13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

61 1554 FEBRUAR. 62

Sed iam video cavillos vestros quibus supra

scriptae sententias prave detorqueatis. At nihil

proficitis. Piis enim et caritate praeditis spiritibus

imponere non potestis, frustraque Ulis persuadere

contenditis anne proximi vestri in Iesum Christum

Dei filium baptizati et evangelicam fidem ex animo

profitentis et corpus et animam, quantum in vobis

fait, perdere studuistis, pro cuius vita et salute

Christus mori voluit. Si errore lapsum sciebatis

corpus exstinguere non debuistis: si dolo peccantem,

quod est ab omni verisimilitudine maxime

alienum, longe minus pro causa fidei perdere debebatiB

corpus et animam interimentes, quia clementissimus

Deus benignus patiens et longanimis est

et multae misericordiae, nee vult mortem peccatoris

sed ut ad poenitentiam revocetur. An scitis fidem

esse donum Dei, et duodeeim esse horas diei, et

primo quoque temporis momento posse errantem

corrigi, peccantem converti, caecum illustrari, infidelem

reduci, haereticum revocari, publicanum iustificari

et latronem glorificari. Haec sunt omnipotentis

Dei admiranda opera et iudicia, cuius viae

omnes misericordia plenae, et manus ad sublevandum

minime abbreviata: quam vos tarnen vestro

praeeipiti iudicio et ultrici consilio ausuque temerario

et percurrere et perscindere voluistis, trueulentorum

et immanium iudicum exempla sequuti,

qui reum aliqua privata ratione sibi ipsis invisum

morti adiudicatum quanta possunt celeritate ad supplicium

praeeipitant, ne forte regis gratia superveniens

reum ab eorum manibus liberet et saluti

vitaeque restituât. Sed certe christianum erat, evangelicum

erat, et religiosae professioni consentaneum,

hominem peregrinum in manus vestras traditum

humaniter admonere, scripturis evincere, ad unitatem

in caritate reducere, perseverantem vel propellere

vel durius agendo honesta custodia asservare,

et pro illo Deum orare, si forte ad sanam

mentem et poenitentiam reduci posset: quod sane

magis sperandum fuit si et Veritas et Caritas a parte

vestra stetisset.

Sic animae Domino lucrifiunt, sie verae religionis

eultus augetur et ecclesiae sanetae unitas

conservatur. Haec ex scripturis et interni spiritus

testimonio adeo plana et aperta sunt, ut nisi pertinaci

cavillatione et invieta malitia dissimulari non

possint, et quidquid editis libellis, magis verborum

pompa quadam quam veritatis simplicitate refertis,

persuadere conati sitis et tantum facinus excusare,

nihil tarnen proficitis: quinimo piorum animos amplius

offendistis, et tyrannorum opinionem de cremandis

haereticis magis impie confirmastis.

Verum quianam aliter fecissetis? qui nunquam

verum Deum nee verum Dei filium cognovistis,

quos imaginarias quasdam relationes semper existimastis.

Nonne bene praedixit Ohristus quod pii

persequutionem paterentur et affligerentur ab iis

qui nee patrem nee ipsum cognoscerent? QuisDei

spiritus vos unquam ad tarn immane facinus perpulisset?

Quando unquam persuadebitis vel posteris

vel ecclesiae in evangelio renascenti vos Christiane

evangelice et religiose fecisse, quum legent vel audient

vos tarn atroci vindieta, impiorum armis succinetos,

privatam causam re ipsa satagentes, hominem

peregrinum, pietati vestrae confisum, ad vos

sponte profectum, solum et indefensum, omni suffragio

destitutum, vestro, id est capitalium inimicorum

arbitrio ventilatum, lancinatum, cum immortali

odio ignominia et ludibrio traduetum, tarn crudeliter

et immaniter exstinxisse, corpus et animam,

quantum in vobis fuit, oeeidere proper antes? Audete

negare, si potestis, vos ei non fuisse gravissimos

inimicos, et eius scriptis nominatim non offensos,

eius sanguinem non totis animis expetivisse,

omne consilium et operam in tollendo adversario et

gravissimis supplieiis afficiendo non .adhibuisse,

mortem eius et opprobrium ridentibus oculis non

aspexisse, ad supplicium eunti illusoriis verbis non

insultasse. Quid moeres? quid gemis? quid suspiras?

Si opinio tua vera est, cur non laetus et

gaudens abis? Tales erant perfidorum in Dei

filium voces: Si filius Dei es, descende de cruce

et credemus tibi. O christianam pietatem! o evangelicam

caritatem! o praeclarum facinus pro tutela

et quiete ecclesiae excogitatum! Quis tarn ferreus

et neronianus haec audiens non horrescat? Quis

tarn busiricus et adamantinus haec siccis oculis legat?

At deerat adhuc spectaculo naenia. Confestim

editus est libellus 10 ) omnem progressum et iudicium

probans. Fuit nimirum ilia oratio funebris

quae exstincti cineres commendaret. Accendite

flammas, o tyranni! Haereticos a vobis iudicatos

scindite, laniate, torrete, cineres dispergite, pacem

imperiis et sedibus vestris stabilité! Quid dubitatis?

quid haeretis? quid cessatis? Perdite, mactate, devorate!

Humano divinoque iure fas est. Evangelicos

ecclesiastes et theologos luculentissimos laudatores

habetis. Sic, sic Deo maximo rite litatur, sic

evangelium recte propagatur, sic ecclesiae pax concordiaque

conservatur: hostes scilicet haereticos

ferro flammisque tollendo. Mortuus non luctatur.

Nunc tandem cognoscent haeretici evangelio gladios

et flammas non déesse: nunc tandem sapit ecclesia

quae haereticos didicit de viventium terra delere et

zizania de medio tritici eradicare. Nimium mitis

Christus, stultus Gamaliel, fatui Paulus, Ignatius

et Augustinus, qui haereticos dimitti et zizania succrescere

voluerunt. Vos Gamaliele, Paulo, Ignatio

10) Ex hoc loco coUiges heme diatriben post mensem

lanuarium a. 1554 scriptam fuisse. Quam hoc potissimum

loco reprmimu8 quia aliud indicium natalium non hàbemus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!