26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

7 HARMONIA

autoritatem vindicans fidem abrogat aliis diversa

tradentibu8. Inter nos tantundem valet atque apud

nos. Sed videtur fidem in hominum relatu parum

solide fundare, quae in solum Dei verbum recumbere

debeat, et certe fidei iù.v)poyopix spiritus obsignation!

tribuitur. Respondeo, fidem, nisi priores

partes teneat Dei autoritas, nullis quidem hominum

testimoniis fore contentam: ubi tarnen praece88it

interior spiritus confirmatio, illis quoque in

historica rerum notitia locum aliquem dare. Historicam

voco notitiam, quam de rebus gestis vel ex

proprio intuitu, vel ex aliorum sermone concipimus.

Nam de manifestis Dei operibus non minus audiendi

sunt oculati testes quam experientiae credendum

est. Adde quod Lucas non privatos sequitur autores,

sed qui sermonis etiam fuerunt ministri. Quo

elogio supra humanae autoritatis gradum eos extollit:

significat enim, de evangelio sibi testatos

esse, quibus divinitus eius publicandi commissa erat

provincia. Hinc etiam ilia securitas, cuius paulo

post meminit, quae nisi Deo nitatur, poterit subinde

inquietari. Magnum ergo pondus habet, quod

ministres sermonis vocat, a quibus accepit suum

evangelium, quia inde colligunt fidèles, testes esse

omni exceptione maiores, ut loquuntur iureconsulti,

et quos repudiare fas non sit. Erasmus (qui ex

Vergilio mutuatus est quod transtulit, partem aliquam

fuisse) non satis expendit, quanti aestimanda

esset Dei vocatio, aut quid valeret. Non enim profano

more loquitur Lucas, sed ad Christi mandatum

in persona sui Theophili respicere nos iubet,

ut Dei filium reverenter audiamus per suos apostolus

loquentem. Magnum est, quod spectatores fuisse

dicit: sed ministros vocando eos eximit a communi

hominum ordine, ut fides nostra suam in coelo fulturam

habeat, non in terra. Hoc autem sibi vult

in summa Lucas, ut Uteris fideliter consignatum

habens, quod didiceras antehac viva voce, seourius

acquiesças in recepta doctrina. Unde apparet, modis

omnibus promissum fuisse a Deo, ne ex dubiis

hominum sermonibus suspensa fides nostra fluctuaret.

Quo minus excusabilis est mundi ingratitudo,

qui vagos et temere sparsos rumores, in quibus

alternet, quasi ex professo appetens tantum Dei

beneficium respuit. Nos vero teneamus insigne discrimen

quod Dominus interposuit, ne fatua credulitas

pro fide se venditet. Interea mundum sinamus,

ut dignus est, stultae curiositatis illecebris

inescatum Satanae fallaciis, imo praestigiis ultro se

addicere.

3. Omnibus exacte pervestigatis. Vetus interpres

habet, omnia assequuto. Et verbum graecum

metaphorice ab iis deductum est, qui vestigiis insistunt,

ne quid ipsos fugiat. Sedulum ergo sciscitandi

studium exprimere voluit Lucas, quemadmodum

eodem verbo utitur Demosthenes, dum in

^ANGELICA. 8

examinanda legatione, quam accusât, se tarn diligentem

fuisse iaotat, ut non secus perspexerit quaecunque

acta erant, ac si ipse fuisset spectator.

LUC. I. 5. Fuit in diebus Herodis regis ludaeae

sacerdos quidam, nomine Zacharias de vice

Abia : et uxor iUius de filiabus Aaron, et nomen eius

Elisabeth. 6. Erant autem iusti ambo coram Deo,

versantes in omnibus praeceptis et iustificationibus

Domini irreprehensibiles. 7. Nee erat illis proles, eo

quod esset Elisabeth sterilis, et ambo provectae iam

aetatis forent. 8. Factum est autem, quum is sacerdotio

fungeretur in ordine vicis suae coram Deo,

9. Secundum consuetudinem sacerdotii sors Uli obvenit,

ut odores incenderet, ingressus templum Domini,

10. Et omnis multitudo populi precabatur foris tempore

thymiamatis. 11. Apparuit autem Uli angélus

Domini stans a dextris altaris, in quo thymiama

adolebatur. 12. Et Zacharias turbatus est eo viso, et

timor irruit super eum. 13. Ait autem ad ilium angélus:

Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est

deprecatio tua : uxor que tua Elisabeth pariet tibi filium,

et vocabis nomen eius Ioannem.

Apposite Lucas evangelium suum a Ioanne

baptista orditur, perinde ac si quis de luce diei

verba facturus ab aurora inciperet. Nam solem

iustitiae, qui mox exoriturus erat, instar aurorae

praecessit. Eius quidem fit etiam apud alios mentio,

sed officio suo iam fungentem inducunt. Lucas

autem nondum genito autoritatem conciliât, quum

divinae potentiae miracula praedicat in eius incunabulis,

et prophetam coelitus fuisse designatum ostendit,

antequam scire homines possent, qualis erat

futurus: idque eo consilio, ut maiore deinde reverentia

audiatur, ubi publica persona indutus ad

illustrandam Christi gloriam prodierit.

5. In diebus Herodis. Hic fuit Antipatri filius,

quern pater ad regnum usque provexit, in quo

augendo tantum habuit ipse industriae et tarn

strenue laboravit, ut inde magni cognomen illi

fuerit inditum. Putant autem quidam, ideo hie

nominari a Luca, quia primus rex extraneus fuerit:

opportunum ergo fuisse redemptioni tempus, quia

sceptrum ad gentem alienam transierat. Verum

qui sic loquuntur non satis intelligunt vaticinium

Iacob, ubi non simpliciter promittitur Messiae adventus,

postquam imperio privati fuerint Iudaei,

sed postquam a tribu Iuda ablatum fuerit. Quanquam

ne hoc quidem voluit sanctus patriarcha,

spoliandam esse tribum Iuda suo principatu, antequam

veniret Christus, sed regimen populi in ea

fore stabile usque ad Christum, in cuius persona

solida demum esset eius perpetuitas. Etsi autem

quo tempore floruerunt Maccabaei tribus Iuda fere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!