26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

27 ÏÏARMONIA

servare significat. Porro futiliter arguti sunt, qui

differre contendunt ab hebraico nomine iW'liT. Quod

rabbini scribunt ubique Iesu, constat maligne ab

ipsis fieri, ne Christum honorifice appellent, quin

potius insimulent, degenerem fuisse aliquem Iudaeum.

Itaque tantundem autoritatis meretur eorum scriptio

ac canis latratus. Quod longe inferius dignitate

filii Dei esse obiiciunt, si nomen habeat cum aliis

commune, idem et de Christo obtendi posset. Sed

de utroque solutio est plus quam facilis, nempe

quod sub lege umbratile fuit, in filio Dei plene et ad

solidum constare, vel substantiale in ipso esse quod

tunc figuratum fuit. Nihilo plus momenti habet

altera obiectio. Negant, venerandum esse et tremendum

nomen Iesu, coram quo omne genu flecti

oporteat, nisi unice competat in filium Dei. Neque

enim Paulus (Phil. 2, 9) nomen magicum illi inducit,

in cuius syllabis inclusa sit maiestas, sed

perinde valet loquutio ac si dixisset, Christo datum

esse summum imperium a patre, sub quo totum

mundum humiliari oportet. Talibus ergo figmentis

valere iussis sciamus, nomen Iesu fuisse Christo

impositum, ut in eo quaerere discant fidèles, quod

olim sub lege adumbratum fuerat.

32. Hie erit magnus. Idem et de Ioanne baptista

dixerat angelus, quem tarnen Christo aequare

noluit. Sed baptista in ordine suo magnus, Christi

autem magnitudo continuo post exprimitur, quae

eum supra omnes creaturas extollit. Hoc enim

proprium et singulare unus habet, ut vocetur filius

Dei, quemadmodum apostolus contendit, Hebr. 1, 5.

Fateor quidem, et angelos et reges interdum ornari

hoc titulo in soriptura, sed hi in commune Dei

filii propter excellentiam dicuntur. Atqui minime

obscurum vel dubium est, quin filium suum Deus

ab omnibus reliquis eximat, quum peculiariter

illum sic alloquitur, Filius meus es tu (Psal. 2, 7).

Ergo hic neque angelis, neque hominibus miscetur

Christus, ut sit unus ex grege filiorum Dei, sed

quod illi datur, nulli alteri sumere fas est. Filii

Dei sunt reges, certe non iure naturae, sed quia

tanto eos honore dignatus est Deus. Ne angelis

quidem convenit hoc elogium, nisi quia sub summo

capite inter creaturas excellunt. Sumus et nos

filii, sed adoptione, quam fide consequimur, non

autem habemus a natura: Christus autem et unicus,

et unigenitu8. Quod autem verbum futuri temporis

eo torquet foedus canis Servetus, ut Christum

probet non aeternum esse Dei filium, sed coepisse

talem censeri, ex quo induit carnem nos tram, nimis

calumniosum est. Ratiocinatur ille, non fuisse

Christum Dei filium, antequam carne indutus

mundo apparuerit, quia dictum sit ab angelo, vocabitur.

Ego autem contra excipio, non aliud sonare

angeli verba quam esse talem in carne manifestandum

Dei filium, qui aeternus fuerat: nam vocari

BVANGELIOA. 28

ad claram notitiam refertur. Atqui inter ista duo

multum interest, coeperitne esse Dei filius qui prius

non erat, an patefactus fuerit inter homines, ut

scirent eum esse qui promissus olim fuerat. Certe

quum omnibus saeculis Deus a populo suo invocatus

fuerit pater, inde conficitur, fuisse in coelo

filium, ex quo et per quem ista paternitas ad homines

manaret. Nimium enim sibi arrogant homines,

si Dei se filios iactare ausint, nisi quatenus

sunt unigeniti filii membra. Quare certum est,

sanctos patres nonnisi filio mediatore fretos tam

honorificae invocationis fiduciam sibi sumpsisse.

Caeterum quid plenior ista, de qua nunc loquimur,

cognitio valeat, alibi Paulus docet: nempe ut iam

intrépide liceat, non modo vocare Deum patrem,

sed clamare. Rom. 8, 15 et Galat. 4, 5.

Dabit Deus solium David. Diximus, angelum

mutuari ex prophetis elogia, quibus Christum insigniat,

quo melius agnoscat sancta virgo, fore redemptorem

patribus olim promissum. Quoties de

ecclesiae instauratione prophetae loquuntur, totam

fidelium spem ad regnum Davidis revocant, ut

tritum esset apud Iudaeos axioma, ecclesiae salutem

in felici regni illius statu fore positam, nec Messiae

officio quidquam esse magis aptum et conveniens,

quam regnum Davidis de integro erigere. Quare

et nomen Davidis interdum ad Messiam transfertur,

ut leremiae 30, 9, Servient Domino suo, et David

régi suo. Item Ezechielis 34, 24 et 37, 24, David

servus meus regnabit princeps super eos. Hoaeae

3, 5, Requirent Dominum, et David regem suum.

Loci autem, ubi filius Davidis vocitatur, satis noti

sunt ac célèbres. In summa significat angelus, impletum

in Christi persona iri vaticinium Arnos de

suscitando tabernaculo Davidis, quod dirutum et

eversum erat. Amos 9, 11.

33. Begnabit super domum Iacob. Quum salus

peculiariter Iudaeis fuerit promissa (sicuti foedus

cum patre ipsorum Abraham percussum erat) et

Christus, teste Paulo (Rom. 15, 8), minister fuerit

circumeisionis, non immerito angelus regnum eius

8tatuit in gente illa, sicuti propria fuit sedes ac domicilium.

Sed hoc cum aliis vaticiniis minime pugnat,

quae regnum Christi propagant et extendunt

usque ad Ultimos terrae fines. Deus enim nova et

admirabili adoptione gentes inseruit in familiam

Iacob, quae prius extraneae fuerant: sic tarnen ut

Iudaéi, tanquam primogeniti, potiorem tenerent

gradum, quemadmodum in Psalmo 110, 2 habetur,

Sceptrum potentiae tuae emittet Dominus ex Sion.

Locatum ergo fuit solium Christi in populo Israel,

unde totum orbem sibi subiieeret. Quotquot autem

aggregavit per fidem filiis Abrahae, verus Israel

censentur. Etsi autem Iudaei sua defectione se abdicarunt

ab ecclesia Dei, servabit tarnen Dominus

usque in finem aliquas reliquias, quoniam vocatio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!