26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

55 HARMONIA EVANGELICA. 56

iamitis nullam daturos uxorem. Si hoc lege praescriptum

esset, inquiunt, nihil opus erat nova sanctione.

Ego autem respondeo, perperam et inscite

hoc extraordinarium ab illis in communem regulam

trahi: necesse enim erat, excisa una tribu, mutilum

fieri populi corpus, nisi alio remedio subventum

ultimae necessitati foret. Non est igitur lex communis

hie spectanda. Obiiciunt praeterea, Mariam

Christi matrem cognatam fuisse Elisabeth, quum

prius testatus est Lucas, fuisse ex filiabus Aaron.

Hie quoque facilis est responsio, puellis ex tribu

Iuda vel alia qualibet licitum fuisse, abnubere in

tribum sacerdotalem: quia non impediebat ilia ratio,

quae in lege exprimitur, ne scilicet mulier haereditatem

suam alio quam ad tribules suos transferret.

Sic uxorem Ioiadae, summi sacerdotis, 6acra historia

ex regio génère ortam fuisse narrât (2. Parai. 22,11).

Nihil ergo mirum vel insolitum, si mater Elisabeth

elocata fuit sacerdoti. Si quis haec ad plenam certitudinem

valere neget, ut statuere liceat, Mariam

fuisse tribulem Ioseph, quia fuit eius uxor, equidem

concedo, non simpliciter id probari ex nuda, qualis

hie legitur, narratione, nisi aliae circumstantiae accédèrent.

Sed primo notandum est, evangelistas de

rebus sua aetate notis loqui. Ita quum genus Ioseph

usque ad Davidem contextum esset, promptum cuivis

fuit, Mariae genus inde elicere. Nee dubium est,

quin evangelistae vulgari saeculi sui notitia freti

ideo minus curiosi fuerint. Nam si quis dubitaret,

non difficilis nee longa erat inquisitio. Ad haec

pro confesso sumpserunt Ioseph, quum vir probus

esset ac modestus, uxorem ex legis praescripto non

nisi e familia sua duxisse. Quanquam ne ilia quidem

lex communis ad regium Mariae genus probandum

sufficeret: potuit enim Maria ex tribu Iuda

progenita esse, ut tarnen non descenderet ex stirpe

Davidis. Itaque sic constituo, evangelistas piorum

rationem habuisse, qui non contentiose litigarent,

sed in persona Ioseph agnoscerent Mariae genus,

praesertim quum, ut nuper diximus, eo saeculo minime

dubia esset. Poterat autem videri incredibile,

pauperculos istos et despectos coniuges esse ex posteris

Davidis, et regium illud semen, ex quo oriturus

erat redemptor. Nunc si quis roget, an genealogia,

qualis a Matthaeo et Luca describitur,

clare et sine controversia demonstret, Mariam ex

stirpe Davidis originem duxisse, fateor id non posse

certo colligi: sed quum tunc non obscura esset Mariae

et Ioseph cognatio, evangelistae hac in parte

magis securi fuerunt. Interea propositum ambobus

fuit, ofléndiculum tollere, quod ignobiiitas et contemptus

et inopia tarn Ioseph quam Mariae pariebat,

quominus in illis quidquam regium posset

agnosci. Porro quod Mariae genus a Luca referri

fingunt praeterito Ioseph, id nullo negotio refellitur.

Sic enim ad verbum scribit, Censebatur Iesus filius

Ioseph, filii Heli, filii Matthat, etc. Certe nee patrem,

nee avum Christi commémorât, sed diserte

exponit progeniem ipsius Ioseph. Nee me latet,

quo responso nodum hunc Bolvere conentur: filium

enim loco generi positum esse dicunt, atque ita

Ioseph filium Heli vocari interpretantur, qui eius

filiam haberet uxorem. Atqui nee cum naturae

ordine hoc consentaneum est, nee tale exemplum in

scriptum usquam legitur. lam si a Mariae genealogia

excluditur Salomo, Christus esse Christus dcsinet.

Quidquid enim de eius genere disseritur, in

solenni ilia promissione fundatum est, Sedebit super

thronum tuum successor, qui perpetuo regnabit:

Ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium

(2. Sam. 7, 13. 14 et Ps.132, 11). Atqui extra controversiam

est, huius aeterni regis,, qui promissus

erat Davidi, Salomonem fuisse typum. Nee Christo

aliter aptari potest promissio, nisi quatenus eius

Veritas in Salomone adumbrata fuit. Nunc, si ad

ipsum non refertur Christi origo, unde vel qua ratione

censebitur ille filius Davidis? Ergo quisquis

Salomonem expungit a Christi genealogia, simul

promissiones, in quibus agnosci debet filius Davidis,

oblitérât ac delet. Quomodo autem Lucas, seriem

generis a Nathan deducens, Salomonem non reiiciat,

postea suo loco videbitur. Ac (ne sim nimium

prolixus) duas istas genealogias, quantum ad summam

spectat, convenire inter se dico, quatuor tarnen

discrimina in illis notanda esse. Primum est, quod

Lucas ordine retrogrado, ut loquuntur, ab ultimo

ad primum adscendit, quum Matthaeus ab ipsa origine

incipiat. Alterum est, quod Matthaeus narrationem

suam ultra sanctum et electum Abrahae

genus non extendit: Lucas vero ad Adam usque

progreditur. Tertium, quod legale genus Matthaeus

tractât, et sibi etiam quosdam rescindere permittit

ex recitationis série, quod lectorum memoriae consulere

volens très solum tessaradecadas enumerat:

Lucas vero naturale genus magis exacte prosequitur.

Quartum et postremum, quod interdum de

iisdem loquentes hominibus in eorum tamen nominibus

variant. De primo discrimine, quando nihil

difficultatis habet, plus verborum facere supervacuum

est. Secundum optima ratione non caret:

nam quia Deus sibi genus Abrahae delegerat, unde

nasceretur mundi redemptor, et salutis promissio

illic quodammodo inclusa erat usque ad Christi adventum,

non egreditur Matthaeus ultra constitutos

a Deo fines. Tenendum est quod dicit Paulus:

Christum esse ministrum circumcisionis ad praestandam

salutem, quae promissa fuerat Sanctis patribus,

ad Rom. 15, 8. Cui concinit illud Christi

dictum, salutem ex Iudaeis esse, Ioannis 4, 22.

Eum itaque Matthaeus in sacro illo genere conspiciendum

proponit, cui proprie destinatus erat.

Ideo in Matthaei catalogo considerandum est nobis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!