07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

erant Christum, credendo Moysi et prophetis. [16] Nec enim accepisset

Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset

Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiaba-

tur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti

confirmaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangeli-

zantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeter-

num, aedificantem illis ascensum suum in caelum. [17] Apud inferos

autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant

illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse

post mortem superbiae divitiarum et gloriae deliciarum supplicia

annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de

thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum

utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit

divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiaram.

35. [1] Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scanda-

lorum, expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad

collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum

ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima

quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur

scandalum discipulorum eius. [2] Agnosce igitur et iudicem et illo

34. k Luke 9: 35 l Luke 9: 20 m cf. Isa. 52: 7 n cf. Amos 9: 6

o cf. 1 Sam. 2: 8 35. a cf. Matt. 26: 24

458 TERTULLIAN IV. 35

affectu pronuntiantem de cura suorum quo et creator retro: Qui

tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem

est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique

deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex

acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies

fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces 1 proximum

tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum.

[3] Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in

via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri,

nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti

iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem,

qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians fratris malitiae

memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat sed et non petenti.

Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. [4] Lex leprosorum

quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspecta-

tionis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis morositatem

legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, prae-

venientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum,

quos tantummodo ire iussos ut se ostenderent sacerdotibus, in

itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et

sola voluntate; [5] quasi necesse sit semel remediatore languorum et

vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitati-

bus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem

provocari, si quid aliter quam lege distinxit ipse perfecit; cum

aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!