13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

293 ;;y ' 1#54 Q

éoque non 1 'itüpie »Mterptetäri posse verba Christi':

Hi»'panis signifient corpus, Christi'. ;"•" ; ' '•'•'• ( /

13. fibc est symbolum corporis ^rhei quod ädiio

vobis animo edendum, sicut panem trado vöbis edendum

ore. Sententiam eandem Petrus Martyr expresserat.

Seripsit autem Bucerus cap. XXVI. Matth.

exponens multa pie et erudite super verbis coenae

in earn sententiam et conférons dictum Salvatoris

loan. VI., concludit: E%ö*-hon est nisi spiritualis

manducatio affirmanda. JEt Jtiic est ijle Bucerus qui

unus ex omnibus Zuingliànis skcramentariis Ioachimo

videtur in viam rediisse.

14. Ponit etiam Westphaliis inulta verba ex

confessione ministrorum Ecclesiae Tigurinae qua

responderunt ad D. Lutheri ultimàm cohfessionem.

Quumque Tigurinorum qonfessionem, vir nioderatissimüs

dicat vehementem et açerbam insectatioriöm

in Isufherum, nou tarnen propositionem categoricam

reperit aptam chao et tabulae isti demoustrativae.

Gratificabor igitur WestpJialo et augebo chaos opinionum

ac ponam opinionem maxime adversam papisticis

sacramehtariis quam etiam Westphaliis in

margine vellicavit et perstrinxit : Quod panis in

coena sit naturale Christi corpus vere et corporaliter,

non est articulus christianae verae antiquàë

et indubitatae, nostrae fidei.

15. Hoc est symbolum quo vera corporis mei

communicatio exhibetur fidelibus, seripsit Henr. Bullingerus

in Comment. 1 ad Corinth. (XI.). Panis

et vinum ex institutione Domini symbola sunt quibus

ab ipso Domino per ministerium ecclesiae exhib.

etc. Cäeterum quuin haric opinionem superius

etiam posüerit M. Ioachimus, cur non potius talem

opinionem posuit quam et in margine subindicavit?

16. Hie panis eucharistiae, non communis aut

pistorius, sed. mysticus est, ipsum corpus Christi signiécatione

institutioneque.

17. Hoc est sacrum symbolum gratiae et redemptiönis,

rneae, quod post me vobis rélinquo. Bullingerus

explanans verba: D. Pauli 1, Cor. XI. hunc in modum

seripsit: Dominus Iesus carnem oblatam pro

nostris peccatis in coelum transferens voluit prius

totius negotii et gratiae suae, redemptionis et unionis

sacrum quodpiàm symbolum post se relinquere

mortalibus: quod non animo tantum, sed sensibus

etiam ! nostris ingereret redemptionem et unionem

semel partam initamque, Përpendë, lector, M. Ioachimi

candorem et artificium quo tabüläm istam

fabrefeoit,

18. Panis et vinum in coena symbolice tantum

est corpus et sanguis Christi. Erat hàec etiam seilten

tia prius posita. Sed quia in margine illam notavit

Ioachimus, et fortasse oblivione praeteriit, censui

etiam redigendam in chaos. Posita e8t autem

in traetatione de Sacramentis ecclesiae Bullhigeri.

"',• 19. Hö6est testimoinüm aut'obs'ignätiff mémoriagMàetébri^

iraditi pro "vöbie 'corporis. Hàëc 'ëé'iiitentia

Vel öpiniq jn eödemsermone Btylingeri $&sîfâ

ipet'Ioachimum ihütiläta iest. Sic enim scripöit:

Panis et vinum signum et sacramentum sunt testimonium

aüt obsigiiatio 1 mepioriaque Celebris traditi

pro nöbi's corporis ac "efmsi sanguinis. Erat haec

opinio prius posita sicut' et inscqüehs et potèrat

ömitti," éi non 'thàgistèr nbster delectatus fuisset bene

äieta saepiüs ponére.ac crambem istam saepius in

färrägin'em ingefere. '

''' ' '20. Hoc säeramento sigriOßcätur• pdssio'et' mors

meet' et' : communiö cum omnibuS san'cïié. Iunxerat

haec . Bullingerus cum verbis päulo ante reöitatis.

Sèd Ioachimus dirèmit ac pàrùm fideliter reddidit

in tabula. Sacramento coenae dominicaë significatur

corpus Domini pro nobis träditum et sanguis

èius pro nobis effusüs etc.

21. Hoc est mystieüm corpus seu ecclesia sanctorum

redempta meo corpore. ! Hanc opinionem aliis

verbis recitavit Ioachimus iii margine : Haeb . est

collectio séu societas sanetoruni seu écclesia redempta

mea passione. Tractat autem Bullingerus

verba Pauli 1 Cor. X. et non verba Domini de coena.

Quem candorem declaravit etiam Ioachimus in

opinionibus Zuinglii et Oecolampadii. Nam in

Zuinglii opinionibus recitàndis notavit in margine :

Corpus pro Christi ecclesia. Et folio A. 5 in farragine:

Certe Zuinglius quum haec verba: Hoc est

corpus nieum dépravât, his commentis: hoc significat

corpus meum, Item: corpus hie intelligitur

pro passione in corpore tolerata, Item : corpus significat

corpus mysticum seu ecclesiam, certe non

verba sed sententiae inter se discrepant. Et si ex

his tribus interpietationibus una est vera, tum aliae

verae êsse non possunt Et reliqua. Atqui Zuinglius

tractans verba Pauli 1. Cor. X. v. 17 sic

loquitur: Quum célèbratis et simul editis do pane

et bibitis de calice Domini, significatis vos esse

verum corpus et verum panem, videlicet corpus

quod est ecclesia. Et reliqua. Estne sententia

nova, impia, haerètica in ecclesiis Dei, ecclesiam

sanctam catholicam dici corpus Christi? Aut pugnat

haec interpretatio cum Apostoli verbis? Annon

dioit Apostolus eod'em loco: Unus panis et tinum

corpus multi sumus, qui dé pane ùno participâmes?

Annon ecclesia vetus offerendo symbola coenae

offerebat coelesti patri ecclesiam? Recole, Ioachime,

quo spiritu, quo cönsilio, quo artificio, quo candore

et fide composueris tabulam et farraginem et chaos

istüd? Recogita quam haec deceant ministrum

ecclesiae et Christi. Resipisce, fraterque noster

habeberis.

Emensi iam sumûs, ut vides, ultra mediam

partem chaos istud tiiùm, et prospero pede, Domini

videlicet spiritu nobis ter aperiente per obiectum

19*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!