13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

45 1554 FI ÏBRUAR. 46

1914,

GRATAROLUS BULLINGERO.

Et hie eandem cantüenam canit et improbat secus

docentes.

(Excerptnm ex Cod. Archiv. Turic. Plut. VI. Vol. 155 olim

Epp. Tom. 33, fol. 61. — Simler. Vol. 81.)

Optimo Tigurinae ecclesiae pastori D. Heinrico Bullingero

maiori meo observando

zu Zürich.

^ Legi egregium ac fortissimum Calvini librum

contra Servetum et unum Massario ltalo, ') apud

Gesnerum habitantem mitto. Mirum est quod adhuc

sint qui factum illud, nempe mortem illius

abyssi et sentinae baeresium omnium improbent,

nee doctrinam etiam aspernentur sed retineant, uteunque

omnia clam et in angulis agant. — — —

Ex Basilea 26. die Febr. 1554.

Tuus ex animo

Gulielmus Gratarolus Medicus.

1915.

FARELLUS CALYINO.

(Habet eam sola editio Bezae, G-enev. p. 146, Laus. p. 285,

Hanov. p. 319, Ohouet p. 197, Amst. p. 90.)

Quod accedet paci et aedificationi praeter spem

erit: potens est Dominus cui spe niti nos oportet,

quamvis hic omnia desperata videamus: nobis flentibus

mundum laetari oportet. Verum tristitia

nostra in gaudium vertetur. Tu si es inter eos qui

optime apud Antiochum audiunt, gratior inde bo-

1914-1) Hier. Massarius Vicentinus, per aliquod tempus

Basileae commorafus, paulo post Argentoratum vocatus professionell

medicinae adiit. Praeter nonnulla medica scripta

edidit librum sub nomine Hi. Marii: Eusebius captivus, s.

modus procedendo in curia romana contra Lutheranos. Basil.

Oporin. 1553. (Gerdes, spec. Ital. reform. p. 296.) Idem autor

eum illum ipsum fuisse Marrinum coniieit qui tibi Opp.

Till. 835 oecurrü. In quo viro doctissimo adstipulari non

ausimus.

nis: quibus ut carior in Domino sis, perge quae

dedit Dominus in usum ecclesiae proferre, quum in

Christo vite sis, ut eas, fruetumque afferas qui ma-

neat. N. ') fertur a Caesare monita ut interimi se

ferat excepto Interim. Christus suo spiritu tandem

illuminet tarn parum videntes. Polono qui hac

transivit ad te tendons, plurimam dices salutem. Si

hue venerit, dabo operam ut intelligat me ex animo

ei bene velle ob Christum, cuius gratia exceptus

fuit paulo durius, ut ex eius uteris accepi. Sed

quum sit Christi servus, videat quam merit longe

mitius exceptus quam Dominus, et sese apparet ad

duriora. Grave est ab illis haec fieri, qui dederunt

nomen evangelio, sed gravius fuit apostolum vendidisse

ac tradidisse servatorem. Verax est Deus, non

patietur nos tentari supra id quod possumus. Vale

bene. Is te servet tuumque semper prosperum et

omnibus frugiferum reddat ministerium, et omnium

elidat conatus qui impedire quovis modo tentant

Christum, qui addat ut sis perpetuo pergens magis

ac magis in gloriam Dei, et omnium aedificationem

mente et corpore sanissimo. Collegas iube omnes

salvere. Valde placuit quod per D. Tossanum respondistis.

Neocomi, 4. Calend. Martias. 1554. 2 )

1916.

MUSCULUS BLAURERO.

Epistöla inter maxime dbscuras recensenda scrip- Sententiam suam de poenis haereticis infligendis,

toris raro lucülenti, cuiusque argumentum tibi expla- vél potius de iisdem ad meliorem frugem reducendis

nandum relinquimus.

déclarât, eamque christiano nomine dignam, omnibusque

numeris commendàbilem, adeoque Augustini suffragio

commendatam.

(Ex autographo Cod. Sangall. 36, Epp. VII. fol. 299 coll. cum

exeinplan Turicensi P. 43 olim VIII. fol. 709 et Simleri Vol. 81.)

Clarissimo viro M. Ambrosio Blaurero, Christum

Bielis praedicanti domino ac fratri carissimo.

S. D. Accepi tuas cum aliis ad Zangmeisterum

pertinentibus quas tabellario diligenter commendabo

ubi Lugduno redierit. Urges ut quid de D. Calvini

sententia, quod attinet ignem haereticorum, sentiam

1915. 1) Videtur nomen urbis esse, fortassis Argentorati.

2) Hune quidem annum praébent editiones, verum valde

dubitamus an rede. Caesar iubens ut Interim reeipiatur minime

ad a. 1554 pertinet. Etiam Tossanum hoc anno Genevae

fuisse aliunde nescimus neque facile nobis persuademus. Vide

an referenda sit ad a. 1549 post N. 1145.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!