitari potest,

ox solane benedictione gignendae sobolis magnificam

Dei gratiam aestimaverint isti homines, an vero

prius audissent, apparuisse Zachariae angelum, qui

filium illi pollicitu8 esset. Erat certe hoc beneficium

Dei non vulgare, quod praeter naturae ordinem

sterilis mulier exacta iam aetate peperisset.

Potest ergo fieri, ut hac tantum de causa divinae

bonitatis maguitudinem extulerint. Porro die octavo

officii quidam et humanitatis causa (ut fieri solet)

conveniunt, sed hac occasione utitur Deus, ut virtutis

suae et gloriae testes ac spectatores faciat.

Nee vero dubium est, quin maior ad extraordinarium

partum coneursus hominum factus sit. Portenti

loco habuerant vetulam et sterilem repente videre

gravidam: nunc, ubi natus est puer, renovatur

et augetur admiratio. Colligimus ex Lucae verbis,

quam vis domi circumeiderent suos infantes, non

tarnen id facere solitos sine hominum frequentia et

conventu: idque merito. Nam quum esset commune

ecclesiae sacramentum, non debuit clam vel privatim

administrari.

59. Vocabant eum patris nomine. Seimus, initio

imposita fuisse hominibus nomina, vel ex rerum

eventu, vel etiam prophetico instinetu, ad notandum

aliquod arcanum Dei opus: sed postea longo temporis

successu, quum uberior esset nominum copia

quam ut nova quotidie fingi commode possent, contenu

vetustis nominibus et iam reeeptis maiorum

nomine posteros vocarunt. Sic ante patrem Ioannis

plures fuerant Zachariae, et forte hie ex filio Barachiae

originem traxerat. Seimus autem, ut plurimum

quod usu et consuetudine reeeptum est pro

lege haberi. Ideo contendunt isti homines, morem

qui invaluerat servandum esse in nomine infantis.

Caeterum ut nulla in nominibus statuenda est religio,

ita pie et utiliter delectum a fidelibus hac in

parte haberi, nemo sanus negabit: ut scilicet nomina

imponant filiis suis, quae doctrinae admonitionis

vice illis sint, deinde potius mutuentur ex

Sanctis patribus (ut filios suos ad illorum imitationem

provocent) quam arcessant a profanis.

60. Respondens mater eius. Incertum est, au

oraculo etiam edoeta fuerit Elisabeth. Quanquam

verisimile est, quum videret Zacharias se nimiae in

credendo tarditatis poenam luere, uxori fuisse testatum

per scripturam, quod de nomine angelus

praeeeperat: alioqui non paruisset Dei mandate

Porro cur nomen hoc baptistae divinitus inditum

fuerit, supra exposui. Cognati, quam vis rationem

non teneant, moventur tarnen rei novitate, praesertim

quia non temere hoc fieri coniieiunt.

64. Apertum est os eius. Deus natalem prophetae

sui restituta patri lingua nobilitat: neque

enim dubium est, quin beneficium hoc eo fine et

consilio in diem illum distulerit, ut hominum oculos

in Ioannem converteret. Dicitur Zacharias laudasse

Deum, non modo testandae gratitudinis causa, sed

ut cognati et vicini poenam illi inflietam esse scirent,

quia ad credendum nimis tardus fuerat. Neque

enim- ipsum puduit cum suo dedecore celebrare

Dei gloriam. Ita passim omnibus innotuit, non fortuito

aut vulgari more genitum fuisse infantem, sed

coelesti oraculo promissum.

65. Et accidit timor super omnes. Timor hie,

cuius meminit Lucas, ex sensu divinae potentiae

manavit: sie enim reverenter consideranda sunt

Dei opera, ut serio nos afficiant. Nee vero Deus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!