26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

31 HARMONIA EVANGELICA. 32

brum exegetice additur, Quod virtus Altissimi earn

obumbrabit. Spiritus enim quasi essentialis est Dei

virtus, cuius efficacia se profert atque exserit tarn

in tota mundi gubernatione quam in miraculis. In

verbo obumbrandi concinna est metaphora: virtutem

Dei, qua suos tuetur et protegit, scriptura frequenter

umbrae comparât. Sed alia videtur esse buius

loci peculiaris ratio, nempe arcanam fore spiritus

Operationen), ac si nubes opposita hominum oculos

ab intuitu submoveret. Sicuti autem in edendis

miraculis Deus operum suorum rationein nobis subtrabit,

ita nostrum est, sobrie adorare quod nobis

vult esse occultum.

Prqpterea quod nascetur sanctum. Oonfirmatio

est proximae sententiae. Docet enim angelus, Christum

oportere absque viri et mulieris coitu nasci,

ut sanctus sit, et Dei filius: hoc est, ut sanctitate

et gloria supra omnes creaturas excellât, neque

teneat communem inter homines gradum. Haeretici,

qui fingunt ipsum, ex quo genitus est homo,

factum esse Dei filium, particulam causalem arripiunt,

ideo vocandum esse Dei filium, quia mirabiliter

spiritus sancti virtute conceptus erit: sed perperam

ratiocinantur. Quamvis enim manifestatus

sit filius Dei in carne, non sequitur, quin fuerit

sermo ante saecula ex patre genitus. Quin potius

ille idem, qui filius Dei erat in sua aeterna divinitate,

apparuit etiam in bumana carne Dei filius.

Caeterum locus hic non modo personae unitatem

in Christo commendat, sed simul ostendit Christum,

quatenus humanam naturam induit, esse Dei

filium. Ergo filii Dei nomen sicuti divinae Christi

essentiae ab initio proprium fuit, ita nunc coniunctim

in utramque simul competit naturam, quia arcana

et coelesti8 generationis ratio eum a vulgari

hominum ordine exemit. Alibi quidem saepius, ut

se vere hominem esse affirmet, filium se hominis

vocat: sed non obstat humanae naturae Veritas,

quin peculiarem illi honorem prae aliis omnibus

conciliet divina generatio, quod scilicet praeter ordinarium

naturae modum conceptus ex spiritu sancto

fuerit. Hinc merito crescit nobis fiducia, ut liberius

audeamus Deum invocare patrem, quia, ut

eum nobis communem secum faceret unicus eius

filius, frater noster esse voluit. Notandum etiam est,

quod Christus, quatenus spirituali virtute conceptus

est, dicitur semen sanctum. Quemadmodum enim

ilium oportuit esse verum hominem, ut peccata

nostra expiaret mortemque ac Satanam vinceret in

carne nostra, denique ut esset verus mediator, ita

necesse fuit, ut alios purgaret, immunem esse ab

omni immunditie et macula. Quamvis ergo ex

Abrabae semine genitus sit Christus, nihil tarnen

contagii ex vitiosa natura contraxit, quoniam ab

ipsa origine purum servavit Dei spiritus: nee tantum

ut in se privatim sanctitate polleat, sed magis,

ut suos sanctificet. Ergo ipse conceptionis modus

testatur, mediatorem nobis esse a peccatoribus segregatum.

36. Et ecce Elisabeth concepit. Domestico exemplo

angelus fidem Mariae in spem miraculi erigit.

Nam si non potuit neque sterilitas, neque seneotus

Elisabeth obstare Deo, quin ipsam faceret matrem,

non est quod se amplius Maria intra usitatos naturae

fines contineat, quando tale divinae potentiae

specimen in cognata sua cernit. Sextum mensem

diserte notât: quia, quum mense quinto sentire soleat

mulier vitalem foetum, sextus mensis dubitationem

eximit. Debuerat quidem Maria simplici Dei

verbo sic acquiescere, ut nihil opus esset, aliunde

fidem adstrui, sed, ne amplius vacillet, novo hoc

adminiculo promissionem suam Dominus fulcire dignatur.

Eadem quotidie indulgentia nos levât ac

sustinet, imo etiam maiore, quo scilicet debilior

est fides nostra. Itaque ne dubia sit nobis sua Veritas,

testimonia quae earn nobis confirmant hinc

inde arcessit. Quomodo intercesserit cognatio inter

Elisabeth, quae erat ex filiabus Aaron, et Mariam,

quae ex stirpe David orta erat, quaeritur. Atque

etiam videtur id pugnare cum lege, quum mulieres

vetabat abnubere in aliénas tribus (Num. 36, 6).

Quantum ad legem spectat, si finis respicitur, tantum

ea connubia vetabat, quae haereditates miscere

possent. Nullum vero tale periculum fuit, si qua

ex tribu Iuda mulier sacerdoti nuberet, ad quern

transferri haereditas non poterat. Eadem etiam

ratio fuit, si qua ex tribu Levi mulier extra gentem

suam elocaretur. Fieri autem potest, ut originem

duceret sanctae virginis mater ex tribu Aaron,

atque ita consanguiuitas esset eius filiae cum Elisabeth.

37. Non erit impossibile etc. Si verbum in

propria et nativa significatione accipere libeat, sensus

erit, facturum esse Deum quidquid promisit,

quia nullum obstaculum par sit eius virtuti: ac

tale erit argumentum, Hoc pollicitus est Deus, ergo

praestabit, quia nulla contra eius verbum impossibilitas

obiici debet. Sed quia verbum secundum

linguae hebraicae phrasin pro re plerumque capitur,

8implicius exponere licebit, nihil Deo esse impossibile.

Quanquam semper tenendum est axioma, perverse

eos vagari, qui de potentia Dei imaginantur

extra verbum, si quid visum est: quia sic consideranda

est eius immensitas, ut spei et fiduoiae

nobis sit materia. lam vero non temere solum et

inutiliter, sed etiam periculose disputatur, quid sit

Deo po8sibile, nisi simul occurrat, quid ipse velit.

Porro facit hie angelus, quod passim solet Deus in

scriptura: nempe dum generali doctrina speoiem

unain promissionis confirmât. Atque hie verus est

rectu8que generalis doctrinae usus, dum promissiones

illic sparsas ad rem praesentem applicamus, quo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!