26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

415 HARMONIA EVANGELICA. 416

carnis arrogantia: quia, ut quis legem impleverit,

njjiil tarnen expensum Deo ferre potest, quia tanturn

reddidit quod debebat. Atque hoc sensu pronuntiat,

nos esse servos inutiles, quia scilicet nihil

adventitium Deus a nobis recipit, sed tan tu m colligit

legitimus domina sui fructus. Haec igitur

duo tenenda sunt, Deum naturaliter nihil nobis

debere, nee quaecunque illi praestamus obsequia,

unius pili meritoria esse: deinde ex legis pacto

mercedem operibus statui, non pro dignitate, sed

ut Deus sit gratuitus debitor. Haec autem minime

tolerabilis ingratitudo est, si quis se hoc praetextu

fastuose efferat. Nam quo liberalius nobis Deus

indulget, eo nos magis reddit sibi obnoxios: tantum

abest, ut fas nobis sit vana confidentia insurgere.

Quoties ergo occurrit mercedis nomen vel in memoriam

nobis venit, sciamus, hune divinae erga nos

bonitatis esse cumulum, quod, quum nos in aere

suo totos habeat, nobiscum tarnen in pactum descendit.

Quo magis detestabile est sophistarum commentum,

qui meritum de condigno fabricare ausi

sunt. lam per se meriti nomen profanum et a

pietatis régula alienum erat, sed hoc longe deterius,

diabolico fastu inebriare homines, quasi mereri possint

de condigno.

10. Quod debuimus facere. Hoc est, nihil attulimus

de nostro, sed tantum perfuncti sumus

legitimis operis. Loquitur autem hie Christus de

intégra legis observatione, quae nusquam reperitur:

nam qui omnium est perfectissimus, a iustitia quam

lex requirit longissime adhuc distat. Non ergo hie

traetatur quaestio, iustincemurne operibus, sed an

legis observatio ullius praemii apud Deum meritoria

sit. Hoc posterius negatur, quia Deus nos

sibi maneipatos habet, ut suum iure censeat quidquid

a nobis proficisci potest. Oaeterum etiamsi

verum illud esset, legis observationi deberi mercedem

meriti respectu, non tarnen propterea sequetur,

iustificari quemquam operum meritis: quia defieimus

omnes, nee solum manca est nostra obedientia,

sed nulla eius pars exacte Dei iudicio respondet.

LUC. XVIII. 1. Dicebat autem et parabolam

ad ülos, quod oporteat semper orare, nee defatigari,

2. Dicens: Iudex quidam erat in quadam urbe, qui

Deum non timebat, nee hominem reverebatur. 3. Vidua

autem quaedam erat in urbe ilia, quae venit ad eum

dicens: Vindica me ab adversario meo. 4. Et nolebat

aliquamdiu. Post haec autem dixit intra se:

Quanquam Deum non timeo, nee hominem revereor,

5. Quia tarnen molesta est mihi haec vidua, vindicabo

iïlam, ne tandem veniens sugillet me. 6. Ait autem

Dominus: Audite, quid iudex iniquus dicat: 7. Deus

autem non faciet vindictam electorum suorum daman'

tium ad se node et die, etiam quum patiens fuerit

super Ulis? 8. Dico vobis, quod vindictam iMorum

faciet cito: verumtamen filius hominis quum venerit,

an reperturus est fidem in terra?

Seimus, quam rara sit ac difficilis virtus precandi

assiduitas: atque in hoc se prodit nostra infidelitas,

quod, nisi primis votis succédât, protinus

uua cum spe Studium quoque abiicimus. Atqui

haec demum légitima est fiduciae probatio, si quis

desiderio suo frustratus non tarnen animum despondeat.

Quare non abs re Christus orandi perseverantiam

nunc commendat suis discipulis. Porro

similitudine utitur licet dura in speciem, tarnen

imprimis apposita, dum importune suos apud Deum

patfem instare docet, donees tandem extorqueant,

quod alioqui videtur non libenter dare: non quod

Deus precibus nostris victus ad misericordiam aegre

et sero flectatur, sed quia non station re ipsa testât

ur, se votis nostris fuisse propitium. Quod

autem Christus in parabola viduam nobis proponit,

quae a iudice iniquo et crudeli impetravit quod

volebat, quia assidue flagitare non destitit, summa

est, Deum non statim suis opem ferre, quia precibus

quodammodo vult fatigari. Caeterum quantumvis

miseri sint ac despecti, qui ipsum orant,

modo tarnen non deficiant a continuo orandi tenore,

respici tandem ab ipso, ut eorum necessitatibus succurrat.

Quanquam non est aequalium comparatio:

longa enim distantia est inter hominem impium et

saevum, et Deum qui ad clementiam propendet,

sed docere voluit Christus, minime timendum esse,

ne fidèles assidue orando patrem misericordiae exorent,

quum homines saevitiae deditos sua importunitate

cogant. Iudex sceleratus et ferreus viduae

flagitationes ferre non potuit, quin demum vel invitus

annueret: quomodo igitur fructu carerent

fidelium preces, modo sint assiduae? Ergo si nos

taedium debilitet, si leviter defuncti evanescimus,

vel, quia videntur surdae esse Dei aures, languescit

precandi ardor, statuamus tarnen certum fore profectum,

licet nondum appareat. Atque hac persuasione

cum impatientia nostra sic luctemur, ut

longior mora orandi cursum non abrumpat.

7. Deus autem non facid. Iudex ille, quern

nobis prorsu8 deploratum Christus depinxit, utpote

qui non tantum obduruisset in Dei conspectu, sed

excusso etiam pudore nullam famae curam haberet,

aperuit tandem oculos ad viduae miserias: minime

dubitandum est, quin eundem saltern profectum

sensu ri sint fidèles, modo ne apud Deum

instare desinant. Notandum vero est, dum similitudinem

accommodât Christus ad suum propositum,

non facere Deum similem pravo et humano iudici,

sed causam longe diversam notare, cur fidèles suos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!