26.03.2013 Views

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

y0lümen xlv. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

505 MATTH. XV ni. LUC. XV. 506

non indigent poenitentia. 8. Aut quae mulier Jiabens

drachmas decern, si perdiderit drachmam unam, non

accendit lucernam, et verret dotnum, quaeritque diligenter,

donec inventât? 9. Et quum invenerit, convocat

arnicas ac vicinas, dicens, Gaudete tnecum, quia

inveni drachmam, quam perdideram. 10. Ita, dico

vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore

resipiscente.

Matth. 11. Venu enim filius hominis. Nunc

suo quoque exemplo hortatur Christus ad honorem

infirmis quoque et abiectis fratribus habendum:

quia non ipsis modo servandis, eed etiam mortuis,

qui perierant, descendent e coelo redemptor. Est

autem nimis indignum, fastidio nostro respui, quos

tanti fecit Dei filius. Nec vero si vitiis laborant

infirmi, quae contemptum possint inducere, ideo

excusabilis est fastus noater: quia non suarum virtutum

pretio aestimandi sunt, sed Christi gratia, ad

cuius exempluin qui se non conformât, nimis morosus

est ac superbus.

12. Quid vobis videtur? Lucas occasionem

huius parabolae altius repetit, quod scilicet obstreperent

Domino scribae et Pharisaei, quem videbant

quotidie versari cum peccatoribus. Voluit ergo

ostendere Christus, bono doctori non minus esse

laborandum, ut quae perdita sunt recuperet, quam

ut conservet quae sunt sub manu. Quanquam apud

Matthaeum ultra progreditur similitudo, nempe non

tantum amioe fovendos esse Christi discipulos, sed

toleranda eorum vitia, ut studeamus errantes in

viam reducere. Etsi enim contingit interdum ipsos

vagari, quia tarnen oves sunt, quibus Deus pastorem

suum filium praefecit, eas ex dispersione colligere

oportet: tantum abest, ut eas inhumaniter

fugare vel abigere liceat. Hue enim speotat oratio,

cavendum esse, ne perdamus quod Deus salvum

ease vult. Paulo diversum finem spectat quod refertur

a Luca: quia totum humanum genus Dei

est, colligendos esse qui alienati sunt, ac perinde

gaudendum esse, dum perditi ad bonam frugem

redeunt, ac si quis praeter spem recuperet, quod

amissum esse doluit.

Luc. 10. Gaudium erit coram angelis. Si angeli

sibi invicem in coelo gratulantur, dum vident

restitui in gregem suum quod diffluxerat, nos etiam,

quibus communis et par est causa, eiusdem gaudii

80cios esse decet. Sed quomodo unius impii hominis

resipiscentia magis quam multorum iustorum

perseverantia gaudere dicit angelos, quos nihil magis

delectat quam continuus et aequabilis iustitiae

tenor? Respondeo, quamvis angelorum votis magis

congrueret, (ut etiam magis optabile est), homines

in pura integritate semper stare, quia tarnen in

peccatoris liberatione, qui iam exitio devotus erat,

et quasi putridum membrum a corpore exciderat,

magis refulget Dei misericordia, angelis humano

more ex insperato bono maius gaudium attribuit.

Porro nomen poenitentiae speoialiter ad eorum conversionem

restringitur, qui penitus a Deo aversi

quasi a morte in vitam resurgunt. Nam alioqui

continua in totam vitam esse debet poenitentiae

meditatio, nec quisquam ab hac necessitate eximitur,

quum singulos sua vitia ad quotidianum profectum

sollicitent. Sed aliud est inter offendicula, vel lapsus,

vel aberrationes, ad metam eniti, ubi iam

rectum cursum ingressus sis: aliud autem, ab errore

prorsus devio se recipere, vel rectum cursum

a carceribus inchoare. Tali poenitentia non indigent,

qui iam coeperunt ad regulam divinae legis vitam

suam formare, ut sancte pieque vivere incipiant,

quamvis sub carnis suae infirmitatibus gemere, et

illis corrigendis operam dare necesse sit.

LUC. XV. 11. Ait autem: Homo quidam habuit

duos filios. 12. Et dixit adolescentior illorum

patri : Pater, da mihi portionem substantiae, quae ad

me redit. Et divisit illis substantiam. 13. Ac post

dies non multos adolescentior filius, quum omnia collegisset,

peregre profectus est in regionem longinquam,

et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriöse.

14. Postquam vero omnia consumpserat, facta est fames

valida in regione ilia, et coepit egere. 15. Et

abiit, et adhaesit cuidam civium regionis illius: atque

is misit ilium in villam suam ad porcos pascendos.

16. Et cupiebat implere ventrem suum siliquis, quibus

porci vescebantur, nec quisquam Uli dabat. 17. In se

autem reversus dixit: Quam multi mercenarii patris

mei abundant panibus, ego vero fame pereo. 18. Surgam,

et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater,

peccavi in coelum et coram te: 19. Iam non sum

dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis

tuis. 20. Et surgens venit ad patrem suum.

Quum autem adhuc longe abesset, vidit ilium pater

ipsius, et misericordia motus est: et accurrens ruit in

Collum eius, et osculatus est eum. 21. Dixitque ei

filius: Pater, peccavi in coelum et coram te: neque

posthac dignus sum vocari filius tuus. 22. IHxit

autem pater ad servos suos: Proferte stolam primam,

et induite ilium, et date annulum in manum eius, et

calceamenta in pedes. 23. Et adducite vitulum saginatum,

et mactate, et epulando laetemur: 24. Quia

hie filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et

inventus est. Et coeperunt laetari.

Haec parabola nihil aliud est quam proximae

doctrinae confirmatio. Ac priore quidem membro,

quam propensus et facilis sit Deus ad dandam

peccatis nostris veniam ostenditur, altero autem

(quod postea suo loco tractabimus), quam maligne

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!