26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

801 MARC. XVI. LUC. XXIV. 802

milites largo pretio corrumpere coacti sunt. Porro I

hinc patet, reprobos, postquam se ad peccandum

praeoipite8 semel dederunt, novis subinde flagitiis

implicari, idque dum pudorem suum tueri volunt

apud homines, Dei offensa secure neglecta. Miseri

isti non tantum largitione redimunt milites, sed

etiamsi crimen in judicium adductum fuerit, famam

suam et caput noxae obiiciunt. Quid autem eos

praeter sumptus iacturam ad tantum discrimen subeundum

cogit, nisi quia obstinatus furor eos retrocedere

non sinit, donee peccata peccatis accumulent?

15. Divulgatus est hie sermo. Hie vindictae

Dei extremus fuit cumulus ad excaecandos Iudaeos,

quod militum periurio sepulta fuit Christi resurrectio,

et tarn futile mendacium receptum. Atque

hinc apparet voluntario errore fuisse deceptos, qui

Christum resurrexisse non putabant, sicuti mundus

8ponte se ad ludendum offert Satanae imposturis.

Neque enim, si quis tantum oculos aperuisset,

longa inquisitione opus erat. Armati milites subreptum

sibi fuisse dicunt Christi corpus ab imbelli,

trepido, et exiguo, et inermi hominum grege. Quis

coloris praetextus? Addunt, se dormientibus hoc

esse factum. Unde igitur furatum divinant? Quod

si qua erat suspicio de discipulis, cur non vestigia

sequuti sunt? cur nullum strepitum moverunt?

Puerile ergo effugium hoc fuit, quod impune illis

non cessisset, si cum recto et eordato praeside

fuisset negotium. Sed factum est Pilati conniventia,

ut tanta improbitas evanuerit. Sicuti videmus quotidie

aocidere, ut profani iudices non multum satagant

ubi Veritas fraude et malitia obruitur: quin

potius, si nihil metuunt incommodi, cum perfidis

nebulonibus colludere videntur. Quanquam autem

hoc durum videri posset, quod Deus falsum hunc

rumorem grassari passus sit ad exstinguendam filii

sui gloriam, iustae eius ultioni habendus est qui

debetur honor. Dignam enim fuisse illam gentem

quam nebulae luce privaront, hinc perspicimus,

quod inane frivolumque mendacium tarn cupide arripitur:

deinde quia omnes fere impegerant in lapidem

offensionis, obtenebrari oportuit oculos eorum, ne

vidèrent calicem vertiginis ipsis propinari: denique

in omne genus dementiae proiici, sicuti Iesaiae vaticinio

praedictum erat (6, 8). Neque enim Deus

unquam tarn stulta credulitate ipsos decipi passus

esset, nisi ut privaret spe salutis, a quibus ipse

contemptus fuerat redemptor: sicuti eodem poenae

genere nunc mundi ingratitudinem castigat, laxans

reprobis habenas, ut in peius proficiant. Caeterum

quamvis apud Iudaeos praevaluerit hoc mendacium,

non tarnen obstitit, quin libère volitaret evangelii

Veritas usque ad Ultimos terrae fines, sicuti contra

mundi obstacula victrix semper emergit.

Calvini opera. Vol. XLV.

MARC. XVI. 12. Post haec autem duobus ex

ipsis ambulantibus apparuit in alia forma, euntibus

rus.

LUC. XXIV. 13. Et ecce, duo ex illis ibant

eodem die in castellum, quod aberat spatio stadiorum

sexaginta ab Hierosolymis, nomine Emaus: 14. Et

ipsi colloquebantur inter se de Us omnibus, quae acciderant.

15. Et factum est, dum confàbularentur ac

disputarent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum

illis. 16. Caeterum oculi illorum tenebantur, ne eum

agnoscerent. 17. Et ait ad illos:- Qui sunt hi sermones,

quos confertis inter vos ambulantes, et estis

tristes? 18. Ac respondens unus, cui nomen Cleopas,

dixit ei : Tu solus peregrinus es Hierosolymis, neque

cognovisti, quae facta sunt illic his diebus? 19. Quibus

Me dixit: Quae? Et dixerunt ei: De Iesu

Namreno, qui fuit virpropheta, potens opère et sermone

coram Deo et toto populo: 20. Et quomodo

tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri

in condemnationem mortis, et cruciflxerunt eum.

21. Nos autem sperabamus, eum esse ilium, qui redempturus

esset Israel: atqui super haec omnia tertius

dies est hodie, quod haec facta sunt. 22. Sed et

mulieres quaedam ex nobis attonitos reddidere nos,

quae diluculo pervenerunt ad monumentum: 23. Et

non invento corpore eius, venerutit dicentes, se etiam

visionem angélorum vidisse, qui dicerenl eum vivere.

24. Et abierunt quidam eorum, qui erant nobiscum

ad monumentum, et ita repererunt sicut mulieres dixerant:

ipsum vero non viderunt. 25. Et ipse dixit ad

eos: 0 stulti et tarai corde ad credendum in omnibus,

quae loquuti sunt prophetae? 26. Nonne haec oportuit

pati Christum, et intrare in gloriam suante 27. Et

exorsus a Mose et omnibus prophetis, interprdabatur

illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant. 28. Et

appropinquaverunt castello, quo ibant: et ipse prae se

fer ébat, se longius ire. 29. Et coegerunt Mum, dicentes:

Mane nobiscum, quoniam vergit ad vesperam, et

inclinatus est dies. Et intravit, ut maneret cum illis.

30. Et factum est, dum accumberet cum eis, accepit

panem et benedixit, ac fregit, et porrigébat illis.

Luc. 13. Et ecce duo. Etsi hanc historiam

Marcus tantum breviter delibat, Matthaeus et Ioannes

ne verbo quidem attingunt: quia tamen

cognitu apprime utilis et memoratu digna erat, earn

non frustra Lucas tarn accurate persequitur. Sed *)

iam saepe admonui, ita singulis evangelistis suas

partes apte**) distribuisse Dei spiritum, ut quod

apud unum vel duos non occurrit, ex aliis discere

liceat. Nam et plures visiones, quarum mentio fit

apud Ioannem, apud très nostras tacentur ***).

*) Codex add. quemadmoduau

**) Codex: suas partes attribuit Dei Spiritus.

***) hue usque Codex.

51

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!