13.06.2013 Views

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

335 BPISTOLAB 2057—2059 336

cundum vetustos oaaones quisquis ab haereticis

vel schismaticis ordinationem petit, eodem se

orimine implicet, non ignorât Y. Maiestas quales

iam multiß saeculis fuerint cornuti unotores. Nunc

quisquis in illorum ordinem Be cooptari appétit, an

non oblique in horrendam illam dissipationem consentit,

cuius illi coram Deo et angelis rei sunt?

Nondum tarnen soluta est quaestio: quia si promiscue

fas non est, quosvis ad pastorum munus ascendere,

rite vocari et institui necesse est qui se probare

volent legitimos et honore dignos. Hic, fateor,

optandum esset, ut valeret continua successio, ut

functio ipsa quasi per manus traderetur. Sed memoria

tenendum est, quod prius attigi, quum. ecclesiae

anima sit doctrinae puritas, frustra quae ecclesiae

propria sunt, et ab integro eius statu dependent,

apud eos homines requiri quos constat esse professos

evangelii hostes. Quia autem papae tyrannide abrupta

fuit vera ordinationis series, novo subsidio

nunc opus est ad ecclesiae instaurationem. Frustra

quidem superbiunt papistae vinculo illo, quod ab

illis ruptum esse dixi. Quid enim aliud est papatus,

quam a Christo defoctio? Qua autem fronte se

apostatae iactabunt successores? Remedium vero

affert Deus ipse, dum idoneos et probos doctores

excitât, qui ecclesiam in deformibus papatus ruinis

iacentem aedificent, Atque omnino extraordinarium

fuit hoc munus, quod Dominus nobis iniunxit, dum

opera nostra ad colligendas ecclesias usus est. Qui

ergo ita praeter spem hominum insolito modo repente

apparuerunt sincerae pietatis vindices, eorum

Tocatio a communi régula aestimari non debet.

Oaeterum hac lege divinitus vocati sunt, ut ecclesiis

recte compositis alios pastures substituant in

suum locum.

Quare, praestantissime Bex, quidquid de haereditario

sacerdotii iure garriat papalis clerus, ne

impediant futiles istae nugae, quo minus coelestibus

auspiciis opus omnium maxime praeclarum et coram

Deo et angelis laudabile aggrediatur Maiestas

Yestra, ut Christus unus in sua ditione cum pura

evangelii doctrina emineat. Haec vero et proba et

utilis esset agendi ratio: quia nunc lupi pastorum

locum occupant, et nimis violentum remedium videri

posset, si pastores sola Regis autoritate creati vocationem

aliam non haberent: ut Maiestas Yestra

tantum doctores institueret, qui passim evangelii

semen spargerent. Esset autem hoc temporale

munus, quantisper res incompositae manerent ac

suspensae. Neque enim fieri potest, ut protinus

mutetur publica ecclesiae gubernatio. Sed hoc exordio,

quod dixi, vel praeludio, commodus ad renovandam

ecclesiam transitus fieret. Denique non

reformatio esset ecclesiae, sed quaedam solum praeparatio.

Rebus autem maturis, regia autoritate et

Buffragiis ordinum constitui posset in posterum cer-

tior ratio de pastoribus creandis. Caeterum, quia

sanae doctrinae hostes piis et sinceris dootoribus

ianuam praeoludere summa vi tentabunt, manum

illis adiutricem a Yestra Maiestate porrigi necesse

foret, ut libère plebem ab erraticis superstitionibuB

ad rectum pietatis cursum deducerent. Sed quia

iam longius progressum me esse video, quam initio

8tatueram, ut taedium Yestrae Maiestatis praeveniam,

finem hie faoiam scribendi. Dominus coelestis

pater manu unigeniti filii sui Yestram Maiestatem

dirigat, praesidio tueatur, virtute sustineat ac spiritu

gubernet, Rex praestantissime. Genevae Nonis

Decembris 1554.

2058.

GARNERIUS BULLINGERO.

A rnagistratu Argentoratetisi Augustanae subscribere

iussus a Calvvno we id facere dubitet monitus

iam et Turicensiwm de eodem re sententiam audire

cupit.

(Ex antographo Arch. Turio. Pint. VI. Vol. 117°- olim Serin.

0. Tom. IIL Fol. 475. — Simler Vol. 83.)

Yera pietate et eruditione insigni viro D.

Henrico Bullingero suo in Domino praeceptori et

maiori.

Tiguri.

S. P. Ergo tandem finis imponetur huic nostrae

tragoediae, l ) pater ac praeceptor in Christo

venerande, hac tarnen lege, ut ego una cum tota hie

nostra gallicana ecclesia approbem atque recipiam

Augustanam confessionem, idque simplioiter absque

huius aut alterius interpretatione. Iam me non

adigit noster senatus ad alicuius interpretationem,

sed ad ipsam confessionem simpliciter. Nunc superest

videre, num hoc praestare possimus sana conscientia,

num praedicta confessio pura sit et sinoera.

Ego quidem illam perlegi, at quum mihi non fido,

ad praeceptorem meum D. Calvinum hac de re

scripsi qui in haec verba mihi respondit: 2 ) „Augustanae

Confessioni cur subscribere dubites, non video.

Si ecclesias Saxonicas tibi obtendant, in

2058.1) Ex Marbachii diario nihil lucis huic negotio affertur.

Etiam quae nuper Martyr seripserat 2049 alia praesagiebant.

Mense Martio 1555 inter ecclesiam gallicanam et quingue

commissarios post longas negotiationes concordia aliqua sancita

fuit, non diu tarnen duratura,

2) Utraque epistola desideratw.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!