13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

635 EPI8T0LAE 2216—2217 636

lentium omnibus indicendum, et futurum ut edito

libro omnes contradicentes mu tarent sententiam:

quin 12 ) argumenta Bdlii evomebant. Nam huic

hominum generi contingit quod Davidi Georgio,

Boino, Castalioni, qui sommant omnes in eorum

sententiam ituros aut prorsus perituros, Satana in

ipsis agente et sibi tribuente ea quae sunt Dei, cui

omnes pareant oportet aut pereant 13 ) tandem.

Sane si quod parturit Tossanus cum suis semel

pepererit et confirmant se in tam pernieiosis erroribus

frustra tandem adnitemur, potissimum quum

Boinum valde probet, qui pergit semper mentiri

confingere simulare et dissimulare, negare et affirmare

nihil formidat. Tossanus a puero mentiri

volupe duxit. Accessit canonicorum, qui improbi

sunt supra omnes qui eis Alpes agunt, perndia,

inter quos egit, ut taceam romanismum. Nuno se

adiunxit anatibus qui anatem revocant ut natet in

aquis u ) mendacii in quibus perpetuo agunt. Ideo

mendaces improbi nihil magis verentur quam ut

cognoscantur et in lucem reniant. Fucus Tossani

ita perstrinxit omnes, ut non modo officiariis verum

etiam fratribus omnibus, etiam oculatioribus imposuerit.-

Quum omnia facta fuerint ex Tossani sententia,

nolunt officiarii acta damnari, imo ne attingi

quidem. Suherus, etsi probare non potest quod in

fratribus egit Tossanus, tarnen quia Nicolaus qui

se Claudium vocat, 1S ) qui in patrem eduxisse gladium

dicitur occisurus eum per quem hic vivere

coepit, vocatus est a Tossano, cum improbis impie ,B )

loqui coeperit et insolentius contrectavit puellas

aliquot, e quibus una fertur Grermani et aulae concionatoris

puella, ut alia taceam quae ex aliis rescire

potes, qui norunt et educarunt hominem, quia

verba magis quam mentem tenet Lutheri, et impanatum

Deum vult tueri, ideo bonus est ac integer

frater: quum si 17 ) Tossanus aliquam dederit significationem

quod in hanc flectat sententiam, mox

omnia bene habebunt. Quod sane olim deprehendi

et virum admonui, et nisi fallor Beatum quoque.

Nam hoc valde nocuit ecclesiis dum propter Lutherum

probavimus non probandos, imo prorsus reiiciendos.

Ideo non mult um moveor, sed facile assentiatur

praefecto Mompelgardensi, et invidiam Tossani,

qua gravissime laborat apud omnes qui eum

plenius norunt, et quae iniquissime ac profanissime

egit, derivet in sanctos et pios fratres, et eorum

pertinaciam, qui veluti oves passi omnia sunt et

12) qui T.

13) peccant pareant T.

14) natent in agris 1. nata in aqnis 8.

15) N. 2197.

16) om. T. Caeterum in his omnibus aliquis Ariadnes

filum desideraverit, si quidem hie usque legere ausus fuerit.

17) sic et 8- legit. Videtur tarnen qnin si legendum.

T. habet: quum ae.

indiota causa sceleste damnati, et ubi auditi fuerunt,

vel ipsis iniquissimis damnatoribus testibus cogniti

innocentes, et hoc tantum fuit refugium larvae impientissimae,

l8 ) principem posse disponere de pastoribus

(quum servi sint principis) et ministris, non

secus quam [de aliis] ministris et ecclesiis et pastoribus,

si ad tantum scelus sileant et tam atrocem

contumeliam patiantur in Christum, in ecclesiam,

[in] sanctum ministerium. Ita satagebant hie agere

improbi, sed ecclesiae consultae plene talem contumeliam

damnarunt quam [rénovât] Tossanus. Sane

Dominus oausam suorum suscipiet ferietque calumniatores

tam impudentes, et quotquot cum eis [fecerunt

debent] timere, qui pro viribus non reluctantur.

Sed, mi Blaurere, quern semper plurimi feoi a

primo colloquio, quum Sulce[rus te] avocet, et officiarii

omnes, et tuam profectionem nihil profuturain

iudices, et tecum Sulcerus, et intelligas me diver-

[sum sentvre], Beraldum quoque et qui supersunt

fratres, meo more 19 ) tibi ingenue dicam, me nihil

mutasse de sententia, imo magis [et magis] sentire,

opus esse ut id agas, nisi exspectare velis ut pessima

malis superaddantur, ita ut nihil supersit.

Sed agen[dum erii] cum principe, qui ita tibi formandu8

et informandus erit de omnibus, ut praeter

aequitatem nihil patiatur apud se [valere né] eum 20 )

rapiant meretriciae lacrymae Tossani, neque fascinum,

neque artes consiliariorum, neque eorum

conspiratio. Ubi princeps, quod te hic 21 ) [solum

puto] posse, ita fuerit compositus, ut germano pectore

quod aequum sit velit tueri et sequi, ut mérita

eum decet, tunc ü.[cüe erit] ecclesiae consulere.

Audientur qui supersunt fratres, Veritas patebit, an

Bellius etServetini, et improbi et caput [malorum]

Tossanus recte sentiant, vel pii fratres qui optant

ex verbo Domini componi et régi ecclesias: aequumne

* 2 ) pium Beraldum [ipsis] 2S ) esse tanquam

profanum, et ipsam profanationem saororum tractationi

locum primum habere. Quam male audiat

princeps, [gwa»»] merito traducantur Tossanus et

officiarii doctrina et agendi ratio, tu non ignoras.

Haec, nisi prorsus sibi exciderit [princeps], quin

non iudicabit iustas esse rationes ut tu amicissime

eum volueris omnium admonere, et magis coram

agere verbis [gw«M»] absens scriptis, et tuam operam

paratus sis impendere? Habebis ut affinem tuum

probe commonefacias, indices omnibus quid in

[ecclesia] sit agendum, in qua re parum videntur

18) tautum sint refugium in pientissimum principem I.

19) amore T.

20) valere non tam rapiant T.

21) his T.

22) aequum me T.

23) iSt'c stipplet S. In cod. T. legitur ex pro ipsis.

Unde coniicimus fuisse: exceptum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!