07.04.2013 Views

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

Adversus Marcionem.pdf - Testi Elettronici

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

414 TERTULLIAN IV. 27

potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promul-

gasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocarat ad prandium,

retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset,

secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam

interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora

emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniqui-

tate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intel-

legendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice

illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis,

id est carnem, interiora autem vestra non emundatis, id est ani-

mam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et

interiora fecit, id est animam? [3] quo dicto aperte demonstravit ad

eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris

cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro

hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis

eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest

deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus.

Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disci-

plina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste

misericordiarum opera imperabantur. [4] Sic et holuscula deci-

mantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes ob-

iurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam

et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim

exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui

maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex

toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te

vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset ut Christus

tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostu-

laret novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. [5] Prima-

tum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum

27. b Deut. 6: 5-12

416 TERTULLIAN IV. 27

incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodo-

morum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in

praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntian-

tis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat

principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui 2 officia vetuit

eiusmodi sperandi et confidendi in hominem, idem et affectatores

principatuum increpuit. [6] Invehitur et in doctores ipsos legis, quod

onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito qui-

dem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator

eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis

praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dile-

ctionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et

munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si

importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? [7] quae

ipsi de suo exaggerabant, docentes praecepta doctrinas hominum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!