26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

63 HARMONIA EVANGELICA. 64

ritus instinctu retentus fuerit eius animus. Scimus,

quam impotens sit zelotypia, et quam violenter hominem

abripiat: quare etiamsi nimis praecipitem

impetum continuisset Ioseph, mirabiliter tarnen occursum

fuit varus periculis, quae instabant, quum

eoli vertendi consilium cepit. Idem et de silentio

Mariae iudico: ut demus, pudore fuisse cohibitam

ne marito prodere auderet, se gravidam esse ex

spiritu, Dei tarnen Providentia magis quam proprio

consilio retenta fuit: nam si verbum fecisset, ut res

erat plus quam incredibilis, putasset Ioseph, se ludibrio

haberi. Id vero omnium risu tanquam fabulosum

exceptum foret: nec vero tantum fuisset

momenti divino oraculo, si postea sequutum esset.

Ergo pa8sus est Dominus, servum suum Ioseph

ignorantia trahi in perversum iudicium, ut sua ipse

voce eum in viam reduceret. Sciendum vero est,

magis id nostra omnium quam privata eius causa

factum esse: cavere enim modis omnibus voluit

Deus, ne qua sinistra suspicio in oraculum caderet.

Quum angélus aggreditur Ioseph totius adhuc negotii

inscium, non habent improbi quod calumnientur,

quin ad Deum audiendum integer accesserit.

Non fuit uxoris blanditiis pellectus, non obtestationibus

excussa fuit quam conceperat opinio, non

humani8 rationibus flexus in contrariam partem:

sed, quum in animo eius haereret falsum uxoris

crimen, Deus se interposuit, quo magis idoneus

nobis esset testis ac plus autoritatis haberet, tanquam

ad nos e coelo demissus. Videmus ut Deus

per angelum voluerit docere servum suum Ioseph,

quo aliis coelestis esset praeco, non autem acceptum

vel ab uxore vel a quoquam mortalium sermonem

narraret. Quod non pluribus statim patefactum fuit

mysterium, haec fuisse videtur ratio: quia incomparabilem

hune thesaurum absconditum latere, solis

vero Dei filiis patere decebat. Deinde nihil absurdi,

si Dominus suorum fidem et obedientiam, ut plerumque

solitus est, probare voluerit. Oerte nisi

quis malign« Deo credere, seque illi dare in obsequium

detrectet, testimoniis, quibus hoc fidei nostrae

caput probatum est, abunde contentus erit.

Eadem etiam causa factum est, ut Mariam nubere

Dominus permitteret, ut sub coniugii velo usque ad

maturum revelationis tempus coelestis virginis conceptio

lateret: interea celati sunt increduli, ut merebatur

eorum ingratitudo et malitia.

20. Haec eo cogitante. Hic perspicimus, ut Dominus

tempestive et in ipso, quod aiunt, articulo

suis adesse soleat. Unde etiam colligimus, dum ad

nostras curas et anxietates dissimulât, nos tarnen

ab ipso respici: sed ita scilicet se occultât, et tacitus

quiescit, donec, habito patientiae nostrae examine,

tempore a se constitute nos : iuvet. Certe quantumvis

lentum ac serum putetur eius auxilium, utile

tarnen est ita differri. Quod per somnium apparuit

angélus, hie alter fuit ex duobus ordinariis revelationum

modis, quorum fit mentio Numerorum

capite 12, 7, ubi sic loquitur Deus: Prophetis, qui

inter vos erunt, vel per visionem, vel per somnium

me aperiam: at non sic cum servo meo Mose, cui

facie ad faciem me ostendo. Sciendum autem est,

eius generis somnia multum a naturalibus differre:

quia insculptam habent certitudinis notam, et divinitus

ob8ignantur, ut minime ambigua sit eorum

Veritas. Somnia quae communiter hominibus eveniunt,

vel ex cogitationibus diurnis, vel ex naturae

constitutione, vel ex corporibus male affectis, vel

similibus causis oriri soient: ad divina autem somnia

accedit interim spiritus testimonium, quod certo

confirmet, Deum esse qui loquitur.

Fill David, ne metuas. Ista angeli exhortatio

eignificat, anxium animi fuisse Ioseph, ne qua se

contagione pollueret adulterium uxoris tolerando.

Quam ergo sceleris conceperat opinionem tollit, ut

tranquilla conscientia cum uxore habitet. Epitheton

filii Davidis aptavit ad praesentem causam, ut eius

mentem in sublime illud mysterium attolleret: quia

esset ex ea familia, et quidem superstes cum paucis,

unde promissa erat mundo salus. Ioseph itaque

audito Davidis nomine, a quo genus ducebat, revocare

in memoriam debuit insigne illud Dei pactum

de instauratione regni, ut nihil iam novum

sibi dici agnosceret. Perinde ergo est ac si angélus,

allatis in medium prophetarum vaticiniis,

pararet animum Ioseph ad amplexandam praesentem

gratiam.

21. Vocabis nomen eius Iesum. De ipsa voce

breviter quidem, sed quantum satis erat, supra disserui.

Nunc unum addam duntaxat, refutari angeli

verbis eorum delirium, qui a Iehova, essentiali Dei

nomine, deducunt: causam enim exprimit angelus,

cur ita vocandus sit filius Dei, Quia populum suum

servabit. Unde elicitur contraria etymologia, quam

illi fingant. Ac frustra isto cavillo elabi conantur,

proprie et apte subiici, Christum fore salutis autorem,

quia aeternus sit Deus. Neque enim hoc

agitur solum, quid nobis Deus praestet: sed filio

eius ex re nomen imponitur ex mandato, quod illi

iniunctum est a patre, ex officio quo praeditus ad

nos descendit. Iam vero plus quam insulsum est,

quum duae istae voces Iesu et Iehova non nisi in

duabus Uteris conveniant, in aliis autem différant,

quae nihil habent prorsus inter se affinitatis simul

mi8cere, quasi unum sit nomen. Tale conflandi

genus alchumistis relinquo, quibus non multum absimiles

sunt cabbalistae, qui putidas istas inanesque

argutias nobis fabricant. Ergo filius Dei, quum ad

nos came indutus prodiit, simul accepit a patre

nomen, ex quo palam fieret, quern in finem venerit,

quae sit eius virtus, et quid proprie ab eo sit exspectandum.

Radix enim nominis Iesu est ab he-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!