13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

33 1554 FEBRUAR. . M

differebant praestantioribus illis donis quae prae

caeteris a Deo acceperant, sic germani Dei filii ab

eis différant qui se germanos Dei filios mentiuntur

(quia corpore in ecolesia versantes his admixti sunt)

quod illi non tantum foris externo Dei ministerio,

sed et intus spiritus sancti magisterio docentur, hi

vero hominum dun taxât: quod ipsum tamen praestantissimum

est etiam Dei donum.

Quod si gentes profanas, quas Deus non dignatur

hoc tanto munere, nihil habere fatemur quod

iuste queri possint, aut suae impietati praetendere,

quanto minus his ulla relinquitur iusta occàsio proterviendi

et Deo insultandi, qui maioribus affecti

beneficiis nullam possunt, extra se ipsos et naturae

suae pravitatem, suae pertinaciae et damnationis

causam reperire?

Iam vero longius progrediamur et inquiramus

scriptura duce quae rursum huius sit tanti discriminis

causa, quum ex aequo omnes excaecari ac

deseri a Deo, nemo autem illuminari et assumi

meruerit. Hic enim est princeps status totius controversiae.

Paulo ante demonstratum est corLydiae apertum

esse, quod de aliis non dicitur. Atqui eadem,

antequam hoc esset factum, mulier religiosa fuisse

a Luoa memoratur. Ergone hoc Dei beneficiuin

sua pietate ante promeruerat? Si hoc verum est,

non est gratuitum hoc Dei donum, ac proiude nec

gratia nec donum, sed operis merces. Sed ut donemu8,

remunerari digna se mercede pietatem, a

qua ille Dei timor et religio profecta erant quibus

praedita fuit Lydia, nonne haec ipsa gratuita quoque

dona Dei fuerant, quae nullis suis praecedentibus

meritis comparavisse Lydiam certum est?

Quocirca, quum nulla in homine iusta queat

causa inveniri qua sibi Deum demereri possit eiusque

liberalitatem provocare, necesse est huius tanti beneficii

causam in solo Deo quaerere.

Hic ergo credit quia ei brachium Domini revelatum

est, ac proinde datum a pâtre ut crederet.

Datum est autem ideo a pâtre quia ab eodem ad

hoc ipsum electus et praedestinatus erat ante iaota

mundi fundamenta, non quod crediturum Deus

praevidisBet, sed quod ut crederet ac sanctificaretur

et daturas et effecturus erat.

Pendet igitur a divina electione fides, non

autem ad fidem divina electio suspensa est, cuius

arcanum nobis in Christo revelatur. Ex quo effieitur

ut qui a Deo electus est idem et Christo

credat, et fide Christo insitus in bonis operibus

ambulet quae Deus in illo praeparavit. Ille vero

idcirco non credit quia sibi ipsi relictus e naturae

humanae sordibus emergere non potest, non quia

Deus illi sit mali huius autor, et peccati a quo

emanat, sed ipsi ingenita naturae vitiositas et pravitas,

quam Deus non nisi iusto odio prosequi potest.

Calvini opera. Vol XV-

Quod si Deus non summo iure peraeque ilium

atque hunc prosequitur, quid hie conqueri potest

qui se digna praemia reportât, aut ille gloriari qui

a oommerito Dei odio et supplioio gratis liberatus

est? Non est enim volentis neque currentis, sed

miserentis Dei.

Nec si dioere non licet: Non est Dei miserentis,

sed volentis et currentis, nec dicere etiam licet:

partim esse volentis ac currentis, partim Dei miserentis,

quum posterius hoc pronunciatum alteram

illud in se includat.

Neque, quum dicimus non esse volentis neque

currentis, intelligimus illos a Deo reiici ac repudiari

qui velint et currant. Quis enim hoc potest

nisi quoad concessum sit a Deo? Sed hoc potius

solius misericordiae Dei munus esse, sine cuius ope

et proprio dono quisquam nec velle potest nec currere,

ac proinde neque nostram voluntatem, neque

nostra opera huius esse misericordiae causam, et

allatae per earn salutis, sed solam Dei bonam voluntatem.

Hue pertinet quod paulo ante dixit: Iacobum

dilexi, Esau autem odio habui, quum neuter adhuc

quidquam boni aut mali egisset: addam et hoc:

nec voluisset cogitassetque. Cur igitur alterum

dilexit, alterum odio prosequutus est, quum aeque

iustas in utrumque odii causas habuerit, dilectionis

vero nullas? At praevidit in Iacobo futurum quod

hanc conciliaret dilectionem, in fratre autem non

praevidit? Sed enim, quum nterque natura pari

esset conditione, quid aliud in Iacobo praevidere

potuit, quam in fratre qnod merito diligeret, nisi

quod ipsi Iacobo gratuita beneficentia, non autem

fratri largiturus. erat, nimirum ut palam fieret gratuitum

esse Dei donum quidquid prae fratre a Deo

Iacobus obtinuit, ut propositum Dei maneret quo

hac benevolentia hunc, non autem ilium Dominus

prosequuturus erat.

At vero dubitari non debet quin eo pertineat

Pauli • disputatio, quae in alium accepta sensum sibi

satis constare non potest. Totus enim in hoc est

ut doceat non omnes germanos esse Dei filios qui

de Abrahamo genus duxerint, sed quos ex eo numéro

in hunc sibi finem delegisset, ac proinde

mirum non esse si plurimi, qui in ipsis videbantur

nati et educati ecclesiae visceribus, ab evangelio

magno cum omnium offendiculo resiliebant et abhorrebant.

Eandem ob causam toties electionis, propositi

consilii ac decreti aeterni mentionem iniicit, quo

Deus snos libro vitae inscripsit, qui in Christo eius

interprète et vitae thesauro aperitur, et quae sit

aeterna ilia Dei electio declaratur. Enimvero nemo

eligitur quia credit, aut electus est quia crediturus.

erat, sed credendo declaratur ex eorum esse numéro

3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!