23.06.2019 Aufrufe

Die Kunst des Zweifelns und Glaubens

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

liber primus, cap. 11, fol. 71 b

Cap. 11

Sed hic existunt tria..., quorum unum est quod in sacris literis

insunt quaedam, quae absurda et dei maiestatem parum decentia

esse videantur. Cuiusmodi est, quod de Mose narratur,

intrasse eum in cavum saxi et a deo fuisse manu coopertum

atque ita demum praeteriisse deum et a Mose a tergo, non a

fronte fuisse visum. Item quod praecepit deus Israelitis, ut sibi

bestias immolarent carnemque torrerent, ut eius nidor ad illius

nares suavis perveniret, quasi ipse nidore carnis pasceretur.

Idem dico de tabernaculo, templo, vestibus et ceremoniis, quae

deus sic praecepit, quasi is humano more delectaretur et, ut

paucis absolvam, de omnibus, in quibus inesse videtur aliquid

absurditatis.

Alterum est, quod videntur alicubi sacrae literae ipsae secum

pugnare, tum in historiis tum in sententiis.

Ex quo deinde nascitur tertium, quod earum interpretes ipsi

quoque tum verbis tum scriptis ita non solum diversa, verum

etiam saepe pugnantia docent et tamen omnia sacrarum literarum

authoritate tuentur, ut saepe quid sequendum sit dubitent

homines nec mali nec imperiti.

Ad quorum primum sic respondeo. Fieri videmus tum natura

tum arte quaedam, quae si per se consideres, foeda ineptaque

videbuntur. Eorundem finem si perpendas, iudicabis et optime

fieri et sapientissime, nisi eris et naturae et arti inimicissimus.

Nam primum ipsa natura quomodo gignit et alit hominem?

Concipitur homo in utero foeminae inter stercoris et lotii conceptacula

collocato. Ibi alitur augescitque spacio circiter novem

mensium sanguine menstruo, hoc est re haud scio an omnium,

quae sunt, sub omni coelo immundissima, nasciturum deinde

antecedit liquor quidam haud sane mundissimus, in quo foetus

ipse in utero mersus iacuit.

61

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!