13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

135 EPISTOLAE 1952—1954 136

Martinus Beüius idem argumentum quod Castalio

sua ilia in Biblia praefatione, 9 ) quam etiam paene

integram transcribit. Da hoc mihi, qnaeso, mi pater,

ut Castalionis epistolam illam legas, ut quod sit

hominis ingenium cognoscas, et quam habituri simus

ecclesiam si istis impune licuerit religion em a

fundameDtis evertere. Quid enim nobis, obsecro,

salvi, si (quod iste contendit) verbum Dei ita est

ambiguum ut nihil affirmare possis. Pessumdet

Dominus haee monstra, quibus nihil perniciosius

fingi potest. Porro inter caeteros quorum illi nugas

et blasphemias suae farragini infarserunt, multas

paginas descripserunt ex cuiusdam Augustini

Eleutherii 10 ) libro de haereticis, item Georgii Kleintergii.

u ) Isti qui sint plane ignoro. 8ed posteriorem

apparet insigniter indoctum esse. Rogo ut

si nosti quinam sint ad me scribas. Ego vero, ut

spero, ipsorum rationibus ita respondi ut nemo ex

bonis a me sit offensus, neque turbarum occasio

cuiquam data. Nam hoc ego imprimis cavendum

semper sum arbitratus. Ipsum autem libellum et

re8ponsionem meam brevi ad te mittam, id est, simul

atque colophonem imposuero.

Haec ego ad te raptim, mi pater, quum nobiles

isti adolescentes domum meam venissent seque

in Italiam dixissent proficisci. Eos rogo ut commendatos

habeas. Sunt enim plerique docti et a

pietate minime alieni. Rogo autem ut isthuc proficiscentes

consilio et liberiore admonitione iuves ut

officii meminerint in regione tarn corrupta. Bene

vale, mi optime pater. Dominus Iesus Deus noster

tibi pergat benedicere, teque indies magis ac magis

confirmare. Lausannae Nonis Maii.

Th. Beza

filius a te in Domino genitus tibique addictissimus.

Scripta iam epistola venit mihi in mentem officium

illud ecclesiae vestrae in nostrum ilium Paridem

,2 ) qui Dolae vinctus erat Domini lesu. Is

9) ad ISduardum VT. 1551.

10) ». e. Seb. Frarikii Chronica, Zeitbuch u. Geschichtsbibel

1536, uncle nonnulla hie exeerpta transscribuntur, maxime

etiam variorum autorum sentenliae iam a Frankio colleclae.

11) Hunc tibi accuratius sistere non possumus. Patet

Bezant in his duumviris ipsos cum Castellione (Bellio) libri

autores sibi deprehendisse visum esse, et quidem falso nomine

decoratos, ideoque Bullingerum rogasse ut ipsi, si posset, certiora

de iisdem traderct. Atque eosdem fere maxime in sua

Befutatione impugnat, addito Montfortio. Caeterum an rêvera

sub Bellii nomine Castellio lateat nondum extra dübium positum

videiur. Certe huius nomen Sebastiani optime per Basilium

et Castellionis per Montfortium reddi poterat.

\'S) Paris Panier, avocat au parlement de Dole, jurisconsulte

très docte, issu d'un lieu nommé Cornière, environ

trois lieues près de Salins. Il n'avoit encore atteint l'aage de

24 ans quand par la conspiration de quelques prestres il fut

accusé comme ayant parlé contre le Dieu de leur Messe nourrice.

Quum noluisset revoeare capitis dämnatus fuit et libri

tius igni tradiii d. 7. Apr. 1554. {Hist, des Martyrs f. 295 ».)

capite multatus est superiori mense, sed invicta constantia,

ut audimus, non ipsos modo hostes sed ipsam

quoque mortem vicit. Laus Deo, qui utinam similem

nobis animum largiatur, si visum illi erit ut nos

quoque nostro sanguine ipsius doctrinam obsignemus.

Caeterum vides quos habeamus vicinos et quid ab

illis sit exspectandum si Dominus eos non coercuerit

E Gallia nihil laeti nunciatur. Genevenses accepimus

abhinc octo dies agrum quadringentis exsulum

familiis quae exspectantur, ad novam urbem condendam

concessisse. Ex Anglia vero ocquid, mi

pater? Totus horreo quum de his cogito. Domiue,

Domino, respice servos tuos, servos tuos fidèles.

Plura non possum. Si quid habes novi de JEUsabetha

ilia, quaeso ut nobis impertias. Ita enim vel

nos magnopere exhilarabis, vel certe ad preces nos

acueris. Iterum vale. Litoras tuas ad D. Calvinum

per Laelium curavi perferendas.

1953.

VERMILIÜS CAL VINO.

Novissima ex Anglia allata tradit, jpaucis attingit

res Argentoratenses, et quae de controversia a Bellio

inota audit impröbans refert.

(Ex impresso. P. M. Vermilii Loci communes c. proef. E.

Gualtheri Tur. Prosohover 1580, fol. 575 v. Habet etiam

Beza ed. Gen. p. 149, Laus. p. 306, Hanov. p. 342, Chouet

p. 200, Amst. p. 92.)

Circa festuin Paschae *) literas ad te, vir clarissime,

dederam, sed adolescenti Hungaro, et quidem

nobilissimo, qui non longe a Selestadio est

interfectus. Quare quum tam moestus intervenerit

casus ad te perferri non potuerunt, et quae

turn noveram atque scribebam, quum te aliunde iam

rescivisse non dubitem, minime repetenda censeo.

Hue vero tristissima ex Anglia sunt allata : 2 ) nimirum

ibi Parlamentum, 3 ) ut vocant, esse assensum

ut papae sua restituât tyrannissima, et Philippus

rex Angliae sit et habeatur. Bonorum virorum qui

abire possunt undique fit fuga. Atque tanta est

rerum perturbatio ut nullo pacto explicari queat.

Iamque hie sunt apud nos très praeclarissimi equi-

1953.1) 25. Martii.

2) Of. Skidanum N. 1940.

3) Iam mense Octobre 1553 et nunc 2. Aprilis. (Strype,

Cranm. I. 3 cap. 4 et 9, pag. 24 et 45, Vol. II.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!