13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

337 1554 DECEMB. 338

promptu est responsio, multos esse in Saxonia non

minus turbulentes quam crassos homines, tibi satis

esse si cum Phüippo et similibus sentias. Nam

hie licet timide mentem suam occultet, prorsus

tarnen noster est: pudebit, opinor, eos qui tibi

molesti aunt ulterius iactare", etc. Consilium et

iudicium D. Calvini non contemno, imo magni

facio. At quum in ore duorum vel trium stat

omne verbum, atque istam vestram Tigurinam

ecclesiam semper plurimi feci, tuum quoque inprimis,

deinde omnium tuorum symmystarum iudicium

et consilium peto in hac parte, idque non meo

tantum sed omnium nostrum nomine, neque enim

minimi ponderis erit apud nos vestrum iudicium,

quum non dubitamus vos agi spiritu Dei. Itaque

per eundem spiritum, qui coniunxit nos, atque per

eervatorem nostrum Iesum Christum rogamus ut

dignemini nobis significare vestrum iudicium, qui

vobis probetur praedicta confessio, Augustana scilicet,

atque quid nobis sit agendum in hac parte, consulere,

idque quam celerrime fieri poterit, quo huic

nostrae afflictae ecolesiae labenti in tempore succurratur

ac medeatur, sicque fiet, ut nos vobis satis

devinctos devinctiores reddatis. Valete, perpetuo

felices. Orate, quaeso, pro incolumitate huius ecclesiae:

nos quoque vicissim pro vobis omnibus orabimus.

Dominus Deus te una cum tuis symmystis

omnibus diu incolumem ecclesiae suae servet ad

laudem et gloriam sanctissimi nominis sui. Amen.

Argentinae 10 Decembris 1554.

Tuus tui studiosissimus

Ioannes G-arnerius.

3059.

KNOXUS ET WHITTINGHAMUS CAL VINO.

Enarrant formam caeremoniarum qualis in

Kbro Anglorum Uturgico praescripta est, scilicet earn

ut papisticam perstringentes.

~T~

(Genevae in Bibliotheca civioa exposita est sob vitro. Subsoriptiones

autographae aunt.)

Bumma pietate ac eruditione praestanti viro D.

Ioanni Calvino theologo praeclarissimo.

Genevae.

Quum tarn varus ac multiiugis occupationibus

obrueris, lectissime vir, quas homines partim singuli

partim universitatis christianae causa tibi imponunt,

Calvini opera. Vol. XV.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!