13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

21 1554 FEBRUAR. " 22

coniugii leges foedasset, palam plebem ad defectioneni

sollicitasset et ea flagitia patrasset quae nonnulli

fuco religionis tecte admisissent: simplicitatem

et ignorantiam istam mihi venia, non morte dignam

videri, et coertione* alia in his quam illis utendum:

non sine discrimine ad supplicium omnes ducendos.

Est deinde alia ratio cur a caede abhorream

istorum. Video paucos aliquot posse hoc modo

tolli, totas civitates minime: ego vero cuperem taies

esse leges capitales, quarum rigor non acueretur in

paucos, obtunderetur a multitudine. Puto enim

nullam esse hoc tempore vel principis vel reipublicae

rigiditatem tam inflexibilem et immitem, quae tota

agmina populorum a recepta quacunque religione

deflectentia tentaret gladio exscindere, iuris et magistratus

titulo, non armis et vi aperta. Nescire

etiam homines possunt quae momenta resipiscentiae

cuique erranti sint praefixa, tollique potest non exspectata

poenitentia qui propediem non oneri sed

ornamento ecclesiae erat futurus. Plerique enim eo

sunt ingenio ut duci possint, trahi minime, vidimusque

obriguisse quosdam ad supplicii mentionem,

qui alioquin non erant omnino intractabiles.

Quod Basiliensium prudens senatus pervidens,

sic se e'a in re gessit ut nullus quod sciam ob religionis

capita sui capitis poenas dederit. Aluerunt

conclusos aliquamdiu miseros in loco opportuno quo

aditus esset et mioistris et aliis bonis viris qui humaniter

eos ab errore revocarent. Nos etiam crudelitate

exemplorum perculsi incipimus mitescere.

Tides etiam quam acerbe et tantum non armis

dimicatum sit, non de nucleo, sed testa religionis,

in nostris clarissimis rebuspublicis. Oaeremonias

intelligo quarum quaeque suas tanta pertinacia

tuetur ut parum absit quin foedera, pax, concordia

et Christi sanguine obsignata communio ruant et

Mars canat classicum potius quam altera alteri cedat

aut saltern patiatur eam sua uti libertate. Ut quocunque

me vertam obtundendi potius quam acuendi

magistratuum gladii videantur.

Musculus, vir ornatissimus, 3 ) narrât Augustae

obstinatissimos Catabaptistas aliquando in carcerem

coniectos tantum non exspuisse in ministros erroris

monitores, canes, porcos, ventriß animalia vocantes,

et superbe colloquium récusantes: victos tandem

mansuetudine et humanitate ministrorum, toto fere

biennio calumniaa et maledicentiam patienter ferentium,

sic resipuisse ut unus illorum ecclesiae diaconu8,

alter alioquin bonus civis et quietus sit effectus.

Ego capitali iudicio Catabaptistarum audivi unum

ex ordine iudicum redeuntem a loco supplicii et

spectaculo tristi dicentem: miserum illum tranquilliore

animo cervicem lictori praebuisse quam se fu-

3) Cf. eius ep. ad Blaurerum infra N. 1916.

turum timeret in lectulo morientem, quod suo suffragio

illum condemnasset.

Sed quorsum haec? Ut intelligas, quod nullo

monente facis, verum esse quod scribis, multos

alioquin non pessimos homines vereri tarnen ne vel

minima ministrorum verbi astipulatione magistratuum

irae nimis accendantur hac parte, quum sint

in plectendis gravissimis et convictis sceleribus tardissimae.

Addo papistis nos gratius facere nihil

posse quam si illorum saevitiam detestati novam

ipsi patiamur et domesticam repullulare carnificinam.

Sunt haec quidem odiosa et propterea tibi privatim

scripta, quem ego nihil cogitationum mearum latere

volo. Neque ignoro multa contra posse obiici, quae

est ingenio rum foecunditas: sed ego non descendant

in arenam nisi urgente conscientia. Malo esse

mutns dum per conscientiam licebit quam contentione

et cuiusquam offensa erumpere. Saluta Textorem

et fratres omnes mea mihi vita cariores.

Bernae 10. Februarii 1554.

Tuus in Domino frater

! Nicolaus Zerchintes.

; Vellcm libri tui priorem partem de iure gladii,

j quem magistratus sibi vendicare in coercendis hae-

! reticis possint, non tuo nomine sed senatus tui ex-

! stare, qui sui facti defensor esse poterat. Ego

! non video gratiam aliquam te inire posse apud se-

| dati animi homines quod primus omnium ex pro-

I fesso fere hoc argumentum tractandum susceperis

I omnibus ferme invisum, quantum ex praeludio iu-

I diciorum elicio.

1Ü05.

VIRETUS CAL VINO.

i

I Ex Orbano negotio sibi molestia nascitw et invidia

hominum. Libros contra Servetum accepit.

Sulzerus monendus ut apud suos pro reformations

Orbae peragenda agat.

(Ex autographo Cod. Genev. Ilia, fol. 107.)

Eximio lesu Christi servo D. Ioanni Calvino

Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo fratri et

symmystae plurimum observando

Genevae.

S. Mihi novum esse non debet ut scribis quod

mihi nunc accidit ab iis apud quos non memini

2'

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!