13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

49 1554 FEBRUAR. 50

1917

LYSERUS ') OALVINO.

Mus admiratorem se profitetur et occasione scribendi

avide arrepta muUa de statu ecclesiae iu ducatu

Wirtemiergensi scribit et Calvini studio, theohgica

exegetka irenica laudat.

(Genev. p. 131, Laus. p. 286, Hanov. p. 320, Ohouet p. 177,

A tust. p. 81. Mann scripta non exstat.)

Quod ego homo tibi ignotus, vir praestantissime,

ad te literas dare non vereor, quaeso ne audaciae

aut temeritatis alicuius damnes, multo minus

aegre molesteque feras. Hoc enim tibi velim

persuadeas, me ad id audendum non nisi germano

ac vere àwnoxqhfp (ut apostolus vocat) amore erga

te esse adductum. Ex quo enim primum ecclesiae

cura mihi mandata est (sexennium autem fere in

exercendo hoc munere exegi) ao lucubrationes tuas

evolvere coepi, tantus me tui amor incessit, ut interea

vix aliud magis in votis habuerim quam me

tibi esse notum et amicum. Adeo etiam, ut quum

ante quadriennium Augustanum illud to (ttraCv, ut

vocant, hinc inde grassaretur, ac pios sincerosque

evangelii doctores in exsilium eiiceret, mihi diu

propositum aliud non fuerit, quam statim Genevam

me velle petere, simul ac ministerio prohiberer.

Etiam8i vero id (Christo sit laus et gloria) non

factum, et Deus ex mero suo favore, quo nos nunquam

non prosequitur evangelium suum purum

nobis partim reliquerit, partim dispulsis xov (teiagi

et papatus tenebris iterum restituent, ego tarnen te

propterea amare non desii. Sed quo tu indies plures

in ecclesiae communis utilitatem et aedificationem

libros emittis, eo maiore quoque studio te semper

ego quoque prosequor.

Quamobrein quum nuper ex bibliopola nostro,

quum esset in nundinas illas Francfordienses profecturus,

quaererem num etiam Genevenses üluc

venirent, üle vero non solum venire eos, verum

etiam sibi nonnib.il familiaritatis cum eis intercedere

diceret: temporäre mihi non potui, quin traderem

bibliopolae literas, quas ab eo G-enevenses mercatores

acceptas ad te usque perferrent. Accipe igitur,

vir ornatissime, hanc epistolam tanquam pvtipoovvov

amoris mei erga te summi, sinceri ac vere christiani :

cbristiani, inquam, utpote qui pietatis auspiciis con-

1917.1) Caspar Lyser, pastor Niirtingensis, cum cognato

lac Andreae Goeppingensi eniae pugnavit pro potestate clavium

a Brentio ministris adempta, Vireti librum de Ministerio

prae omnibus studiose amplexus, Bueeri et Blaureri discipulus,

vestigia Helvetiorum sequebatur, verum contra Brentium et

principem praevalere non potuisse non est quod moneamus.

{Hartmann u. Jaeger, Brentz II. 285 ss.)

Calvini opera. Vol. XV.

secratus ab externis causis non pendeat: quemadmodum

tu alicubi de eiusmodi amioitia loqueris.

Hanc enim ego quoque, cum Hieronymo, pro vera

amicitia et neoessitudine habeo, quam non utilitas

rei familiaris, non praesontia tantum corporum, non

subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et divinarum

literarum Studium conciliant, ac sic Christi,

glutino copulatur: qualis rêvera haeo nostra erit, si

modo me in album tuorum amicorum referre dignatus

fueris.

Tu autem, mi Calvine, in sancto illo tuo acpio

proposito susceptoque labore explanandae scripturae

strenue perge: nee prius désiste «quam omnes

libros propheticos et apostolicos percurreris. Si

modo tarn diu (quod unice a Deo patre Domini

nostri Iesu Christi rogamus) vitam tibi Dominus

prorogaverit. Placet enim mihi, imo piis omnibus,

purus file ac vere latinus tuus stylus. Placet succinct»

ilia brevitas: quae etiamsi non more aliorum

interpretum, in locos communes evagatur, nihil

tarnen omittit quod scitu dignum et necessarium

est. Probatur etiam nobis illud pium pacis Studium,

quo conaris oblivione sepelire contentionem illam,

satis infelicem, de eucharistiae sacramento motam,

quae multum nos iam diu exercuit, et haud dubie

multis, ne Christo se totos addicerent, fuit impedimenta

ac obstaculo. Quoniam vero haec contentio

apud omnes oblivione obrui nequit, conaris dissidentes

partes inter se reconciliare, ac ita iuxta

Christi verbum ttyyvoiiomv. Nee dubita, te non

perdidisse in hoc Studium et operam. Multi enim

quos ego novi, qui antea adversam partem tantum

non exsecrabantur, lecta tua hac de re ac diligentius

perpensa sententia, aequiores Zwinglio et Oecolampadio

facti, plane in tuam sententiam manibus ac

pedibus eunt. Ex quorum numéro me quoque

unum esse libère profiteor. Vere enim tibi assentior

alicubi dicenti: Nisi Lutherus, Oecolampadius

ac reliqui (viri certe nunquam satis laudati) partim

sinistris opinionibus fuissent occupati, partim disputationis

vehementia exacerbati, rem tantam non

fuisse quin potuissent inter se reconciliari. Haec,

si bene memini, tua verba sunt. Verum talem

contentionem et offendiculum promeruit mundi ingratitudo,

qui Christum sibi illucescentem non quo

par fuisset honore ac reverentia excepit. Quod si

alter alterum nonnunquam asperius tractavit, id

tribuendum est infirmitati eorum: qua laborant

etiam in hac vita sanctissimi. In istis enim altercationibus

caveri nequit, quin multa non tam ex

animo, quam ex affectu dicantur. Id quod etiam

in hac contentione factum, a Domino tarnen eia

condonatum, plane nullus dubito.

Si quaeris in quo statu nostrae sint ecclesiae-.

(quae enim*tua est pietas, pro nobis quoque haud.

dubie es sollicitus) scias, omnes in hoc duoatu pa-

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!