26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

645 MARC. XII.

erat tempus acceptum, ille dies salutis, quamdiu

idem, qui redemptor illis advenerat, testis ac praeco

erat redemptions a se allatae. Eius autem discessu,

perinde ac solis occasu, lux vitae evanuit: quare

necesse fuit miseram hanc cladem, quam denuntiat,

succedere. Nunc quaeritur quodnam tempus designet

hac particula, dorne dicatis. Quidam ad ultimum

iudicii diem restringunt: alii vaticinium esse putant,

quod paulo post impletum fuit, quum ex Iudaeis

quidam Christum supplices adoraverunt. Sed neutra

interpretatio mihi probatur. Ac certe miror,

tarn levem scrupulum doctis hominibus obstaoulo

fuisse, dum anxie quaerunt, quomodo de Christo

dicturi sint increduli, benedictus qui venu, etc. Non

enini quales futuri sint, sed quid ipse facturus sit

pronuntiat. Nee vero adverbium donee longius extenditur,

quam ad tempus quod praecedit. Ioseph

non est coDgre8sus cum uxore, donee illa Christum

peperit. Non intelligit his verbis scriptura, post

partum eos postea cohabitasse tanquam virum et

uxorem, sed tantum ostendit Mariam ante filii sui

partum virginem fuisse a viro intaetam. Praesentis

ergo loci hie, meo iudicio, genuinus est sensus,

hactenu8 inter vos submisse et humaniter versatus

sum, et officio doctoris functus: nunc peracto vocationis

meae cursu discedam, nee me posthac frui

poteritis, sed quem nunc redemptorem contemnitis

et salutis ministrum, iudicem experiemini. Ita convenit

hie locus cum illo Zachariae (12, 10), Videbunt

quem transfixerunt. Quin etiam videtur Christus

figurate perstringere vanam eorum hypoerisin,

quod velut promissae salutis ardenter cupidi quotidie

ex Psalmo canebant, Benedictus qui venit in

nomine Domini: interea ludibrio habebant oblatum

sibi redemptorem. Denique se ad illos venturum

negat, donec ad conspectum horrendae eius maiestatis

trepidi sero exclament, vere esse Dei filium.

Atque haec comminatio ad omnes evangelii contemptores

perdnet, praesertim qui falso eius nomen

obtendunt, quum eius doctrinam respuant: quia

tandem agnoscent, se non posse eius manus effugere,

cui nunc fucata sua simulatione illudunt. Nam

et hodie eadem apud papistas cantilena resonat,

quibus tarnen pro nihilo est Christus, donec vindicta

armatus tribunal conscendat. Monemur etiam,

quamdiu nobis apparet Christus patris nomine, interpres

salutis ac mediator, non labris tantum honorandum

esse, sed sincere optandum ut sibi nos

totumque mundum subiiciat.

Luc. 53. Quum autem, haec ad illos. lam prius

admonui, superiores sententias non suo loco positas

esse a Luca. Nam quum referret, obiurgatos fuisse

a Christo scribas in quodam prandio, postremos

etiam sermones, quibus eorum flagitia paulo ante

mortem ab eo traducta sunt, contexuit. Ita etiam

proxima obiurgatio decimo tertio capite a Luca in-

LUC. XXI. 646

seritur, ubi aliam historiam récitât. Si quia eorum

opinionem sequi malit, qui saepius Christum eadem

itérasse divinant, non admodum repugno. Nuno

Lucas, postquam maledictiones nuper expositas recensuit,

tandem concludit, scribas omnes magis

fuisse Christo infestos, ut suarum captionum aucupiis

insidias illi struere non cessarent: quod ad

colloquium in mensa habitum magis referri debet

quam ad ultimam concionem. Sed ego non magni

referre duxi, in tempore, quod evangelista neglexit,

non esse curiosum.

MARC. XII. 4L Et quum sederet Iesus ex

adverso gazophylacii, spectabat quomodo turba mitteret

aes in gazophylacium. Et multi divites mittebant

multa. 42. Et venit quaedam vidua pauper, misitque

minuta duo, quod est quadrans. 43. Vocatisque ad

se discipulis suis, dixit: Amen dico vobis, quod haec

vidua pauper plus misit quam omnes, qui miserunt

in gazophylacium. 44. Nam omnes ex eo, quod illis

abundat, miserunt: at haec e penuria sua, omnia

quaecunque habebat, misit Mum suum victum.

LUC. XXI. 1. Sublatis autem oculis vidit eos,

qui mittebant munera sua in gazophylacium divites.

2. Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem

illuc aéra minuta duo. 3. Et dixit: Vero dico

vobis, quod vidua Jiaec pauper plus quam omnes intulit.

4. Nam omnes hi ex eo, quod ipsis exuberat,

intulerunt in donaria Dei: haec autem ex penuria

sua Universum victum, quern habebat, intulit.

Marc. 43. Amen dico vobis. Hoc Christi responsum

doctrinam non parum utilem continet,

quidquid offerunt homines Deo, non ab externo

pretio aestimari, sed tantum ex cordis affectu, imo

pluris esse eius pietatem, qui pro suo modulo quantulumcunque

habet Deo impendit quam qui centuplo

plus offert ex sua abundantia. Porro duplex

est huius doctrinae utilitas, nam Dominus pauperculos,

qui bene agendi facultate destitui videntur,

aüimat ut non dubitent vel tenui officio alacriter

Studium suum testari: quia si se ipsos conseerant,

non minus pretiosa erit, quae in speciem vilis et

frivola est eorum oblatio, quam si omnes Croesi

thesauros afferant. Rursum monentur, quibus uberior

suppetit copia, et qui pluribus donis excellunt, non

sufficere, si largiendo gregarios et tenues longe superent:

quia minus est coram Deo, divitem ex

magno acervo mediocrem summam conferre quam

pauperem, minutum aliquid erogando, se exhaurire.

Porro non vulgaris fuit huius viduae pietas, quae,

ne vacua in conspectum Domini veniret, victu proprio

se privare maluit. Et haec simplicitas a Domino

laudatur, quod sui oblita testari voluerit, se

41*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!