13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

199 EPISTOLAE 1991—1992 200

ad rupem unde erant excisi respicere iubebat, ita

«ödem nunc quoque perMosen nos revooans, quam

perversum sit multitudine ecclesiam metiri, ac si

in turba consisteret eius dignitas, admonet. Si

>quando minus floreat passim religio quam optandum

sit, dissipetur piorum corpus statusque eccleBiae bene

compositus pessum eat, non modo labascunt nobis

-8ed penitu8 diffluunt animi. Atqui dum in hac

Mosis historia ecclesiae structura ex ruinis, collectio

ex laceris frustis ac vastitate ostenditur,, merito tale

gratiae Dei specimen in bonam fiduciam erigere nos

debet. Quando autem tanta est humani ingenii ad

fingendos alienos cultus propensio, ne dicam lasciyia,

nihil nobis utilius quam regulam pure riteque colendi

Dei a Sanctis patriarcbis petere, quorum pietatem

hac praecipue nota désignât Moses, quod ex

solo Dei verbo pependerint. Quamlibet enim longum

in externis caeremoniis sit discrimen, quod

tarnen inflexibile semper Tigere debet utrisque est

commune, ut religio ad solum Dei arbitrium nutumque

formetur.

Nee me latet quanto uberior nie materia suppetat,

et quantum infra eorum quae breviter attigi

dignitatem subsidat mea oratio. Sed quia opportunis

locis alibi singula a me, quanquam non quo

par erat splendore et ornatu, plenius tarnen et copiosius

tractate sunt, nunc mihi satis fuit breviter

commonefacere pios lectores quantum operae pretium

facturi sint si veteris ecclesiae exemplar, quale a

Mose expressum est, ad suos usus prudenter aptare

discant. Et certe ideo nos Sanctis patriarcbis in

spem eiusdem haereditatis Deus adiunxit, ut superata

quae nos separat temporum distantia mutuo

fidei et patientiae consensu eadem certamina obeamus.

Quo maiore odio digni sunt turbulenti quidam

homines qui nescio quo furiosi zeli Oestro perciti

ecclesiam nostrae aetatis plus satis dissipatam assidue

discerpere conantur. Non loquor de professis

hostibus qui aperta vi ad perdendum quidquid est

piorum funditusque delendam eorum memoriam

incumbunt: sed de morosis quibusdam evangelii

professoribus, qui non modo fovendis dissidiis novam

vsubinde materiam suppeditant, sed pacem quam pii

»doctique homines libenter colerent sua inquietu-

•dine perturbant. Certe haec ratio, me inter alias

ad hunc meum laborem vestrae Celsitudini dicandum

impulit, ut inter ecclesias longis regionum

-spatiis dissitas magis magisque coalescat sancta et

fraterna consensio. 3 ) Nam ut ad mutuae communicationis

officia tardi simus ac segnes, deformis

3) Et sane hac dedicatione Noster clare ostendtt, quantum

in se fuerit, nihil obstare quominus concordia et paie inter

utramque ecclesiam obtineret. At utinam tacere didicisset

dum alii eandem turbare latrando pergebant.

tarnen ehristiani orbis vastitas vel invitos cogit ad

piae unitatis studium. Videmus ut inter papistas,

quamvis capitalia inter se aliis in rebus certamina

exerceant, maneat tarnen scelerata contra evangelium

conspiratio. Quam exiguus sit eorum numerus qui

sinceram Christi doctrinam tenent, si cum ingentibus

conferatur illorum copiis, dicere nihil attinet.

Interea emergunt quasi e sinu nostro audaculi scriptores,

qui non solum errorum nebulis sanae doctrinae

lucem obscurant vel pravis deliriis simplices

démentant ac minus exercitatos, sed profana dubitandi

licentia totam religionem sibi convellere permitting.

Nam quasi putidis suis ironiis et cavillis

genuinos Socratis discipulos se probent, nullum illis

magis plausibile est axioma quam fidem esse liberam,

ut liceat quavis de re ambigendo scripturam instar

nasi cerei (ut loquuntur) flexibilem reddere. Itaque

hoc proficient tandem, qui illecebris novae huius

academiae capti nunc dubiis speculationibus indulgent,

ut semper discendo nunquam ad scientiam

perveniant veritatis.

Quotquot autem machinis nos oppugnat Satan,

totidem acerrimos ad quaerendam coniunctionem

stimulos nobis esse oonvenit. Atque haec, ut spero,

nécessitas probando huic meo officio abunde vobis

sufficeret, nisi quod potius pro summa vestra humanitate

suapte sponte gratum fore ac iucundum

confido. Certe quum hunc commentarium scribere

aggressus sum, norunt multi idonei testes mihi

fuisse in animo eum patris vestri excellentissimi

Principis nomini inscribere, si eo superstite diutius

frui nobis datum foret. Nunc vero, dum post eius

mortem ad eius filios et haeredes me converto, eiusdem

memoriae dicare videor: sicuti et nunc recentem

adhuc celebrari et deinde ad posteros transmitti

non modo aequum est quia sic meretur ipsa, sed

etiam ad commune exemplum non parum utile.

Magnum est in nobilis summique ordinis principe

cognitas fuisse virtutes, quae intégra eius florenteque

fortuna non solum dignae essent eo loco sed

etiam illam amplissimam dignitatem et tarn excelsum

honoris gradum ornarent. Sed quae post acceptam

belli cladem in eius pectore vere heroico

incredibilis enituit constantia tantam in admirationem

erexit omnium mentes, ut plus accreverit

veris eius laudibus quam fuerit ex opibus diminutum.

Itaque non dubito quin ista unius hominis

infracta magnitudo, in tristi quae deinde sequuta

est hodieque durât ecclesiae concussione, multa piorum

millia sustinuerit.

Quod si omnibus ad imitationem propositus

fuit, eo vos acrius magisque strenue, generosi Principes,

ut vos ad domesticum exemplar formetis eniti

convenu. Nee vero dubito certatim vobis tribus

commune hoc sine invidia esse studium. Quo magis

etiam consentaneum putavi mea epistola copu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!