13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

37 1554 FEBRUAR. . 38

Fatemur sane, Deum oonstanti voluntate bonum

amare ac velle semper, utpote quod ipsius naturae

proprium est et cousentaneum, neo unquam posse

odio habere, malum autem odisse ac nolle semper,

qua tonus quidem malum est et a natura eius alienum:

amare autem et velle et decernere quatenus

malo ipse bene uti novit et potest, ac ex eo bonum

elicere quod serviat illustrandae ipsius gloriae et

ad universi decorem et ornatum.

Ergo nullius mali. et peccati Deus autor est,

quum peccatum aliud non sit quam ab eo aversio

et defectio, quae tarn non potest ab eo proficisci

quam se ipsum negare ac sui esse dissimilis non

potest.

Quis est igitur autor? Diabolus et a diabolo

persuasus homo et corruptus, qui in veritate non

permanserunt, in qua conditus erat uterque. Nam

quanquam nee angelos nee hominem Deus tales

creavit qui nee labi possent nee deficere, nee (etsi

potuit) praeeavere tarnen voluit quominus quod

futurum praevidebat aeeideret, quia per se stare

non poterant nisi ipsius solius munere: nulla tarnen

Deo hanc ob causam culpa adscribi iustius potest,

quam angeli conqueri de sua sorte quod ipsos non

fecerat • deos, aut homines quod non sint angeli

creati, aut bestiae quod eas non fecerit pares hominibus.

Deinde, postquam totum humanuni genus in

peccati coenum propria culpa proiectum est, si ex

toto genere alios gratuita sua benevolentia ex eo

statuit retrahere ac aeternae saluti destinavit ad

illustrandam suae bonitatis ac misericordiae gloriam,

alios autem in eo decrevit volutabro deserere ac

aeternis supplieiis destinare ad declarandam potentiam

suam atque iusti sui iudicii severitatem, quis

iniustitiae ipsum iure accersat, * qui tanquäm figulus

ex eodem luto diversa vasa fingere potest, et in

quoseunque volet usus aecommodare pro bona sua

voluntate, cuius causa, si non semper coghita est,

iusta tarnen semper est?

Si quis ulterius sibi progrediendum sibi * existimat,

Paulum audiat exclamantem: O altitudo divitiarum

etc., ad reprimendam effraenem hanc hominum

audaciam, et illud occinentem: O homo tu

quis?

Hie enim figere gradum convenit quousque

nos tanquam manu ducit scriptura, nee sublimius

conscendendum, quod nee longius nee altius eadem

nobis ducatum * praebeat.

1908.

HALLERUS BULLINGE RO.

Graiias agit de libro sibi misso. Ipse per proximam

occasionem exetnplaria actorum contra Servetum

mittet.

(Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 115, olim Sonn.

B. Epp. Vol. VIII. p. 2941. — Simler Vol. 81.)

Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero domino

et compatri suo carissimo

Tiguri.

S. Non venit ad me hic nuntius, donee iamiam

discedere vellet. Itaque non possum per eum

omnia quae vellem scribere. Tuas tarnen' accepi,

et ingentes tibi ago gratias pro tuo de Gratia Dei

opère saneto. *) Habeo duo exemplaria Actorum

contra Servetum, quorum alterum tibi, alteram D.

Gualthero pertinet. 2 ) Sed non potui hunc his gravare.

Mittam ea proxime per Wittembachii nepotem,

qui ad vos cum D. Gualthero contubernium habiturus

proficiscetur. Ego ad nuptias quasdam avocor.

Idco nunc plura non possum. Commendo

me tibi semper. Bene vale cum tuis omnibus.

Datae Bernae 19. Febr. 1554.

Tuus Hallerus.

1909.

CALVINUS VIRETO.

Commendat Scotum aliquem et loquitur de negotio

quodam pecuniario in Anglia minus bene tractato.

(Ex autographo Cod. Genov. 107 a , fol. 67. Anglice versa legitnr

in edit. Philad. III. 28.)

Eximio Christi servo Petro Vireto, ecclesiae Lausannensis

fido pastori, fratri et symmystae integerrimo.

S. Frater hie natione Scotus, ') quo consilio

1908.1) De gratia Dei iustifioante 11. IV. Tig. 1554. 4. (Hess,

Bullinger II. 69.).

2) sic.

1909.1) Quisnam hie fuerit ne.scimus. Simler us de Goodmanno

cogitât. Si tu forte Knox um designari putaveris, si

mense deinum Martio Helvetian petiisse videtur, quamvis ipse

in quadam epistola. d. d. Dieppe 10. Maii scripta dicat: Since

the 28 of Ianuar [counting from the time he came to Franoe,

ffl Crie] i have travellit throughout all the congregations of

Helvetia and have rensonit with all the pastoris and manyother

exoellentlie learnit .men upon sic matters as now I cannot

comit to wrything (WGrie, Knox I. 133 not.).

3*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!