26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

47 HARMONIA EVANGELICA. 48

dos exseruit, hinc nefas est, ullo modo deflectere,

si divinitus servari cupimus. Observa autem, fidelibus

salutare esse cornu, quod impiis terrificum est,

ut eos dissipet vel prosternât ao conterat. Davidem

servuni Dei nominat, non simpliciter quia Deum

coluerit, ut unus quilibet piorum, sed alio respectu,

quod scilicet delectus fuerat regendo servandoque

populo minister, ut Christi personam ac vices cum

suis successoribus gereret. Etsi autem nullum tunc

residuum erat apud Iudaeos regni vestigium, quia

tamen in Dei promissiones recumbit Zacharias, Davidem

vocare Dei ministrum non dubitat, in quo

Deus specimen ediderit futurae salutis. Unde sequitur,

tunc nobis Christum re ipsa constitui salutis

autorem, dum illi inter nos solium erigitur, unde

nos gubernet.

70. Sicut loquutus est. Ne propter novitatem

dubia sit salus, quam a Christo allatam praedicat,

testes eius citat omnes prophetas, qui diversis temporibus

excitati uno tamen consensu docent, sperandam

a solo Christo salutem esse. Neque enim

tantum Zachariae consilium est, fidem et constantiam

Dei laudare, quia praestet atque impleat quod

olim promisit, sed potius ad vetusta oracula revocare

voluit fidèles, quo certius et alacrius amplecterentur

oblatam sibi salutem, de qua omnes ab

initio testati fuerant prophetae. Vere enim solida

fultura stabilitur nostra in Christum fides, quum

prophetarum omnium testimoniis ornatus in lucem

prodit. Sanctos vocat prophetas, quo plus autoritatis

et reverentiae habeant eorum verba, ac si diceret,

non levés, aut gregarios, sed classicos esse

testes, imo publico mandato mstructos, ut qui divinitus

in huno finem a vulgo hominum segregati

fuerint. Quomodo autem singuli prophetae testimonium

reddiderint Christo, minutis partibus disserere

nimis longum esset. Hoc in praesentia sufficiat,

quum omnibus solenne sit, non aliter spem

facere populo, quod Deum habiturus propitium esset,

nisi proposito in medium foedere, quod in Christo

fundatum erat, diserte satis de futura redemptione

loqui, qualis in Christo patefacta est. Hue accedunt

multi illustres loci, ubi non obscure de Christo vaticinantur,

sed eum quasi digito monstrant. Praecipue

tamen tenenda est ilia divini foederis subscript«),

quam si quis negligat, nihil unquam in

prophetis intelliget: quemadmodum Iudaei misère

vagantur in scriptura legenda, quia in verbis tantum

curiosi a scopo illo aberrant.

71. Salutem ex inimicis. Clarius virtutem et

officium Christi explicat Zacharias. Et certe parum

vel nihil prodesset, audire datum esse nobis Christum,

nisi etiam sciremus, quid nobis conférât. Hac

ergo de causa plenius docet, quorsum erectum sit

salutis cornu: nempe ut salvi sint fidèles ab hostibus

suis. Minime autem dubium est, quin satis

teneret Zacharias, ecclesiae Dei non esse praeoipuum

bellum cum carne et sanguine, sed cum Satana

totoque eius apparatu, quo nobis aeternum exitium

macninatur. Etsi autem ecclesiam infestant externi

quoque hostes, et ab ipsis liberatur per Christum,

tamen, quum spirituale sit regnum Christi, maxime

de principe huius mundi Satana eiusque copiis hic

sermo habetur. Iterum notatur, quam misera sit

hominum conditio extra Christum, nempe quod

prostrati iaceant sub diaboli tyrannide: non enim

ex eius manu, hoc est imperio, alias suos liberaret

Christus. Admonet tamen hic loous, ecclesiam

praecipue, quamdiu peregrinatur in mundo, inter

hostes suos agere et eorum violentiae esse obnoxiam,

nisi praesto adesset Christus ad opem ferendam.

Sed haec inaestimabilis est Christi gratia, quod

nobis indubia est ac tuta salus, quam vis undique

nos circumdent hostes. Caeterum etsi dura est loquutio,

quum dicit, salutem ex inimicis, sensus tamen

minime ambiguus est, quod nullae hostium

nostrorum machinae aut vires, nullae insidiae, nulli

impetus Deo obstabunt, quominus nos ab illis liberates

perpetuo servet.

72. Ad praestandam misericordiam. Iterum

docet Zacharias, ex quo fonte fluxerit redemptio,

nempe ex Dei misericordia et gratuito foedere.

Causam enim assignat, cur Deo placuerit servare

populum suum: nempe quia pacti sui memor misericordiam

snam explicuit. Memor autem sui testamenti

fuisse dicitur, quia oblivio quaedam videri

poterat tarn longa ilia mora, sub qua passus fuerat

affectum gravissimis malis populum languere. Diligenter

notandus est hie ordo, quod mera inductus

misericordia fuerit Deus, ut foedus cum patribus

percuteret: deinde, quod foedus percutions verbo

suo alligaverit hominum salutem: tertio, quod in

Christo exhibuerit quidquid est bonorum, ut ita

promissiones suas omnes sanciret. Ut certe non

aliter rata est earum fides, nisi quum apparet in

Christo complementum. Promittitur quidem in foedere

peccatorum remissio, sed ea exstat in Christi

sanguine. Promittitur iustitia, sed in Christi expiatione

offertur. Promittitur vita, sed non nisi in

Christi morte et resurrectione quaerenda est. Atque

haec ratio est, cur olim ipsum quoque legis

volumen sanguine victimae Deus iusserit adspergi.

Observatu quoque dignum est, quod praestitam sua

aetate misericordiam Zacharias ad patres mortuos

extendit, ut communiter eius fructum percipiant.

Nam hinc sequitur, non contineri Christi gratiam

et virtutem huius caducae vitae angustiis, sed aeternam

esse, nee carnis morte finiri, quum et animae

sint a morte superstites, et carnis interitum sequatur

resurrectio. Sicut ergo neque Abraham, neque

ullus sanctorum salutem propria virtute vel meritis

sibi acquirere potuit, ita cunctis fidelibus, tarn mor-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!