26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

143 HARMONIA EVANGELICA. 144

honorem. Nam quum obiiciunt, esse filium Ioseph,

non amplifioant ut decebat hac circumstantia Dei

gloriam, sed scandalum sibi maligne arcessunt, ut

possint speoioao colore respuere quidquid a filio

Ioseph dioitur. Ita hodie videmus plerosque, quantumvis

convicti sint, verbum esse Dei quod audiunt,

frivolas tarnen excusationes captare, quibus se ab

©bsequendi necessitate eximant. Et sane quod non

perinde afficimur evangelii virtute, ut par esset,

non aliunde contingit nisi quod nobis ipsis sumus

obstaculo, et lucem, cuius obiectu etiam inviti movemur,

suffocamus nostra malitia.

LUC. IV. 23. Et ait Ulis; Omnino dicetis mihi

Jianc similitudinem : Medice, cura te ipsum: quaecunque

audivimus facta in Capernaum, fac et hic in

patria tua. 24. Ait autem: Amen dico vobis, nemo

jpropheta acceptus est in patria sua. 25. Sed in veritate

dico vobis, Multae viduae erant in diebus Eliae

in Israel, quando clausum est coelum annis tribus et

mensibus sex, ut fieret fames magna per totam terrant.

26. Et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in

Sarepta Sidonis ad mulierem viduam. 27. Et multi

leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo

eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. 28. Et

omnes ira repleti sunt in synagoga haec audientes.

29. Et insurrexerunt, eieceruntque eum extra urbem,

et duxerunt eum usque ad supercilium montis, super

quern civitas ittorum erat aedificata, ut praecipitarent

eum. 30. Ipse autem transiens per medium eorum ibat.

23. Medice, cura te ipsum. Ex Christi verbis

facile colligitur, contemptim fuisse exceptum a Nazaraeis:

profert enim in medium, quae sciebat illos

agitare in animis suis. Deinde culpam in eos transfert,

cur ab edendis apud eos miraculis abstineat, et

eorum malitiam coarguit, quod Dei prophetam nullo

honore dignentur. Obiectio quam anticipât talis

«st, non esse mirum, si eum nullo in pretio habeant

conterranei, quum patriam suam, ut aliéna

loca, miraculis non nobilitet: itaque iustam esse

hanc ultionem, si a suis reiicitur, quos reliquis

omnibus postponit. Hue pertinet vulgare proverbium,

quod modicus a se et suis prius incipere

debeat quam peritiam curandi in aliis ostentet.

Summa obiectionis est, praepostere facere Christum,

qui alias Galilaeae urbes miraculis illustrans nullum

habeat patriae suae respectum. Atque haec

Nazaraeis honesta videbatur excusatio, cur eum

vicissim respuerent.

24. Amen dico vobis. Eorum culpa fieri exprobrat,

ne apud eos, sicut alibi, exserat suam virtutem

in miraculis: hominum enim incredulitas

aditum obstruit Deo, ne operetur sicuti optandum

esset in eorum salutem (Matth. 13, 58; Marc. 6, 5).

Propterea non poterat lesus signum ullum apud

eos edere, quia in eum non credebant. Non quod

in hominum arbitrio sit, ligare Dei manus, sed quod

operum suorum fructu privat, qui per infidelitatem

se indignos reddunt. Perinde igitur valet responsio,

ac si dixisset Christus: Si miraculorum vultis esse

participes, cur Deo non datis looum? imo cur mini8trum

potentiae eius superbe reiicitis? flabetis

ergo iustam contemptus vestri mercedem, quod vobis

praeteritis alibi potius miraculis ostendo, me

esse Messiam Dei, cui mandata est ecolesiae restitutio.

Et certe ilia ingratitudo erat minime ferenda,

quod, quum Deus filium suum educari voluisset in

eorum urbe, talem alumnum spernebant. Quare

manual suam iure inde retraxit, ne ludibrio esset

tam impiis contemptoribus. Caeterum hinc discimus,

quanti faciat Dominus verbum suum, quia, ut

de eius contemptu poenam sumat, gratias, quae

praesentiae eius testimonia sunt, e medio tollit.

Quantum ad sententiam istam, Quod propheta honorem

non habeat apud suos, videant lectores quae

diximus quarto Ioannis capite circa finem.

25. Multae viduae erant. Postquam in eos culpam

reieeit Christus, quod destituerentur miraculis,

iam duobus exemplis probat, non debere videri absurdum,

si Deus alienos domesticis praeferat, et

sibi vitio verti non debere, si Dei vocationi obtemperet,

quemadmodum olim Elias et Elisaeus. Oblique

autem vanam eorum confidentiam perstringit,

quod ipsum habere sibi obnoxium vellent, quia

fuerat apud eos educatus. Quo tempore, inquit,

grassata est fames per duos annos et sesqui, multae

in terra Israel viduae erant, quarum inediae subvenire

non iu88us est propheta Elias, sed missus

est ad mulierem alienigenam ditionis Sidoniae

(1. Reg. 17, 9). Similiter Elisaeus nuüos ex suis

popularibus leprosos curavit, sed Naaman hominem

Syrum (2. Reg. 5,10). Quanquam autem peculiariter

Nazaraeos vulnerat, simul tarnen totius gentis ingratitudinem

carpit, quod iam pridem soliti sint

fere omnes eo indignius Dominum contemnere, quo

propius ad eos accesserat. Nam qui factum est,

ut mulierem extraneam Deus praetulerit omnibus

Israelitis, nisi quod ab his reiectus propheta hospitium

in terra profana quaerere coactus est? Et

quorsum Naaman Syrum voluit Deus ab Elisaeo

sanari, nisi in dedecus populi Israel? Sensus ergo

est, idem accidere quod olim, ut Deus procul virtutem

suam ad alienos transmittal, quia a domesticis

repellitur. Interea significat Christus, nihil ex

sua gloria diminui, quod a conterraneis vilipenditur:

quia Deus non sine eorum igDominia et pudore

alibi filium suum ornare et extollere poterit,

sicuti olim prophetis suis honorem dedit in mediis

gentibus. Hoc modo retunditur stulta carnis glo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!