13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

65 1554 MART. 66

et hic post meum abitum admisceri quaedam etiam

coeperunt per quosdam, quae tarnen faoile, spero,

corrigentur. Urgent Buceranam exhibitionem, quae

ne ab ipso quidem Bucero. intelligi potuit, nedum

ut solidis ulhs vel testimoniis vel rationibus comprobari

possit. Sed de hoc postea plura. Tantae

est mobs videlicet tollere prodigiosam illam omnisque

papi8ticae idololatriae parentem, imaginationem

praesentiae corporis Christi in caereinonia ipsa et

elementis coenae. Spero tarnen breyi futurum ut

ex animis piorum omnium tollatur omnino. Sunt

rursum qui me a vobis dissentire putant, eo quod

panem et vinum in coena signa coenae esse negem,

quae vos symbola esse docetis corporis et sanguinis

Christi: quasi vero non aliud sit coena ipsa, aliud

vero corpus et sanguis Christi, ut etsi panis et vinum

coenae signa non sint, symbola tarnen corporis

et sanguinis Christi esse nihilominus possint. Imo

vero, quum ego doceo, distributionem ipsam ac participationem

panis in coena esse signum coenae,

simul quoque doceo, panem et vinum in coena esse

symbola corporis et sanguinis Christi. Alioqui distributio

ipsa panis ac poculi in coena signum esse

non posset communionis nostrae cum Christo in

corpore et sanguine ipsius, si panis et vinum symbola

non essent corporis et sanguinis Christi. Sed

amant venari ac serere dissidia 6 ) ubi nulla sunt,

quum ipsi sibi nusquam constent.

Plura iam non possum. Commendo me et dissipatam

meam ecclesiam vestris precibus, et vos

omnes pariter opto in Domino recte et féliciter

valere. Âemdae Frisiorum 3. Martii 1554. 7 )

Vester ex animo quantus est

Ioannes a Lasco m. pr.

1920.

OALVINUS ORBANIS.

Exhortatur eos ut formiter adhaereant evangelio,

quo certiits in proxime instante publica deliberations

per maiora reformationem legitime stabüitam habeant.

(Ex gallico Beza versam edidit Ge'nev. p. 149, Laus. p. 290,

Hanov. p. 324, Ohouet p. 201, Amst. p. 92. Authentioum

textnm non exstare eo magie dolemus quod hie minus felici

oalamo usus sit translator. Anglice legitur in Edit. Philad.

in. 24.)

6) De statu ecclesiarum Frisiae adeundus Bertram,

hist- erit. lo. a Lasco, Aurich. 1733. 4. p. 230 ss. latldatus

a Kuypero. Cf. Bartels p. 51 sq.

7) Gerdes habet 6. Martii.

Galvini opera. Vol. XV.

Ioannes Calvinus dilectissimis fratribus Orbae, qui

puram evangelii praedicationem et Dei cultum sincerum

cum regni Christi promotione exoptant. ')

Caritas Dei patris, et gratia Domini nostri Iesu

Christi, per spiritus sancti communicationem vobis

semper adsit.

Quum praeter ordinariam sanae doctrinae auditionem,

cui etiam lectio verbi potest accedere, non

dubitem quin optimi fratres Faréllus et Vwetus

strenue in illud incumbant, ut vos Sanctis exhortationibus

ad pietatis Studium aocendant, quas etiam a

vobis prompto et propenso animo excipi confidam:

volui tarnen, dilectissimi fratres, hoc ad vos literarum

dare, quo meum de vobis ac rebus vestris iudicium

haberetis. Et sane non vulgari confirmatione

nunc vobis opus est, ex quo turbae illae a

Satana adversum vos excitatae sunt. Meum vero

erga vos Studium probatum iri facile mihi persuadeo,

quum de recto affectu constiterit, ut opera

mea apud vos inutilis futura non sit. Equidem

non dubito, quin pro vestro illo intento desiderio

ad purum Dei cultum inter vos solide restituendum,

magno vobis moerori sit status ille vestrae urbis,

dum nempe superstitio et impietas papismi, quae

Dei cultum corrupit et nomen sacrum blasphemiis

operit, sedem suam adhuc apud vos retinent. Intorea

magni vobis thesauri loco esse debet, quod

Dominus dederit ut vos quidem iam nihil commune

cum malo habeatis. Imo ut non modo a malo abstinere

liceat, sed etiam exstet ordo aliquis ecclesiae

inter vos, quo vos sub Domini iugo contineatis. Magnum

omnino et incomparabile Dei beneficium, si in

illorum conditionem oculos conieceritis, qui crudelissimae

servitutis iugo miserabiliter premuntur.

Superest tarnen ilia anxiotas, quod non pauca in

oculos vestros incurrunt, quae Dei gloriae adver-

8antur. Praesertim quum omnia istic tarn certo et

ex voto comparata essent, ut nee aliter statueremu8,

quam vos plene tandem Antichristi sordibus

perpurgatum ac semel liberatum iri: quare quod a

tanta spe deiici contigit, non potuit non esse molestis8imum.

Infidèles vero metu illo iam vacui,

non desunt etiam occasioni, quin et triumphum

sibi canant, et Deo insultent, quo vobis extremus

dolor super dolorem accédai. Atqui novum videri

non debet, quod Satan qui totus in eo est

ut promotionem regni Christi impediat, suas illas

1920. 1) Be rebus Orbanorum cf. N. 1771. 1898. 1900. 1905

Aim Buchat "VI. 70 seq. qui hanc epistolam attingit, el Pierrefleur

Mim. 284 ss. Caeterum res demum d. 30. lulii diremta

est, quo die evangelici 18 votis eatholicos superarunt, et hiseiectis

imaginibusque retnotis bona ecclesiastica divisa sunt.

Mireris Boberti Louati ministri hie nuttam fieri mentionem

quum tarnen FareUi nomen laudetur.

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!