13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

14» 1554 IUN. 150

Salomoni operam daret, stimulos addere. Baymondum

fratrem nostrum praefectus Tononiensis in carcere

detinet, quod Dralliani concionatus sit senatus nostri

mandato. s ) Spero tarnen negotium amice transactum

iri. Exemplar epistolae te mitto, quam bonus

Vandelius accepit, ut senatui redderet. 6 ) Tibi simul

ac partem legeris, facile subolebit, quisnam sit

autor. *) Has palmas reportant Cbristi athletae.

Vale, optime et integerrime frater. Dominus tibi

adsit perpetuo, te gubernet ac tueatur. Amen.

Genevae. 8. Iunii 1554.

Ioannes Calvinus tuus.

Quia nuncius opinione sua paulo tardius discessit,

ut prius a lectione redierim: sic res habet

de Baymondo. 8 ) Petrus ille cuius incesta cum sorore

uxoris oonsuetudo infamis fuit, nuper in Galliam

profectus a senatu nostro commeatum non

petiit, cuius est ministros ecclesiae Drallianae praeficere:

missus est Baymondus, qui vices obiret,

donee alter foret subrogatus. A suggestu in carcerem

deductus est, ubi tarnen eum liberaliter praefectus

tractavit tanquam hospitem, ut permittat

liberum exitum. Senatus noster causam suscepit.

Praefectus temere se egisse videns, pro more tarnen

contumaciter pergit. Brevi tarnen, ut spero, cedet.

Cras meo encomiastae in curia respondebo, 9 ) Vale

iterum, optime frater et eximie Christi serve. Saluta

diligenter meo nomine symmystas et amicos,

Dommartinum et similes. Amici qui hie sunt reverenter

te salutant, ac praesertim quibus salutem

dixeras, Dominus Marchio, Budaeus, Varennius, Normandius,

frater meus: gener etiam apud quern hodie

cum omnibus collegis coeno.

5) Vide infra.

6) Commentarii senatus m. Iunio plura habent de epistola

ilia conviciis contra Calvinutn referta quam hic ipse ad

senatum detulit. Alibi libellum dicunt. Non exstat. Ruchat

VI. 118 minus accurate de ea scribit. Henry ILL 368 tacet.

7) Quemnam ipse innuat nescimus, attamen potius de

Bolseco quam de Castellione cogitarimus. Beza Vit. p. 24:

Privatim vero ac proprie Bolseci Castellionis et aliorum quorundam

de veritate seil, valde sollicitorum hominum opera

utebantur controversiae de praedestinatione renovandae: adeo

at famosam libellum conviciornm plenum eumque anonymum

«paraisse non oontenti quo fldum ilium Dei servnm lacerabant

etc. Cf. etiam infra N. 1985. Trechsel 1.210. Petrus Vandel

Sieur de Saconex, syndicus a. 1548. (ßaliffe, notices I. 79.)

8) R. Ghauvet (Ruchat VI. 119), a senatu Drallianum

missus ut vices Petri Ninaux obiret, ibi Genevensi liturgia

non Bernensi usus a praefecto Tononiensi in vinculo coniectus

est. Qua de causa inter utrumque senatum satis longa

negotiatio fuit, mdlam Bernensium fidem et invidiam glare

demonstrans.

9) Acta senatus ad 9. lunii de hoc re nihil habent,

udadl.

1963.

PARELLUS BULLINGERO.

Bogat, orat, hortatur ut promoveat consensum

ecclesiarum in re sacramentaria, et quidem si fieri

possit colloquio, sin minus scriptis.

(Ex autographo Arch. Turio. Plut. VI. Vol. 166, olim Bpp.

Tom. 24, fol. 334. — Simler. Vol. 82.)

Praestantissimo Christi servo, Henricho Bullingero,

ecclesiae Tigurinae pastori fidelissimo, non

minus pietate quam literis claro, fratri et symmystae

quam carissimo.

Tiguri.

S. Dominus Iesus efficiat quod sanete attingis

in tuis Uteris, ') ut emendati diligentius et ferventius

ipsi serviamus, quod ut in me fiat, ut confido

in te factum, et indies magis et magis fieri, ut et

precor Deum, te quaeso, ut patrem misericordiarum

pro me instantius ores, ut mei misertus hoc det,

huius quoque gratia me sedulo admoneas, si quidem

asinus hie quem circumfero, flagello opus habet, ne

tantum negotii facessat novo homini, estque perpetuo

in mora, ne faciamus, quae optamus. Ego quum

praestare aliud non possim, hoc unum cupio, et

huius gratia me vellem totum impendere, ut quae

puriores sunt ecclesiae in doctrina, quam sanetissime

inter se convenirent, et omnem calumniandi ansam 8 )

adversariis, qui in totum nos damnant, ut pontifieiis,

qui non parum inde sibi arrogant, et non taDtum

istis, sed insuper aliis, qui ferri uteunque possent,

si non ita immaniter in pios insurgèrent, et tarn

improbe agerent omnia verbo, scriptis et modis

omnibus, et una nostrae fidei concreditos possemus

magis confirmare, et bonis, qui inter improbos agunt,

non parum afferremus, quin ex adversariis non

dubito non paucos Iucrifaceremus. Existimabam

sanctum et pium colloquium maxime nunc expedire,

nee puto me solum huius sententiae, nec me primum

id vidisse, quum te unum scirem pacis et

aedificationis amantissimum, et quem prae caeteris.

novi plus posse, te'huius gratia rogare volui. Verum

tuis literis ita mihi satisfaciebas roganti, et

ita ex illis iudicabam, nihil amplius esse tentandum:

sed ut scripseras Domino causam precibus commendandam,

et literis si quid esset agendum.

Verum posteaquam plenius accepi, quid a Lasco

et piis contigerit in Dania, et quo in loco sint res~

1963. 1) Patet iam antea inter utrumque de hoc consilio actum

fuisse.

2) Tu velis addere quae hic desiderabis, nam iste pro

more Ariadnes filium e manu sibi elabi passus est, in suo verborum

labyrintho.

10«

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!