07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

300 TERTULLIAN IV. 10

tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis , 3 ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium

admiserit, qui se quod non erat dixit. [9] Unum potest angustiis tuis

subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi Hominem

quoque cognominare, quod de aeone fecit Valentinus, aut virgi-

nem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid

nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem?

Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? [10] Cum enim id

se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio

ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum

communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum

nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem

tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum

ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat

super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est,

maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in

communionem. [11] Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex

homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis commu-

nionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo

Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam,

si et alii vindicetur in quo est communio nominis, non etiam

appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo

cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut

unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior

invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis

communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque

quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii

10. 3 addendum putabam

10. i cf. Dan. 7: 13

302 TERTULLIAN IV. 10

hominis, Iesus scilicet creatoris. [12] Hic erat visus Babylonio regi in

fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis.

Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum

caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. [13] Hoc dixi suf-

ficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis.

Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpreta-

tione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes,

necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent

non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non

secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere

eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis

nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos

appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut

ostenderet deum et hominem 4 qui delicta dimitteret; [14] illum scilicet

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!